CAPUT VI.

8. Verum autem esse quod diximus, licet plene sit disputatum, id est, perituris poenam esse praedestinatam, audi apostolum Petrum, cum futuros esse pseudoprophetas et magistros mendaces et apostatas in Ecclesia dicit, sicut fuerunt in populo veteri: Quibus judicium, inquit, jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat (II Petr. II, 3). Item Judas apostolus: Subintroierunt, ait, quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc judicium, impii, gratiam Dei transferentes in luxuriam, et solum dominatorem et Dominum Jesum negantes Christum (Judae 4). Et Dominus in Evangelio peccatoribus: Ite in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus. Praedestinatis autem: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum paratum vobis ab origine mundi (Matth. XXV, 41, 34), id est, praedestinatum. Tenenda est igitur inconcusse hujus disputationis regula, quae divinis testimoniis claruit, peccatores in malis propriis antequam essent in mundo, praescitos esse tantum, non praedestinatos; poenam autem eis esse praedestinatam secundum quod praesciti sunt. Parvulos quoque non renatos ex aqua et Spiritu sancto, praedestinatae poenae esse obnoxios, qui praesciti sunt non in propriis voluntatibus, quorum nullae sunt vel bonae vel malae, nisi tantum in Adae peccato, quod traxerunt nascentes, et in hoc manentes, solverunt tempus vitae praesentis. Quid enim de his judicium justitiae faciat, quibus misericordia non subvenit, qui pura fide credit dicenti Domino, Qui non manducat carnem meam, nec bibit sanguinem meum, non habebit in se vitam (Joan. VI, 54), intelligit, et a contentione recedit.

9. Qui vero secundum propositum Dei vivunt, praescitos esse et praedestinatos electione gratuitae gratiae ejus, et regnum eis coelorum esse praedestinatum, sine dubitatione dicendum est. Hoc enim apostolus Paulus probat, cum ante eos praedestinatos et electos esse, quam mundus constitueretur, scribens Ephesiis dicit: Sicut elegit nos in ipso, id est, in Christo, ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum. Taceat humana lingua, nec prorsus in praedestinatione de meritis extollatur. Attende dictum: ante mundi constitutionem. Divinae voluntatis est hoc donum, non humanae fragilitatis meritum. Denique attende quid sequatur. In quo habemus, ait, redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus, quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia; ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus quod proposuit in eo, in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in coelis et quae in terra sunt in ipso. In quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus, qui ante speravimus in Christo (Ephes. I, 4-12). Audi, Secundum divitias, inquit, gratiae ejus quae superabundavit in nobis, id est, qua praevenit nos, inquit, ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae. Audi, Qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae: numquid meae, vel tuae, aut alterius, ut meritis constet? Absit: sed suae, qua etiam his quos praedestinat , opera bonae praeparat voluntatis, ut in his ambulent, secundum quod in eadem Epistola dicit: Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est: non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Id. II, 8-10). Audi, In operibus bonis quae praeparavit Deus. Et si quid te boni posse vides, age gratias praeparanti quod potes, non propriae voluntati, qua omnino sine illo nihil potes, qui dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).