|
1. Meminit Charitas vestra, ex Epistola Joannis apostoli ultimam
partem restare nobis tractandam, et exponendam vobis, quantum Dominus
donat. Hujus ergo debiti nos memores sumus: exactionis autem vos
memores esse debetis. Eadem quippe charitas quae in ipsa Epistola
maxime et prope sola commendatur, et nos facit fidelissimos debitores,
et vos dulcissimos exactores. Ideo dixi dulcissimos exatores, quia
ubi charitas non est, amarus exactor est: ubi autem charitas est, et
qui exigit dulcis est; et a quo exigitur, etsi aliquem laborem
suscipit, facit eumdem laborem prope nullum et levem ipsa charitas.
Nonne videmus etiam in mutis animantibus et irrationalibus ubi non est
spiritualis charitas, sed carnalis et naturalis, exigi tamen magno
affectu de uberibus matris lac a parvulis? Et quamvis sugens impetum
faciat in ubera; melius est tamen matri quam si non sugat, nec exigat
quod charitate debetur. Saepe videmus ubera vaccarum etiam a
grandiusculis vitulis capite percuti, et prope ipso impetu levari
matrum corpora, nec eos tamen calce repelli; sed et si desit filius
qui sugat, mugitu vocari ad ubera. Si ergo est in nobis illa charitas
spiritualis, de qua Apostolus dicit, Factus sum parvulus in medio
vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos (I Thess. II, 7);
tunc vos diligimus quando exigitis. Pigros non amamus; quia
languentibus formidamus. Intercesserunt autem, ut intermitteremus
textum hujus Epistolae, quaedam pro diebus festis solemnia lectionum,
quae non potuerunt nisi legi, et ipsa tractari. Nunc ergo ad
praetermissum ordinem redeamus; et quae restant, intente accipiat
Sanctitas vestra. Nescio utrum magnificentius nobis charitas
commendari posset, quam ut diceretur, Deus charitas est. Brevis
laus, et magna laus: brevis in sermone, et magna in intellectu.
Quam cito dicitur, Deus dilectio est! Et hoc breve est: si
numeres, unum est; si appendas, quantum est! Deus dilectio est.
Et qui manet, inquit, in dilectione, in Deo manet et Deus in illo
manet (I Joan. IV, 16). Sit tibi domus Deus, et esto domus
Dei; mane in Deo, et maneat in te Deus. Manet in te Deus, ut te
contineat: manes in Deo, ne cadas; quia sic de ipsa charitate dicit
Apostolus, Charitas nunquam cadit (I Cor. XIII, 8).
Quomodo cadit quem continet Deus?
2. In hoc perfecta est dilectio in nobis, ut fiduciam habeamus in
die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Dicit
quomodo se probet unusquisque, quantum in illo profecerit charitas:
vel potius quantum ipse in charitate profecerit. Nam si charitas Deus
est, nec proficit nec deficit Deus: sic dicitur proficere in te
charitas, quia tu in ea proficis. Interroga ergo quantum in charitate
profeceris, et quid tibi respondeat cor tuum, ut noveris mensuram
profectus tui. Promisit enim ostendere nobis in quo cognoscamus eum,
et ait, In hoc perfecta est in nobis dilectio. Quaere, in quo? Ut
fiduciam habeamus in die judicii. Quisquis fiduciam habet in die
judicii, perfecta est in illo charitas. Quid est habere fiduciam in
die judicii? Non timere ne veniat dies judicii. Sunt homines qui non
credunt diem judicii; isti fiduciam non possunt habere in die quam
venturam esse non credunt. Praetermittamus istos: excitet illos
Deus, ut vivant; de mortuis utquid loquimur? Non credunt futurum
diem judicii, nec timent, nec desiderant quod non credunt. Coepit
aliquis credere diem judicii: si coepit credere, coepit et timere.
Sed quia timet adhuc, nondum habet fiduciam in die judicii, nondum
est in illo perfecta charitas. Numquid tamen desperandum est? In quo
vides initium, cur desperas finem? Quod initium video, inquis?
Ipsum timorem. Audi Scripturam: Initium sapientiae timor Domini
(Eccli. I, 16). Coepit ergo timere diem judicii: timendo
corrigat se; vigilet adversus hostes suos, id est, adversus peccata
sua; incipiat reviviscere interius, et mortificare membra sua quae
sunt super terram, sicut Apostolus dicit, Mortificate membra vestra
quae sunt super terram. Spiritualia nequitiae dicit membra super
terram: nam sequitur et exponit, Avaritiam, immunditiam (Coloss.
III, 5), et caetera quae illic exsequitur. Quantum autem
mortificat iste, qui timere coepit diem judicii, membra sua super
terram, tantum surgunt et corroborantur membra coelestia. Membra
autem coelestia, omnia opera bona. Surgentibus coelestibus membris,
incipit desiderare quod timebat. Timebat enim ne veniret Christus,
et inveniret impium quem damnaret; desiderat ut veniat, quia
inventurus est pium quem coronet. Jam cum coeperit desiderare
venientem Christum casta anima, quae desiderat amplexus sponsi,
renuntiat adultero; fit virgo interius ipsa fide, spe, et charitate.
Habet jam fiduciam in die judicii: non contra se pugnat quando orat,
et dicit, Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10). Qui enim
timet ne veniat regnum Dei, timet ne exaudiatur. Quomodo orat, qui
timet ne exaudiatur? Qui autem orat cum fiducia charitatis, optat jam
ut veniat. De ipso desiderio dicebat quidam in Psalmo, Et tu,
Domine, usquequo? Convertere, Domine, et erue animam meam
(Psal. VI, 4, 5). Gemebat se differri. Sunt enim homines
qui cum patientia moriuntur: sunt autem quidam perfecti qui cum
patientia vivunt. Quid dixi? Qui adhuc desiderat istam vitam,
quando illi venerit dies mortis, patienter tolerat mortem: luctatur
adversum se, ut sequatur voluntatem Dei; et hoc potius agit animo,
quod eligit Deus, non quod eligit voluntas humana: et ex desiderio
vitae praesentis fit lucta cum morte; et adhibet patientiam et
fortitudinem, ut aequo animo moriatur: iste patienter moritur. Qui
autem desiderat, sicut dicit Apostolus, dissolvi et esse cum
Christo, non patienter moritur; sed patienter vivit, delectabiliter
moritur. Vide Apostolum patienter viventem, id est, cum patientia
hic non amare vitam, sed tolerare. Dissolvi, inquit, et esse cum
Christo multo magis optimum manere autem in carne necessarium propter
vos (Philipp. I, 23, 24). Ergo, fratres, date operam,
intus agite vobiscum, ut desideretis diem judicii. Aliter non
probatur perfecta charitas, nisi cum coeperit ille dies desiderari.
Ille autem eum desiderat, qui fiduciam habet in illo: ille autem
fiduciam habet in illo, cujus conscientia non trepidat in charitate
perfecta atque sincera.
3.
|
“In hoc perfecta est dilectio ejus in nobis, ut fiduciam
habeamus in die judicii.”
|
|
Quare habebimus fiduciam?
|
“Quia sicut
ille est, et nos sumus in hoc mundo.”
|
|
Audisti causam fiduciae tuae:
|
“Quia sicut ille est, inquit, et nos sumus in hoc mundo.”
|
|
Nonne
videtur aliquid impossibile dixisse? Numquid enim potest esse homo
sicut Deus? Jam vobis exposui quia non semper ad aequalitatem
dicitur, sicut; sed dicitur ad quamdam similitudinem. Quomodo enim
dicis, Sicut aures habeo, ita habet et imago? Numquid omnino sic?
Sed tamen dicis, sicut. Si ergo facti sumus ad imaginem Dei, quare
non sicut Deus sumus? Non ad aequalitatem, sed pro modo nostro.
Unde ergo nobis datur fiducia in die judicii? Quia sicut ille est,
et nos sumus in hoc mundo. Debemus hoc referre ad ipsam charitatem,
et intelligere quid dictum sit. Dominus in Evangelio dicit,
|
“Si
diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et
publicani hoc faciunt?”
|
|
Quid ergo vult nos ?
|
“Ego autem dico
vobis, diligite inimicos vestros, et orate pro persequentibus vos.”
|
|
Si ergo jubet nos diligere inimicos nostros, unde nobis dat exemplum?
De ipso Deo: ait enim,
|
“Ut sitis filii Patris vestri qui in
coelis est.”
|
|
Quomodo illud facit Deus? Diligit inimicos suos,
|
“qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super
justos et injustos”
|
|
(Matth. V, 44-46). Si ergo ad hanc
perfectionem nos invitat Deus, ut diligamus inimicos nostros sicut et
ipse dilexit suos; ea nobis fiducia est in die judicii, quia sicut
ille est, et nos sumus in hoc mundo: quia sicut ille diligit inimicos
suos, faciendo solem suum oriri super bonos et malos, et pluendo super
justos et injustos; ita nos quia inimicis nostris non possumus
praestare solem et pluviam, praestamus lacrymas, cum pro illis
oramus.
4. Jam ergo de ipsa fiducia videte quid dicat. Unde intelligitur
perfecta charitas? Timor non est in charitate. Quid ergo dicimus de
illo qui coepit timere diem judicii? Si perfecta in illo esset
charitas, non timeret. Perfecta enim charitas faceret perfectam
justitiam, et non haberet quare timeret: imo haberet quare desideraret
ut transeat iniquitas, et veniat regnum Dei. Ergo timor non est in
charitate. Sed in qua charitate? Non in inchoata. In qua ergo?
Sed perfecta, inquit, charitas foras mittit timorem. Ergo incipiat
timor; quia initium sapientiae timor Domini. Timor quasi locum
praeparat charitati. Cum autem coeperit charitas habitare, pellitur
timor qui ei praeparavit locum. Quantum enim illa crescit, ille
decrescit; et quantum illa fit interior, timor pellitur foras. Major
charitas, minor timor; minor charitas, major timor. Si autem nullus
timor, non est qua intret charitas. Sicut videmus per setam introduci
linum, quando aliquid suitur; seta prius intrat, sed nisi exeat, non
succedit linum: sic timor primo occupat mentem, non autem ibi remanet
timor, quia ideo intravit, ut introduceret charitatem. Jam facta
securitate in animo, quale gaudium nobis est vel in hoc, vel in futuro
saeculo? Et in hoc saeculo quis nobis nocebit plenis charitate?
Videte quomodo exsultet Apostolus de ipsa charitate.
|
“Quis nos,
inquit, separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an
persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius”
|
|
(Rom. VIII, 35)? Et Petrus dicit:
|
“Et quis vobis nocere
potest, si boni aemulatores fueritis”
|
|
(I Petr. III, 13)?
|
“Timor non est in dilectione: sed perfecta dilectio foras mittit
timorem; quia timor tormentum habet.”
|
|
Torquet cor conscientia
peccatorum, nondum facta est justificatio. Est ibi quod titillet,
quod pungat. Ideo in Psalmo de ipsa perfectione justitiae quid
dicit?
|
“Convertisti luctum meum in gaudium mihi: concidisti saccum
meum, et cinxisti me laetitia; ut cantet tibi gloria mea, et non
compungar”
|
|
(Psal. XXIX, 12, 13). Quid est,
Non sit quod stimulet conscientiam meam. Stimulat
timor: sed noli timere; intrat charitas quae sanat quod vulnerat timor
Timor Dei sic vulnerat, quomodo medici ferramentum; putredinem
tollit, et quasi videtur vulnus augere. Ecce putredo quando erat in
corpore, minus erat vulnus, sed periculosum: accedit ferramentum
medici; minus dolebat illud vulnus, quam dolet modo cum secatur.
Plus dolet cum curatur, quam si non curaretur; sed ideo plus dolet
accedente medicina, ut nunquam doleat succedente salute. Occupet ergo
cor tuum timor, ut inducat charitatem; succedat cicatrix ferramento
medici. Talis est medicus, ut nec cicatrices appareant: tu tantum
subde te dexterae ipsius. Nam si sine timore es, non poteris
justificari. Sententia dicta est de Scripturis: Nam qui sine timore
est, non poterit justificari (Eccli. I, 28). Opus est ergo ut
intret timor primo, per quem veniat charitas. Timor medicamentum,
charitas sanitas.
|
“Qui autem timet, non est perfectus in
dilectione.”
|
|
Quare?
|
“Quia timor tormentum habet,”
|
|
quomodo sectio
medici tormentum habet.
5. Est autem alia sententia, quae videtur huic esse contraria, si
non habeat intellectorem: dicitur enim quodam loco in Psalmo, Timor
Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal XVIII,
10). Aeternum quemdam timorem nobis ostendit, sed castum. Quod
si ille aeternum nobis timorem ostendit, numquid contradicit illi forte
ista Epistola quae dicit, Timor non est in charitate, sed perfecta
charitas foras mittit timorem? Interrogemus ambo eloquia Dei.
Spiritus unus est, etsi codices duo, etsi ora duo, etsi linguae
duae. Hoc enim dictum est per Joannem, illud dictum est per David;
sed nolite putare alium esse spiritum. Si unus flatus inflat duas
tibias, non potest unus Spiritus implere duo corda, agitare duas
linguas? Sed si spiritu uno, id est uno flatu, impletae duae tibiae
consonant; impletae duae linguae Spiritu Dei, dissonare possunt?
Est ergo ibi quaedam consonantia, est quaedam concordia, sed
auditorem desiderat. Ecce inspiravit et implevit duo corda, duo ora,
movit duas linguas Spiritus Dei: et audivimus ex una lingua,
|
“Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit
timorem;”
|
|
audivimus ex alia,
|
“Timor Domini castus, permanens in
saeculum saeculi.”
|
|
Quid est hoc? quasi dissonant? Non: excute
aures, intende melodiam. Non sine causa hic addidit, castus, illic
non addidit: nisi quia est timor alius qui dicitur castus, est autem
alius qui non dicitur castus. Discernamus istos duos timores, et
intelligamus consonantiam tibiarum. Quomodo intelligimus, vel quomodo
discernimus? Attendat Charitas vestra. Sunt homines qui propterea
timent Deum, ne mittantur in gehennam, ne forte ardeant cum diabolo
in igne aeterno. Ipse est timor ille qui introducit charitatem: sed
sic venit ut exeat. Si enim adhuc propter poenas times Deum, nondum
amas quem sic times. Non bona desideras, sed mala caves. Sed ex eo
quod mala caves, corrigis te, et incipis bona desiderare. Cum bona
desiderare coeperis, erit in te timor castus. Quis est timor castus?
Ne amittas ipsa bona. Intendite. Aliud est timere Deum, ne mittat
te in gehennam cum diabolo; aliud est timere Deum, ne recedat a te.
Ille timor quo times ne in gehennam mittaris cum diabolo, nondum est
castus; non enim venit ex amore Dei, sed ex timore poenae: cum autem
times Deum, ne deserat te praesentia ejus; amplecteris eum, ipso
frui desideras.
6. Non potest melius explanari quid intersit inter duos istos
timores, unum quem foras mittit charitas, alterum castum qui permanet
in saeculum saeculi, nisi ponas duas mulieres maritatas, quarum unam
ita constituas volentem facere adulterium, delectari nequitia, sed
timere ne damnetur a marito. Timet maritum, sed quia adhuc amat
nequitiam, ideo timet maritum: huic non grata, sed onerosa est mariti
praesentia; et si forte vivit nequiter, timet maritum ne veniat.
Tales sunt qui timent ne veniat dies judicii. Fac alteram amare
virum, debere illi castos amplexus, nulla se adulterii immunditia
maculare; optat praesentiam viri. Et quomodo discernuntur duo isti
timores? timet illa, timet et illa. Interroga; quasi unum tibi
respondent: interroga illam, Times virum? respondet, Timeo.
Interroga et illam si timeat virum; respondet, Timeo. Una vox
est, sed diversus animus. Jam ergo interrogentur, Quare? Illa
dicit, Timeo virum ne veniat: illa dicit, Timeo virum ne discedat.
Illa dicit, Timeo ne damner: illa dicit, Timeo ne deserar. Pone
hoc in animo Christianorum, et invenis timorem quem foras mittit
charitas, et alium timorem castum permanentem in saeculum saeculi.
7. Loquamur ergo his primo qui sic timent Deum, quomodo illa mulier
quam delectat nequitia; timet enim virum ne damnet illam: talibus
primo loquamur. O anima quae sic times Deum, ne damnet te Deus,
quomodo timet mulier quam delectat nequitia; timet virum, ne damnetur
a viro: quomodo tibi displicet illa mulier, displice et tu tibi. Si
forte habes uxorem, numquid vis ut sic tameat te uxor tua, ne damnetur
abs te; ut delectet illam nequitia, sed pondere timoris tui
reprimatur, non damnatione iniquitatis? Castam eam vis, ut te
diligat, non ut te timeat. Exhibe te talem Deo, qualem vis habere
uxorem. Et si nondum habes, et habere vis; talem vis habere. Et
quid dicimus, fratres? Illa mulier quae ideo timet virum, ne
damnetur a viro, forte non facit adulterium, ne aliquo modo perveniat
ad virum, et tollat illi lucem istam temporalem. Potest autem vir
ille et falli; homo est enim, sicut et illa quae potest fallere.
Timet illa eum, extra cujus oculos potest esse: tu non times semper
faciem supra te viri tui? Vultus autem Domini super facientes mala
(Psal. XXXIII, 17). Captat illa absentiam viri sui, et
incitatur forte delectatione adulterii; et dicit sibi tamen, Non
faciam: absens est quidem ille, sed difficile est ut non ad illum
quoquo modo perveniat. Temperat se ne perveniat ad hominem, qui
potest et nescire, qui potest et falli, qui potest et bonam suspicari
etiam malam, qui potest et castam suspicari quae adultera est: tu non
times oculos ejus quem fallere nemo potest? tu non times ejus
praesentiam, qui averti a te non potest? Roga Deum ut intueatur te,
et avertat faciem a peccatis tuis: Averte faciem tuam a peccatis
meis. Sed unde mereris ut ille faciem suam avertat a peccatis tuis?
Si tu non avertas faciem tuam a peccatis tuis. Ipsa enim vox dicit in
Psalmo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum coram
me est semper (Psal. L, 11, 5). Tu agnosce, et ille
ignoscit.
8. Allocuti sumus eam quae habet adhuc timorem non permanentem in
saeculum saeculi, sed quem charitas excludit et foras mittit;
alloquamur et illam quae habet jam timorem castum, permanentem in
saeculum saeculi. Putamus, invenimus illam, ut alloquamur illam?
putas, est in hoc populo? putas, est in ista exedra? putas, est in
hac terra? Non potest nisi esse, sed latet. Hiems est, intus est
viriditas in radice. Forte invenimus aures illius. Sed ubicumque est
illa anima, utinam illam invenirem, et non aures suas praeberet mihi,
sed ego meas aures illi! Illa me doceret aliquid potius, quam a me
disceret. Anima quaedam sancta, ignea, et desiderans regnum Dei:
hanc non ego alloquor, sed Deus ipse, et patienter viventem in hac
terra ita consolatur: Jam vis veniam, et ego novi quia jam vis ut
veniam: novi qualis es, ut secura exspectes adventum meum; novi quia
molestia est tibi: sed magis exspecta, tolera; venio et cito venio.
Sed amanti tardum est. Audi eam cantantem tanquam lilium de medio
spinarum: audi suspirantem, et dicentem, Psallam et intelligam in
via immaculata; quando venies ad me (Psal. C, 1, 2)? Sed in
via immaculata merito non timet; quia perfecta charitas foras mittit
timorem. Et cum venerit ad ejus amplexum, timet, sed securiter.
Quid timet? Cavebit, et observabit se ab iniquitate sua, ne iterum
peccet: non ne mittatur in ignem, sed ne ab illo deseratur. Et erit
in illa, quid? Timor castus, permanens in saeculum saeculi.
Audivimus duas tibias consonantes. Illa de timore dicit, et illa de
timore: sed illa de timore quo timet anima ne damnetur, illa de timore
quo timet anima ne deseratur. Ille est timor quem charitas excludit:
ille est timor permanens in saeculum saeculi.
9. Nos diligamus, quia ipse prior nos dilexit. Nam unde
diligeremus, nisi ille prior dilexisset nos? Diligendo amici facti
sumus; sed inimicos ille dilexit, ut amici efficeremur. Prior
dilexit nos, et donavit nobis ut diligeremus eum. Nondum diligebamus
eum; diligendo pulchri efficimur. Quid facit homo deformis et
distorta facie, si amet pulchram? Aut quid facit femina deformis et
distorta et nigra, si amet pulchrum? Numquid amando poterit esse
pulchra? Numquid et ille amando poterit esse formosus? Amat
pulchram; et quando se in speculo videt, erubescit faciem suam levare
ad illam formosam suam quam amat. Quid faciet ut pulcher sit?
Exspectat ut veniat pulchritudo? Imo exspectando senectus additur,
et turpiorem facit. Non est ergo quid agere, non est quomodo illi des
consilium, nisi ut compescat se, et non audeat amare impar imparem:
aut si forte amat et ducere uxorem optat, in illa castitatem amet, non
carnis faciem. Anima vero nostra, fratres mei, foeda est per
iniquitatem: amando Deum pulchra efficitur. Qualis amor est qui
reddit pulchram amantem? Deus autem semper pulcher est, nunquam
deformis, nunquam commutabilis. Amavit nos prior qui semper est
pulcher; et quales amavit, nisi foedos et deformes? Non ideo tamen
ut foedos dimitteret; sed ut mutaret, et ex deformibus pulchros
faceret. Quomodo erimus pulchri? Amando eum qui semper est pulcher.
Quantum in te crescit amor, tantum crescit pulchritudo; quia ipsa
charitas est animae pulchritudo. Nos diligamus, quia ipse prior
dilexit nos. Audi apostolum Paulum: Ostendit autem Deus
dilectionem suam in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus,
Christus pro nobis mortuus est (Rom. V, 8, 9), justus pro
injustis, pulcher pro foedis. Quomodo invenimus pulchrum Jesum?
Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis
(Psal. XLIV, 3). Unde? Item videte unde sit pulcher,
Speciosus forma prae filiis hominum; quia in principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1).
Quia vero carnem suscepit, quasi foeditatem tuam suscepit, id est,
mortalitatem tuam, ut aptaret se tibi, et congrueret tibi, et
excitaret te ad amandam intus pulchritudinem. Unde ergo invenimus quia
foedus et deformis est Jesus, sicut invenimus quia pulcher et
speciosus forma prae filiis hominum? Unde invenimus quia et deformis?
Isaiam interroga: Et vidimus eum, et non habebat speciem, neque
decorem (Isai. LIII, 2). Illae sunt duae tibiae quasi
diverse sonantes; sed unus Spiritus ambas inflat. Hac dicitur,
Speciosus forma prae filiis hominum: hac dicitur in Isaia, Vidimus
eum, et non habebat speciem, neque decorem. Uno Spiritu implentur
ambae tibiae, non dissonant. Noli aures avertere, adhibe
intellectum. Interrogemus Paulum apostolum, et exponat nobis
consonantiam duarum tibiarum. Sonet nobis, Speciosus forma prae
filiis hominum: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus
est esse aequalis Deo. Ecce speciosus forma prae filiis hominum.
Sonet nobis etiam, Vidimus eum, et non habebat speciem neque
decorem: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in
similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp.
II, 6, 7). Non habebat speciem neque decorem, ut tibi daret
speciem et decorem. Quam speciem? quem decorem? Dilectionem
charitatis; ut amans curras, currens ames. Pulcher es jam: sed noli
te attendere, ne perdas quod accepisti; illum attende, a quo factus
es pulcher. Ideo sis pulcher, ut ille te amet. Tu autem totam
intentionem tuam in illum dirige, ad illum curre, ejus amplexus pete,
ab illo time discedere; ut sit in te timor castus, permanens in
saeculum saeculi. Nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos.
10. Si quis dixerit, Diligo Deum. Quem Deum ? Quare
diligimus? Quia ipse prior dilexit nos, et donavit nobis diligere.
Dilexit impios, ut faceret pios; dilexit injustos, ut faceret
justos; dilexit aegrotos, ut faceret sanos. Ergo et nos diligamus,
quia ipse prior dilexit nos. Interroga unumquemque, dicat tibi si
diligat Deum. Clamat, confitetur, Diligo, ipse scit. Est aliud
unde interrogetur. Si quis dixerit, inquit, Diligo Deum, et
fratrem suum odit, mendax est. Unde probas quia mendax est? Audi:
Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt,
quomodo potest diligere? Quid ergo? qui diligit fratrem, diligit et
Deum? Necesse est ut diligat Deum, necesse est ut diligat ipsam
dilectionem. Numquid potest diligere fratrem, et non diligere
dilectionem? Necesse est ut diligat dilectionem. Quid ergo, qui
diligit dilectionem, ideo diligit Deum? Utique ideo. Diligendo
dilectionem, Deum diligit. An oblitus es quod paulo ante dixisti,
Deus dilectio est (Joan. IV, 8, 16)? Si Deus dilectio,
quisquis diligit dilectionem, Deum diligit. Dilige ergo fratrem, et
securus esto. Non potes dicere, Diligo fratrem, sed non diligo
Deum. Quomodo mentiris si dicas, Diligo Deum, quando non diligis
fratrem; sic falleris, quando dicis, Diligo fratrem, si putes quia
non diligis Deum. Necesse est qui diligis fratrem, diligas ipsam
dilectionem; dilectio autem Deus est: necesse est ergo ut Deum
diligat quisquis diligit fratrem. Si autem non diligis fratrem quem
vides, Deum quem non vides quomodo potes diligere? Quare non videt
Deum? Quia non habet ipsam dilectionem. Ideo non videt Deum, quia
non habet dilectionem; ideo non habet dilectionem, quia non diligit
fratrem: propterea ergo non videt Deum, quia non habet dilectionem.
Nam si habeat dilectionem, Deum videt; quia Deus dilectio est: et
purgatur ille oculus magis magisque dilectione, ut videat illam
incommutabilem substantiam; cujus praesentia semper gaudeat, qua
perfruatur in aeternum conjunctus Angelis. Sed currat modo, ut
aliquando in patria laetetur. Non amet peregrinationem, non amet
viam: totum amarum sit, praeter illum qui vocat, quousque inhaereamus
illi, et dicamus quod dictum est in Psalmo, Perdidisti omnes quia
fornicantur abs te. Et qui sunt qui fornicantur? Qui discedunt, et
amant mundum. Tu autem quid? Sequitur et dicit: Mihi autem
inhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 27, 28). Totum
bonum meum est, Deo inhaerere gratis. Nam si interroges, et dicas,
Quare inhaeres Deo? Et dicat, Ut donet mihi. Quid tibi donet?
Coelum ipse fecit, terram ipse fecit: quid tibi donaturus est? jam
inhaeres illi: inveni melius, et donat tibi.
11. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non
videt, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus ab ipso, ut
qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Magnifice dicebas,
Diligo Deum; et odis fratrem! O homicida, quomodo diligis Deum?
Non audisti superius in ipsa Epistola, Qui odit fratrem suum,
homicida est? Sed prorsus diligo Deum, quamvis oderim fratrem meum.
Prorsus non diligis Deum, si odis fratrem. Et modo probo alio
documento. Ipse dixit, Dedit nobis praeceptum, ut diligamus invicem
(I Joan. III, 15, 23): quomodo diligis eum, cujus odisti
praeceptum? Quis est qui dicat, Diligo imperatorem, sed odi leges
ejus? In hoc intelligit imperator si diligis eum, si observentur
leges ejus per provincias. Lex imperatoris quae est? Mandatum novum
do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Dicis
ergo te diligere Christum; serva mandatum ejus, et fratrem dilige.
Si autem fratrem non diligis; quomodo eum diligis, cujus mandatum
contemnis? Fratres, ego non satior loquendo de charitate in nomine
Christi. Quantum et vos habetis hujus rei avaritiam, tantum speramus
quia crescit in vobis ipsa, et foras mittit timorem, ut remaneat ille
timor castus permanens in saeculum saeculi. Toleremus mundum,
toleremus tribulationes, toleremus scandala tentationum. Non
recedamus a via; teneamus unitatem Ecclesiae, teneamus Christum,
teneamus charitatem. Non divellamur a membris sponsae ipsius, non
divellamur a fide, ut gloriemur in praesentia ipsius: et securi
manebimus in eo, modo per fidem, tunc per speciem, cujus tantas
arrhas habemus donum Spiritus sancti.
|
|