S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

IN EPISTOLAM JOANNIS AD PARTHOS TRACTATUS DECEM


PROLOGUS.

Meminit Sanctitas vestra Evangelium secundum Joannem ex ordine lectionum nos solere tractare: sed quia nunc interposita est solemnitas sanctorum dierum, quibus certas ex Evangelio lectiones oportet in Ecclesia recitari, quae ita sunt annuae, ut aliae esse non possint ; ordo ille quem susceperamus, necessitate paululum intermissus est, non amissus. Cum autem cogitarem quid secundum hilaritatem praesentium dierum per hanc hebdomadam vobiscum de Scripturis agerem, quantum Dominus donare dignatur, quod posset in istis septem vel octo diebus finiri, occurrit mihi Epistola beati Joannis: ut cujus Evangelium paululum intermisimus, ejus Epistolam tractando ab eo non recedamus; praesertim quia in ipsa Epistola satis dulci omnibus quibus sanum est palatum cordis, ubi sapiat panis Dei, et satis memorabili in sancta Ecclesia Dei, maxime Charitas commendatur. Locutus est multa, et prope omnia de Charitate. Qui habet in se unde audiat, necesse est gaudeat ad quod audit. Sic enim illi erit lectio ista, tanquam oleum in flamma; si est ibi quod nutriatur, nutritur, et crescit, et permanet. Item quibusdam sic esse debet, tanquam flamma ad fomitem; ut si non ardebat, accedente sermone accendatur. In quibusdam enim nutritur quod est, in quibusdam accenditur si deest; ut omnes in una charitate gaudeamus. Ubi autem charitas, ibi pax; et ubi humilitas, ibi charitas. Jam ipsum audiamus; et ad ejus verba, quae Dominus suggerit, etiam vobis ut bene intelligatis, loquamur.