LIBER SEXTUS

In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur


CAPUT PRIMUM.

1. Licet latius de gratia et libero arbitrio jam superius disputatum sit: tamen addere etiam nonnihil quam maxime huic operi oportet; ut et vestra calumnia, quam nobis objicere soletis, per illuminationem gratiae Salvatoris revincatur, imo confutetur, et nostrae fidei integritas comprobetur. Credere nos quippe vel praedicare flagitatis , quia cum lege Dei et Prophetis, cum Evangelio Christi ejusque Apostolis praedestinationem dicimus, eo

“quod Deus quosdam hominum sic praedestinet ad vitam regni coelorum, ut si nolint orare, aut jejunare, aut in omni opere divino vigiles esse, eos omnino perire non posse, nec prorsus debere sui esse sollicitos, quos Deus quia voluit, semel jam eligendo praedestinavit ad vitam: quosdam vero sic praedestinet in gehennae poenam , ut etiam si credere velint, si jejuniis, et orationibus, omnique se voluntati divinae subjecerint, in his Deum non delectari, et vitam illis aeternam in toto dari non posse, sic electione praedestinatos esse, ut pereant. Deum nos taliter operantem personarum esse dicere acceptorem.”

Non miramur vos de nobis, id est, homines de hominibus falsa posse confingere, cum videamus vos sic a diabolo esse fascinatos , ut Scripturas sanctas et veridicas ad voluntatis vestrae intellectum mutare nitamini, fidem Christi Apostolorum praedicatione fundatam evertere, falsum dogma vestrum anteponere veritati. Hinc est utique, ut non possitis agnoscere veritatem; imo hinc est, ut corrupti et abominabiles facti sitis in voluntatibus vestris. Inclinate aliquantum patienter aurem cordis vestri, et qualiter mysterium praedestinationis credamus, qualiterve praedicemus, audite. Animositatem etiam contradicendi divinis eloquiis deponite. Potestis enim dono Dei veritatem facile reperire vel agnoscere , si contentiosi disciplinae silentio esse destiteritis. Prius ergo ipsum nomen praedestinationis quid indicet, exponamus: deinde esse apud Deum, qui sine acceptione personarum est, praedestinationem divinarum Scripturarum auctoritate probabimus.