CAPUT VII.

12. Sinite itaque parvulos venire ad Christum vitam, ut eis perditam per Adam medicina sua redonet vitam. Venit enim non inaniter quaerere et salvare quod perierat. Vos videbat praescientia sua futuros haereticos; vosque increpabat in Apostolis suis dicens: Sinite infantes venire ad me, et nolite eos prohibere; talium est enim regnum coelorum (Marc. X, 14). Talium, ad comparationem videlicet ad se venientium dixit, non omnium parvulorum generaliter, etiam et qui in eo renati non sunt: ideo, Sinite, inquit, parvulos ad me venire, id est, nolite Illos credere me non indigere; non enim possunt venire in regnum Patris mei nisi per me. Denique ait, Ego sum via, veritas et vita; nemo ad Patrem, nisi per me venit (Joan. XIV, 6). Quomodo igitur eos non baptizatos in domo mansionum Patris mansuros creditis, cum nemo vadat ad Patrem, nisi per Christum, qui via est: nemo aeternam habeat vitam, nec maneat in veritate, nisi per ipsum, qui vita est et veritas? Sine me, inquit, nihil potestis facere (Id. XV, 5). Nam sicut nemo venit ad Patrem, nisi per Christum; similiter nemo salvandus venit ad Christum, nisi attrahente Patre. Ipse enim dixit: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum (Id. VI, 44). Et venire ad Patrem et Filium nemo potest, nisi operante Spiritu sancto Patris et Filii, qui ubi vult spirat, et gratiam dividit singulis prout vult: quam gratiam non a se dissociatam, sed indivisa manu atque potentia in homine tota unus Deus et Trinitas operatur. Quisquis ergo opus in se non habet Trinitatis, id est, Baptismum salutarem; aeternam vitam cum viventibus sanctis in regno coelorum non potest adipisci. Baptismus enim Christi opus est Trinitatis, quia ipse est, dicente apostolo Paulo, plenitudo divinitatis (Coloss. II, 9): et non est, sicut et Petrus dicit in Actibus Apostolorum, in alio aliquo salus. Nec enim nomen aliud datum est sub coelo hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12). Ecce princeps Apostolorum Petrus in veritate loquitur veritatem, in nullo alio nomine hominibus datam sub coelo salutem, nisi in Christo: tu in mendacio da nomen aliud, quod salvare possit parvulos, minime in Christi, qui est, sicut dixi, plenitudo divinitatis, nomine baptizatos. Quisquis enim in Christo tingitur, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quod est plenitudo divinitatis, in remissionem peccatorum salutis gratia baptizatur.