CAPUT VII.

10. Nolite itaque putare quod haec et hujusmodi dicentes, liberum voluntatis amputemus arbitrium, cum tamen constet ea quae loquimur, ex auctoritate divina pendere ; velut nobis calumniam objicitis, quod operari bona , et oportere esse in Dei proposito sollicitos prohibeamus. Quin potius, qui se dono gratiae ad Dei misericordiam sentiunt pertinere , hortamur oportere incumbere orationibus, obsecrationibus, jejuniis, vigiliis, omnique operi voluntatis divinae. Praedestinatis enim dicitur Apostolis ; cum tamen generale sit quod illis dicitur a Christo praedestinato secundum carnem ex semine David, praedestinante autem secundum potentiam Dei Patris cum Patre et Spiritu sancto: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Item, Vigilate in omni tempore orantes; ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis (Luc. XXI, 36): item, Contendite intrare per angustam portam (Id. XIII, 24): item, Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Joan. XV, 14): et multa alia, quae longum est enarrare. Sed, ut superius memoravi, qui eis dixit, Sine me nihil potestis facere; per ipsum quae jubentur facere possunt. Hujusmodi in Christo esse electos Dei, ait Apostolus, in quo praedestinati sunt secundum propositum ejus qui omnia operatur. Intellige dictum, qui omnia operatur: et crede esse opus Dei, opera eorum qui ambulant secundum propositum Dei.

11. Qui vero absque praedestinationis gratia sunt, id est, alieni a proposito Dei, et perdurant in operibus malis, si etiam ex hac migraverint vita, non eos dicimus, ut vos putatis,

“Ita a Deo omnium opifice ordinatos ut perirent, tanquam ipse illis mores malae vitae creaverit, ipse ad omne opus mortis invitos praecipitaverit.”

Absit hoc a divino proposito. Non enim volens est iniquitatem Deus (Psal. V, 5): nec mandavit cuiquam impie agere, nec alicui dedit laxamentum peccandi (Eccli. XV, 21). Fecit enim ut essent omnia, et sanabiles nationes orbis terrarum (Sap. I, 14). Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum. Imitantur ergo illum qui sunt ex parte illius (Id. II, 24. 25). Nec dicimus, ut fingitis,

“Et si credere velint, vel bonis operibus Dei vacare, Deum hoc illis nolle praestare:”

cum hujusmodi velle Dei sit donum. Si ergo ex Deo est quod volunt, vult Deus perfectum fieri quod donavit: si autem ex Deo non est, sed est de jactantia propriae voluntatis, qua se meritis Deum aestimant promereri, manifeste quod volunt capere non possunt; quia non volentis, inquit Apostolus, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16): et quia non potest homo a se facere quidquam, nisi datum illi fuerit desuper (Joan. III, 27). Non hoc agit Deus summe bonus malitia, sed justitia; nec personarum acceptione, sed causarum secretarum discretione. Novimus nonnunquam quosdam volentes aeternae vitae fidem accipere, et eam adipisci; quosdam autem non. Aliquos etiam nolentes consequi, cum in eis divina gratia, ut velint, mutaverit voluntatem, aliquos non. Novimus aliquos etiam perfectos ex labore multorum annorum prolapsos in ultimo vitae suae, et periisse. Aliquos vero ab ineunte aetate sua in omni scelere et damnabilitate usque ad decrepitam aetatem perdurasse, et repente coelitus inspirata salute, raptos esse ad requiem regni coelorum. Novimus etiam parvulos, quibus usus liberi arbitrii non est, ut de bonis aut malis eorum meritis judicemus, parentum manibus ad gratiam sacri Baptismatis deportatos, et cum in uno eorum per manus sacerdotis mysterium fidei adimpleretur, aliquoties alterum in parentum manibus factum exanimem, fraudatum gratia Salvatoris. Quis sapiens, et intelliget haec? aut quis idoneus erit horum reddere rationem? Dicamus cum David, Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 13): et, Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae (Psal. XCI, 6). Dicamus etiam cum Paulo, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)!