|
3. Quod si a me quaeris scire, cur duos ita differentes Deus fecit
, si personarum acceptor non est, quia generaliter punire debet
justitia, aut misericordia liberare: contende cum Paulo, imo si
audes, argue Paulum, qui dixit, Christo in se loquente, O homo,
tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se
finxit, Utquid me sic fecisti? Annon habet potestatem figulus luti
ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in
contumeliam (Rom. IX, 20, 21)? Ego autem hoc dico quod
dixi, quia quidquid Deus agit, misericorditer, juste, sancteque
facit, quia solus ipse praesciendo scit, quod homo nesciendo nescit.
Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum ? Aut quis
consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei
(Id. XI, 34, 35)? Aut quis dicit ei, Quid fecisti? Non
potest tantum dici justus Deus, aut solum misericors, sed justus et
misericors. Sic legimus, sic credimus. Propterea quando illi cum
David misericordiam et judicium cantamus (Psal. C, 1), cantamus
metuentes: non interrogamus quae sit voluntas ejus de judicio et
misericordia conquirentes.
4. Quod si adhuc animositati tuae, qua contentionis curru raptus per
quaestionum campos inanis effereris, haec minime responsa sufficiunt:
audi et alia quae de altitudine divitiarum sapientiae et scientiae
Dei, expavescentes incomprehensibilia judicia ejus et investigabiles
vias ejus, sola tantum fidei consideratione proferimus: quia si
scrutari voluerimus secretum Dei, quod justitiae ipsius solius notum
est, comprehendere non valemus, et impletur in nobis quod scriptum
est, Defecerunt scrutantes scrutationem . Quare? Quia accedit,
inquit, homo et cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII,
7, 8). Si forte cum sitis reprehensibiles, judiciorum Dei esse
vos comprehensibiles jactitatis, melius scilicet Deo placentes quam
Paulus Apostolus qui esse incomprehensibilia per Spiritum sanctum
judicia praedicavit. Pandite itaque quo judicio, ut dictum est a
Paulo et Barnaba praedicantibus verbum Dei in Lystris, in
praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas
(Act. XIV, 15), ut idololatria simulacrorum perirent; et
unam tantum gentem, id est, Jacob elegit sibi Dominus et Israel in
possessionem sibi (Psal. CXXXIV, 4); cui soli utique legem
ad cognoscendum se, postpositis, ut dixi, caeteris generationibus,
dedit: vel cur iterum amissio facta est Judaeorum, ut mundi fieret
reconciliatio, id est, omnium gentium, sicut dicit Apostolus, Si
enim amissio eorum reconciliatio mundi est, quae assumptio nisi vita ex
mortuis (Rom. XI, 15)? Quasi impossibile erat Deo
omnipotenti uno tempore universo mundo legem dare, salutem gratiae
Christi conferre, vel, ut cito dicam , ab initio lapsus Adae id
agere, quod diversitate temporum fieri ejus arbitrio sedit. Docete
etiam, quare misso a Spiritu sancto Paulo et Barnaba portare nomen
Domini salutis causa in gentibus, cum transirent praedicantes
Phrygiam et Galatiae regionem, vetiti sunt a Spiritu sancto loqui
verbum Dei in Asia? Et cum venissent in Mysiam, volentes ire
Bithyniam, non permisit eos, inquit, Spiritus Jesu (Act.
XVI, 6, 7).
|
|