|
5. Sciebat, inquies, Deus, quia credituri non essent, et ideo
non eos ire permisit ad loquendum verbum . Stulte, Deus est qui
justificat impium, non praeventus humana voluntate, sed ipse
praeveniens hominis voluntatem misericordia sua. Deus enim, inquit,
meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11).
Audi et alium prophetam dicentem, Converte me, Domine, et
convertar; sana me, Domine, et sanabor (Jerem. XVII, 14,
et XXXI, 18). Unde Apostolus, Justificati, inquit, gratis
per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu
(Rom. III, 24). Audi, gratis; et tace de meritis.
Numquid prohibitio ista sancti Spiritus aliud ostendit, quam verbum
Domini Jesu dicentis in Evangelio, Spiritus ubi vult spirat
(Joan. III, 8)? Hinc cogita, hinc pande aliquid, quare ubi
vult, et non ubique. Dicite etiam, quare praedicantibus praedictis
Paulo et Barnaba apud Antiochiam Pisidiae Judaeis ac Gentibus
salutem, nullus crediderit, nisi quos exinde Dominus praeordinavit ut
crederent. Sic enim de ipsis pagina sancta testatur: Et
crediderunt, inquit, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam
(Act. XIII, 48), hoc est, praedestinati. Ecce in omnibus
quae ex auctoritate divina protulimus, habes misericordiam et
judicium: et certum est quia personarum acceptor non est Deus (Rom.
II, 11), nec cujusquam personam reveretur. Descende ergo, si
vales, in profundum misericordiae Dei; ascende, si sufficis, in
altitudinem justitiae judicii ejus; distende te in longitudinem et
latitudinem investigabilium viarum ejus (Id. XI, 33): et si
liquido penetraveris, haec nobis tam metuenda et incomprehensibilia
secreta, de quibus Paulus expavit, ipse intrepidus pande.
6. Si autem, ut superius dixi, jactatus curru inanium quaestionum
cadis in fluctus vanae contentionis, et veluti navis deserta
gubernaculo per diversa et incognita littora volveris, nec prorsus ibi
prospere navigare potes; revertere et sede in portu fidei catholicae,
ubi te nulla possit fluctuosae curiositatis tempestas turbare vel
mergere. Quantumlibet enim scire coneris, judicia Dei comprehendere
non vales, nec valebis: quia sicut nemo scit hominum quae sunt
hominis, nisi spiritus qui in eo est; ita et quae Dei sunt, nemo
scit nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Si qua ergo
attingere valuerimus, non nostra solertia, sed dono Spiritus sancti
revelata esse debemus agnoscere. Si autem scire non datur quod supra
nos est, nec a nostra pusillitate quaeratur. Praeceptum est enim ab
Scriptura sancta, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne
scrutatus fueris in vanitate (Eccli. III, 22): et, Altum
sapere noli, sed time (Rom. XI, 20). Timendum est enim
prorsus et venerandum profundum Dei, quod nos rite fatemur investigare
non posse. Omnia, inquit, in mensura et numero et pondere
constituisti, Domine (Sap. XI, 21). Quis igitur hanc
mensuram, hunc numerum, et hoc pondus Dei sufficit comprehendere, ut
constitutiones ejus universas in his tribus definitionibus valeat
enarrare? In mensura puto quod constet qualitas, in numero
quantitas, in pondere ratio peraequata. Sed haec tria, id est,
qualitas et quantitas et ratio peraequata, in judicio et misericordia
Dei constant: quia in his duobus terminis sanctis conclusa sunt, in
quibus per haec mundum constituit, gubernat, et judicaturus est. In
his Deus judex justus comprehendi non potest, non potest reprehendi.
Omnia ergo quae superius diximus, vel dicemus, in claustro horum
trium nobis nunc abscondita latent: quae solis clavibus judicii et
misericordiae Dei tunc reserabuntur, ut sciantur, quando ad adventum
Domini illuminabuntur abscondita tenebrarum, et revelabuntur consilia
cordium, ut sit laus unicuique a Deo (I Cor. IV, 5) vel
poena. Oportet igitur ut ad ea quae superius disputare coepimus,
revertamur.
|
|