CAPUT VIII.

12. Sed si adhuc hac reddita ratione vultis esse contentiosi, nec acquiescere veritati ; nobis tamen, eo quod male de Deo justo ac misericordissimo sentiamus, calumniari desinite: sed ipsum potius Dominum Christum, cujus Evangelium sequimur, si audetis, arguite: cum illo jurgium sumite litigandi; illi quod absit, male sensisse de Deo Patre suo calumniamini, qui ait, Multi quidem vocati, pauci autem electi (Matth. XXII, 14): et, Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum: et, Nemo potest venire ad me, nisi datum ei fuerit a Patre meo (Joan. VI, 44, 66): et, Non omnes capiunt verbum hoc , nisi quibus datum est (Matth. XIX, 11). Caetera etiam quam plura.

13.

“Falsum est ergo,”

inquies,

“quod ait Apostolus de Deo, Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis suae venire”

(I Tim. II, 4)? Omnino non est falsum: quia omne quod vult Deus, facere potest, nec prorsus humana voluntate praepeditur quod vult. Sed quaero a vobis ut dicatis, quare Deus qui vult omnes homines salvos fieri, quorumdam, ut dicit Isaias propheta, excaecat oculos ne videant, et obdurat cor ne intelligant, ne convertantur et sanentur (Isai. VI, 10)? Quod verum esse evangelista Joannes confirmat, dicens de Judaeis: Propterea non poterant credere, quia dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem eos (Joan. XII, 39, 40). Item in Evangelio secundum Marcum, cum Jesum interrogarent discipuli sui de parabola seminis: Vobis, inquit, datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt; ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intelligant, ne quando convertantur, et dimittantur eis peccata (Marc. IV, 11, 12). Dicite igitur, quare Deus, qui acceptor personarum non est, et vult omnes homines salvos fieri, aliorum corda reserat ad credendum, oculos illuminat ad videndum et ad sciendum mysterium regni coelorum, quo scilicet salvi fieri possint; aliorum vero, ut lectionis textu praedixi , involvens in parabolis veritatem, obtundit cor, excaecat oculos, claudit aures, ne Evangelium salutis agnoscant, ne remissionem accipiant peccatorum? Dicite, quaeso, qualiter haec loca evangelica accipitis? Docete, quid hic de Deo, qui vult omnes homines salvos fieri, sentitis? Ecce jam omnes generaliter salvi non sunt, cum aliis datur viam nosse salutis, aliis non datur. Haec itaque cum facit Deus, non personarum acceptione facit, non injustitia; sed justitia inenarrabili, et misericordia indebita. Quoniam vero hinc liquido utraque pars dicere nihil valemus, credamus tantum reum mortis ex judicis voluntate pendere. Ne quisquam autem putaret divino vitio fieri, non omnes homines salvari; dixit Apostolus, Qui vult omnes homines salvos fieri. Quapropter omnes homines qui salvantur, Deo volente salvantur. Deus enim noster Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis (Psal. LXVII, 21): et, Quia ira in furore ejus, et vita in voluntate ipsius (Psal. XXIX, 6). Intelligite itaque in furore justitiam: in voluntate misericordiam.

14. Praedestinationem igitur negare, quam apud Deum esse breviter probavimus, immane blasphemium est ; quam non tantum, sicut soletis dicere, in Apostolis debemus accipere; sed et in Patriarchis et Prophetis, in martyribus et confessoribus, in omnibus sanctis et digne servientibus Deo. Hinc nemo glorietur, nemo desperet. Solus enim Dominus scit qui sunt ejus (II Tim. II, 19). In quantum autem possumus, omnes homines ad bonum opus exhortemur, nulli desperationem demus, pro invicem oremus, in conspectu Dei nos humiliemus, dicentes, Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10). Ipsius erit potestatis, judicium in nobis debitum mutare damnationis, et gratiam praedestinationis indebitam praerogare.