|
7. Diximus namque de damnabili humani generis massa Deum praescisse
misericordia, non meritis, quos electione gratiae praedestinavit ad
vitam: caeteros vero, qui judicio justitiae ejus ab hac gratia
efficiuntur expertes, praescisse tantum vitio proprio perituros, non
ut perirent praedestinasse. Sed, ut dixi, quos in operibus
impietatis et mortis praescivit, non praeordinavit, nec impulit: in
quibus Deum ad iracundiam provocantes, salutis fidem aut praedicatam
sibi accipere nolunt, aut Deo judice non possunt, vel accepta male
utuntur, et ob hoc traduntur in reprobum sensum, ut faciant ea quae
non conveniunt ; his poenam praedestinatam esse rite fatemur. Quod ut
probare valeamus, solum reor in exemplum sufficere Judam. Hunc enim
Deus cum praescisset in vitiis proprie voluntatis pessimum fore, id
est, electionem discipulatus sui bene a Christo conferendam male
usurum , et avaritia ardentem pretio Judaeis Dominum traditurum;
poenam ei praedestinavit ex merito, dicente per David Spiritu
sancto, Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et dolosi
super me apertum est (Psal. CVIII, 2): id est, Judae vel
Judaeorum in Christum. Judae, cum dicit, Quid vultis mihi dare,
et ego vobis eum tradam? et post pecuniae sponsionem dans signum
traditionis, Quemcumque, inquit, osculatus fuero, ipse est, tenete
eum (Matth. XXVI, 15, 48). Ideo, super me, ait,
apertum est. Cum enim signum dedit, ore doloso aperuit quem
tenerent. Judaeorum quoque, cum eum volentes dolo perdere, ut
Evangelium pandit, clamaverunt dicentes: Crucifige! crucifige
(Joan. XIX, 6)! Et post pusillum sequitur: Constitue super
eum peccatorem, id est, super Judam, et diabolus stet a dexteris
ejus. Cum judicatur, exeat condemnatus, et oratio ejus fiat in
peccatum. Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alius.
Et post caetera quae de eo sequuntur: Pro eo quod, inquit, non est
recordatus facere misericordiam; et persecutus est hominem pauperem et
egenum, et compunctum corde morti tradidit (Psal. CVIII,
6-8; 16, 17); et sequentia reliqua, quae in ejus praedicta
sunt persona . Nam sicut narrat liber Actuum Apostolorum, de eo
praedicta et in ipso completa esse, sanctus probat apostolus Petrus,
cum loco ejus unum ex his qui cum Apostolis congregati erant, propter
testimonium resurrectionis Jesu subrogari oportere denuntiat, dicens:
Viri fratres, oportet impleri Scripturam hanc, quam Spiritus
sanctus praedixit per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui
comprehenderunt Jesum, qui connumeratus erat in nobis, et sortitus
est sortem ministerii hujus. Et hic quidem possedit agrum de mercede
iniquitatis, et suspensus crepuit medius, et diffusa sunt omnia
viscera ejus. Notum autem factum est omnibus habitantibus Jerusalem,
ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach, hoc est, ager
sanguinis. Scriptum est enim in libro Psalmorum, Fiat commoratio
ejus deserta, et non sit qui inhabitet in ea, et episcopatum ejus
accipiat alius. Et post pauca sequentia: Statuerunt, inquit,
duos; Joseph qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus,
et Matthiam. Et orantes dixerunt: Tu, Domine, qui corda omnium
nosti, ostende quem elegeris ex his duobus unum, accipere locum
ministerii hujus et apostolatus, de quo praevaricatus est Judas, ut
abiret in locum suum (Act. I, 16-25), et caetera. Ubi ergo
commemoratio operum ejus malorum a sancto fit Spiritu in Psalmis;
priusquam esset, praescitus est, non factus, quod talis adversus
Filium Dei futurus esset. Si enim factus esset, inculpabilis
esset, et Dei opificio reputaretur, non Judae: injuste etiam in eum
prolata damnatio esset. Sed absit hoc a summe bono judice, auctore
omnium bonorum Deo, damnatore vero cunctorum malorum; quia mala
Judae, ut praedixi, praescivit, non fecit: et tamen in quibus
praescivit, judicio justo tradens eum in reprobum sensum, ut impleret
permisit. Et ideo permisit, quia per Spiritum sanctum periturum ante
praedixit. Quia sicut Christum oportebat pati per Judam,
praecanente per prophetam sancto Spiritu: ita oportebat perire
Judam, eodem sancto Spiritu praedicente; de eo enim dictum est,
Nemo periit, nisi filius perditionis (Joan. XVII, 12).
Nam poenam illi praedestinatam pro malis suis, in quibus, ut saepe
dixi, praescitus est tantum, non praedestinatus, illic plane
agnoscimus, ubi de eo dicitur ab apostolo Petro, Ut iret in locum
suum: translato scilicet in alterum honore episcopatus ejus. Vel
certe ubi legitur quod damnatus sit antequam natus, secundum id quod
disputatione praediximus. Talis ergo periturorum omnium causa est,
licet culpa sit a culpa dissimilis.
|
|