CAPUT VIII.

13.

“Et nos,”

inquies, sicut aliquoties a vobis audimus,

“in remissionem peccatorum, tam majores aetate quam parvulos baptizamus.”

Et cum vobis ita contradictum a nobis fuerit, Ergo est peccatum in parvulis, quod eis in sacro Baptismate remittatur: respondetis,

“Nullum: tantum in adoptionem filiorum baptizantur. Habet enim in eis gratia quod adoptet, non habet unda quod diluat: propter solam vero Symboli formulam, ut tradita consuetudo servetur, tinguntur in remissionem peccatorum. Majores autem propter quod usu liberi arbitrii peccata contrahere potuerunt, in remissionem peccatorum baptizantur.”

O caeca vestrorum sensuum corda! O magisterium quod obvolutum mortali nebula vobis diabolus propinavit? Quis hoc catholicorum sapientissimus ferat? Quis vos non horreat potius nominare, quam cernere, ut verbum Dei fidele in parte veri et in parte mendacii esse praedicetis, id est, in majoribus verax, quia vere in remissionem peccatorum baptizantur, in parvulis autem mendax, quia sic in remissionem peccatorum, ut non in remissionem peccatorum tingantur? Quando jam vel quid a vobis dicitur verum, aut dicetur, cum in illo loco, ubi veritas Christus in Spiritu sancto baptizans curat omnes ad se venientes peccati vulnere sauciatos, Deo mendacium dicere non timetis? Verba namque Dei sunt Symboli verba: non se fefellit Deus tradens per Apostolos suos Ecclesiae suae sanctae catholicae, credentes in remissionem peccatorum baptizari. Utquid enim jussit in remissionem peccatorum, si non facit vere remissionem? Imo ideo jussit, quia facit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4).

14. Omnino in remissionem peccatorum baptizantur et parvuli: alioquin non habebunt in regno coelorum vitam. Dimittitur enim eis regeneratione spirituali, quod traxerunt, ut saepe dixi, ex Adam generatione carnali. Stulte haeretice, respice ad Jesum, qui propterea vocatus est Jesus, id est, Salvator: quia, sicut dicit evangelista, Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Attende edictui ejus: Non opus est sanis medicus, sed male habentibus (Id. IX, 12). Et adversus eum falsum de parvulis dicere conticesce, qui eis potum, non sanis, sed aegrotantibus Baptismum in suo sanguine procuravit : qui propterea catechizantur et exsufflantur ac baptizantur, ut princeps hujus mundi diabolus ex eis foras mittatur. Aut si non in illis diabolus exsufflatur, cujus opere, id est, vitio peccati per Adam tenentur obnoxii; dicite, cur imagini Dei fit injuria? Vos vero, opinor, quod eis baptismo vestro baptizandis minime exsuffletis, ne non imagini Dei, sed diabolo faciatis injuriam. Aut si exsufflatis nullum, ut putatis, crimen habentibus, quem in eis urgeatis edicite. Exsufflatur ergo et increpatur in eis in catholica Ecclesia opus diaboli, non quod ipsi sunt, sed quod in ipsis est. Ipsi enim quod homines sunt, opus Dei sunt: quod vero in ipsis est peccatum, opus diaboli est; hoc in illis odit Deus, non ipsos opus suum. Ob hoc si indebita gratia ejus per Baptismum mundati non fuerint, penitus Christianorum vitam non habebunt, in regnum coelorum non ingredientur; erunt autem illic ubi et incircumcisi parvuli Judaeorum. Duas sane fides et duo baptismata vos habere, si ipsi in tenebris ambulantes non cognoscitis, Catholicorum nullus ignorat. Alia enim fide, ut superius ostendi, vobis dicentibus, baptizatis aetate majores, alia parvulos, cum scilicet verbo eos in remissionem peccatorum baptizatis, corde non creditis . Nos vero anathematizantes vos, Paulum in quo locutus est Christus, auscultamus praedicantem et sequimur, qui unum corpus et unum Spiritum esse dixit Ecclesiae catholicae in Christo, unam fidem, unum Baptisma, unum Deum et Patrem omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis (Ephes. IV, 4 6).