|
2. Praedestinatio quippe a praevidendo et praeveniendo vel
praeordinando futurum aliquid dicitur: et ideo Deus cui praescientia
non accidens est, sed essentia fuit semper, et est, quidquid antequam
sit praescit, praedestinat ; et propterea praedestinat, quia quale
futurum sit praescit. Ideo et Apostolus, Nam quos praescivit,
inquit, et praedestinavit. Sed non omne quod praescit,
praedestinat. Mala enim tantum praescit, bona vero et praescit et
praedestinat. Quod ergo bonum est, praescientia praedestinat, id
est, priusquam sit in re praeordinat. Hoc cum, ipso auctore, esse
coeperit, vocat, ordinat et disponit. Unde et sequitur: Nam quos
praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, illos et
justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom.
VIII, 29, 30). Jam igitur apertius disseramus quod
loquimur, quomodo humanum genus praescientia sua et praedestinatione
Deus , in quo iniquitas non est, utatur. Massae itaque humani
generis, quae in Adam et Eva praevaricatione damnabilis mortalisque
facta est, non conditione divina, generaliter ex debito poena
cruciatusque gehennae debetur; venia vero non merito, sed Dei justi
judicis misericordiae largitate . Quia vero justus et misericors Deus
praesciusque est futurorum , ex hac damnabili massa non personarum
acceptione, sed judicio aequitatis suae irreprehensibili, imo
incomprehensibli quos misericordia gratuita praescit praeparat, id
est, praedestinat ad aeternam vitam: caeteros autem poena, ut
praedixi, debita punit; quos ideo punit, quia quid essent futuri
praescivit, non tamen puniendos ipse fecit vel praedestinavit, sed
tantum, ut dixi, in damnabili massa praescivit.
|
|