|
1. Quod erat ab initio, quod audivimus, et quod vidimus oculis
nostris, et manus nostrae tractaverunt de Verbo vitae. Quis est qui
manibus tractat Verbum, nisi quia Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis? Hoc autem Verbum quod caro factum est, ut
manibus tractaretur, coepit esse caro ex virgine Maria: sed non tunc
coepit Verbum, quia quod erat ab initio dixit. Videte si non
attestatur Epistola sua Evangelio suo, ubi modo audistis, In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I,
14, 1). Forte de Verbo vitae sic quisque accipiat quasi
locutionem quamdam de Christo, non ipsum corpus Christi quod manibus
tractatum est. Videte quid sequatur: Et ipsa vita manifestata est.
Christus ergo Verbum vitae. Et unde manifestata est? Erat enim ab
initio; sed non erat manifestata hominibus: manifestata autem erat
Angelis videntibus, et tanquam pane suo cibantibus. Sed quid ait
Scriptura? Panem Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII,
25). Ergo manifestata est ipsa vita in carne; quia in
manifestatione posita est, ut res quae solo corde videri potest,
videretur et oculis, ut corda sanaret. Solo enim corde videtur
Verbum: caro autem et oculis corporalibus videtur. Erat unde
videremus carnem, sed non erat unde videremus Verbum: factum est
Verbum caro, quam videre possemus, ut sanaretur in nobis unde Verbum
videremus.
2. Et vidimus, et testes sumus. Forte aliqui fratrum nesciunt,
qui graece non norunt, quid sint testes graece: et usitatum nomen est
omnibus et religiosum; quos enim testes latine dicimus, graece
martyres sunt. Quis autem non audivit martyres, aut in cujus
christiani ore non quotidie habitat nomen martyrum? Atque utinam sic
habitet et in corde, ut passiones martyrum imitemur, non eos calcibus
persequamur. Ergo hoc dixit, Vidimus, et testes sumus: Vidimus,
et martyres sumus. Testimonium enim dicendo ex eo quod viderunt, et
testimonium dicendo ex eo quod audierunt ab his qui viderunt, cum
displiceret ipsum testimonium hominibus adversus quos dicebatur, passi
sunt omnia quae passi sunt martyres. Testes Dei sunt martyres. Deus
testes habere voluit homines, ut et homines habeant testem Deum.
Vidimus, inquit, et testes sumus. Ubi viderunt? In
manifestatione. Quid est, in manifestatione? In sole, id est in
hac luce. Unde autem potuit videri in sole qui fecit solem, nisi quia
in sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de
thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal.
XVIII, 6)? Ille ante solem qui fecit solem , ille ante
luciferum, ante omnia sidera, ante omnes Angelos, verus creator
(quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil
[Joan. I, 3], ut videretur oculis carneis qui solem vident;
ipsum tabernaculum suum in sole posuit, id est carnem suam in
manifestatione hujus lucis ostendit: et illius sponsi thalamus fuit
uterus Virginis, quia in illo utero virginali conjuncti sunt duo,
sponsus et sponsa, sponsus Verbum et sponsa caro; quia scriptum est,
Et erunt duo in carne una (Gen. II, 24); et Dominus dicit in
Evangelio, Igitur jam non duo, sed una caro (Matth. XIX,
6). Et Isaias optime meminit unum esse ipsos duos: loquitur enim
ex persona Christi, et dicit, Sicut sponso imposuit mihi mitram, et
sicut sponsam ornavit me ornamento (Isai. LXI, 10). Unus
videtur loqui, et sponsum se fecit et sponsam se fecit; quia non duo,
sed una caro: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
Illi carni adjungitur Ecclesia, et fit Christus totus, caput et
corpus.
3. Et testes, inquit, sumus; et annuntiamus vobis vitam aeternam,
quae erat apud Patrem, et manifestata est in nobis: hoc est,
manifestata est inter nos; quod apertius diceretur, manifestata est
nobis. Quae ergo vidimus et audivimus, nuntiamus vobis. Intendat
Charitas vestra: Quae ergo vidimus et audivimus, nuntiamus vobis.
Illi viderunt ipsum Dominum praesentem in carne, et audierunt verba
ex ore Domini, et annuntiaverunt nobis. Et nos ergo audivimus, sed
non vidimus. Minus ergo sumus felices quam illi qui viderunt et
audierunt? Et quomodo adjungit, Ut et vos societatem habeatis
nobiscum? Illi viderunt, nos non vidimus, et tamen socii sumus;
quia fidem communem tenemus. Nam et quidam videndo non credidit, et
palpare voluit, et sic credere, et ait: Non credam nisi digitos meos
misero in locum clavorum, et cicatrices ejus tetigero. Et praebuit se
ex tempore palpandum manibus hominum, qui semper se praebet videndum
aspectibus Angelorum: et palpavit ille discipulus et exclamavit,
Dominus meus et Deus meus. Quia tetigit hominem, confessus est
Deum. Et Dominus consolans nos qui ipsum jam in coelo sedentem manu
contrectare non possumus, sed fide contingere, ait illi: Quia
vidisti, credidisti; beati qui non vident et credunt (Joan. XX,
25-29). Nos descripti sumus, nos designati sumus. Fiat ergo
in nobis beatitudo quam Dominus praedixit futuram: firme teneamus quod
non videmus; quia illi nuntiant qui viderunt. Ut et vos, inquit,
societatem habeatis nobiscum. Et quid magnum societatem habere cum
hominibus? Noli contemnere; vide quid addat: Et societas nostra sit
cum Deo Patre, et Jesu Christo Filio ejus. Et haec, inquit,
scribimus vobis, ut gaudium vestrum sit plenum. Plenum gaudium dicit
in ipsa societate, in ipsa charitate, in ipsa unitate.
4. Et haec est annuntiatio quam audivimus ab eo, et annuntiamus
vobis. Quid est hoc? Ipsi viderunt, contrectaverunt manibus Verbum
vitae: ab initio erat, ad tempus visibilis et palpabilis factus est
unicus Filius Dei. Ad quam rem venit, vel quid nobis novum
nuntiavit? Quid docere voluit? Quare fecit hoc quod fecit, ut
Verbum caro fieret, ut Deus super omnia indigna ab hominibus
pateretur, ut alapas eorum sustineret de manibus quas ipse formavit?
Quid voluit doceret? quid voluit ostendere? quid voluit annuntiare?
Audiamus: nam sine fructu praecepti, auditio rei gestae, quia natus
est Christus, et quia passus est Christus, avocamentum mentis est,
non firmamentum. Quid magnum audis? quo fructu audis , vide. Quid
voluit docere? quid annuntiare? Audi: Quia Deus lux est, inquit,
et tenebrae in eo non sunt ullae. Adhuc lucem quidem nominavit, sed
obscura sunt verba: bonum est nobis ut ipsa lux quam nominavit,
illustret corda nostra, et videamus quid dixit. Hoc est quod
annuntiamus, quia Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
Quis enim auderet dicere quia in Deo sunt tenebrae? Aut quid est
ipsa lux? aut quid sunt tenebrae? ne forte talia dicat, quae ad
oculos istos nostros pertineant. Deus lux est: ait nescio quis, Et
sol lux est, et luna lux est, et lucerna lux est. Aliquid debet esse
longe his majus, longe praestantius, longeque supereminentius.
Quantum Deus a creatura, quantum conditor a conditione, quantum
sapientia ab eo quod factum est per sapientiam, longe ultra omnia debet
esse lux ista. Et forte vicini ei erimus, si quae sit lux ista
cognoverimus, et ad eam nos applicaverimus, ut ex ipsa illuminemur;
quia in nobis tenebrae sumus, et ab illa illuminati possumus esse lux,
et non confundi de illa, quia de nobis confundimur. Quis est qui de
se confunditur? Qui se cognoscit peccatorem. Quis de illa non
confunditur? Qui ab illa illuminatur. Quid est ab illa illuminari?
Qui jam videt se peccatis tenebrari, et cupit ab illa illuminari,
accedit ad illam: unde dicit Psalmus, Accedite ad eum, et
illuminamini; et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII,
6). Sed non erubesces de illa , si, quando tibi te foedum
ostenderit, displiceat tibi foeditas tua, ut percipias pulchritudinem
illius. Hoc est quod vult docere.
5. Et fortasse praepropere illud nos dicimus? Ipse hoc manifestet
in consequentibus. Mementote in principio sermonis nostri, quia
Epistola ista charitatem commendat: Deus lux est, inquit, et
tenebrae in eo non sunt ullae. Et quid superius dixerat? Ut
societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Deo Patre et
Filio ejus Jesu Christo. Porro si Deus lux est, et tenebrae in eo
non sunt ullae, et societatem cum illo habere debemus; et a nobis
pellendae sunt tenebrae, ut fiat in nobis lux; nam tenebrae cum luce
societatem habere non possunt: ideo vide quid sequatur: Quod si
dixerimus quia societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus,
mentimur. Habes et apostolum Paulum dicentem, Aut quae societas
luci ad tenebras (II Cor. VI, 14)? Dicis te societatem
habere cum Deo, et in tenebris ambulas; et Deus lux est, et
tenebrae ae in eo non sunt ullae: quomodo ergo est societas luci et
tenebris? Jam ergo dicat sibi homo, Quid faciam? unde ero lux? In
peccatis et in iniquitatibus vivo. Quasi subrepit quaedam desperatio
et tristitia. Salus nulla est, nisi in societate Dei. Deus lux
est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Peccata autem tenebrae sunt,
sicut dicit Apostolus diabolum et angelos ejus rectores tenebrarum
harum esse (Ephes. VI, 12). Non diceret rectores tenebrarum,
nisi rectores peccatorum, dominatores iniquorum. Quid ergo facimus,
fratres mei? Societas cum Deo habenda est, alia spes vitae aeternae
nulla est; Deus autem lux est, et tenebrae in eo sunt nullae:
iniquitates autem tenebrae sunt; iniquitatibus premimur, ne societatem
cum Deo habere possimus: quae ergo spes? Nonne promiseram me aliquid
locuturum istis diebus quod gaudium faciat? Quod si non exhibeo,
tristitia est ista. Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae;
peccata tenebrae sunt: quid erit nobis? Audiamus ne forte
consoletur, erigat, det spem, ne deficiamus in via. Currimus enim,
et ad patriam currimus; et si nos perventuros desperamus, ipsa
desperatione deficimus. Ille autem qui nos vult pervenire, ut
conservet in patria, pascit in via. Audiamus ergo: Quod si
dixerimus quia societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus;
mentimur, et non facimus veritatem. Non dicamus quia societatem cum
illo habemus, si in tenebris ambulamus. Quod si in lumine ambulamus,
sicut et ipse est in lumine; societatem habemus cum invicem. In
lumine ambulemus, sicut et ipse est in lumine, ut possimus societatem
habere cum illo. Et quid facimus de peccatis? Audi quid sequitur:
Et sanguis Jesu Christi Filii ejus purgabit nos ab omni delicto.
Magnam securitatem dedit Deus. Merito Pascha celebramus, ubi fusus
est sanguis Domini, quo purgamur ab omni delicto. Simus securi:
cautionem contra nos servitutis diabolus tenebat, sed sanguine Christi
deleta est. Sanguis, inquit, Filii ejus purgabit nos ab omni
delicto. Quid est, ab omni delicto? Attendite: ecce jam in nomine
Christi per sanguinem ejus , quem nunc confessi sunt isti qui
appellantur infantes, mundata sunt omnia peccata ipsorum. Veteres
intraverunt, novi exierunt. Quid est, veteres intraverunt, novi
exierunt? Senes intraverunt, infantes exierunt. Senectus enim
veternosa, vetusta vita: infantia autem regenerationis, nova vita.
Sed quid facimus? Praeterita peccata donata sunt, non tantum ipsis,
sed et nobis; et post donationem et abolitionem omnium peccatorum
vivendo in hoc saeculo inter tentationes, quaedam forte contracta
sunt. Ideo quod potest homo faciat; ipse confiteatur quod est, ut ab
illo curetur qui semper est quod est: ipse enim semper erat et est ;
nos non eramus et sumus.
6. Vide enim quid dicat: Quod si dixerimus quia peccatum non
habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo si
te confessus fueris peccatorem, est in te veritas: nam ipsa veritas
lux est. Nondum perfecte splenduit vita tua, quia insunt peccata;
sed tamen jam illuminari coepisti, quia inest confessio peccatorum.
Vide enim quid sequatur: Quod si confessi fuerimus delicta nostra,
fidelis est et justus, ut dimittat nobis delicta nostra, et purget nos
ex omni iniquitate. Non tantum praeterita, sed et si qua forte
contraximus ex hac vita; quia non potest homo quamdiu carnem portat,
nisi habere vel levia peccata. Sed ista levia quae dicimus, noli
contemnere. Si contemnis, quando appendis; expavesce, quando
numeras. Levia multa faciunt unum grande: multae guttae implent
flumen; multa grana faciunt massam. Et quae spes est? Ante omnia
confessio: ne quisquam se justum putet, et ante oculos Dei qui videt
quod est, erigat cervicem homo qui non erat et est. Ante omnia ergo
confessio, deinde dilectio: quia de charitate quid dictum est?
Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8).
Jam videamus si ipsam charitatem commendat, propter subrepentia
delicta: quia sola charitas exstinguit delicta. Superbia exstinguit
charitatem: humilitas ergo roborat charitatem; charitas exstinguit
delicta. Humilitas pertinet ad confessionem, qua confitemur nos
peccatores esse: ipsa est humilitas, non ut dicamus illud lingua;
quasi propter arrogantiam ne displiceamus hominibus, si nos justos esse
dixerimus. Faciunt hoc impii et insani: Scio quidem quia justus
sum, sed quid dicturus sum ante homines? si me justum dixero, quis
ferat, quis toleret? apud Deum nota sit justitia mea: ego tamen
dicam me peccatorem; non quia sum, sed ne arrogantia odiosus
inveniar. Dic hominibus quod es, dic Deo quod es. Quia si non
dixeris Deo quod es, damnat Deus quod in te inveniet. Non vis ut
ille damnet? tu damna. Vis ut ille ignoscat? tu agnosce, ut possis
Deo dicere, Averte faciem tuam a peccatis meis. Dic illi etiam illa
verba in ipso Psalmo, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco (Psal.
L, 11, 5). Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis
est et justus, qui dimittat nobis delicta nostra, et purget nos ex
omni iniquitate. Quod si dixerimus quia non peccavimus, mendacem
facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. Si dixeris, Non
peccavi; illum facis mendacem, cum te vis facere veracem. Unde fieri
potest ut Deus mendax sit, et homo verax; cum contradicat
Scriptura: Omnis homo mendax, Deus solus verax (Rom. III,
4)? Ergo Deus per seipsum verax, tu per Deum verax; nam per te
mendax.
7. Et ne forte impunitatem videretur dedisse peccatis, quia dixit,
Fidelis est et justus, qui mundet nos ab omni iniquitate; et dicerent
jam sibi homines, Peccemus, securi faciamus quod volumus, purgat nos
Christus, fidelis est et justus, purgat nos ab omni iniquitate:
tollit tibi malam securitatem, et inserit utilem timorem. Male vis
esse securus, sollicitus esto. Fidelis enim est et justus, ut
dimittat nobis delicta nostra, si semper tibi displiceas, et muteris
donec perficiaris. Ideo quid sequitur? Filioli mei, haec scribo
vobis, ut non peccetis. Sed forte subrepit de vita humana peccatum:
quid ergo fiet? Quid? jam desperatio erit? Audi: Et si quis,
inquit, peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum
justum; et ipse propitiator est peccatorum nostrorum. Ille est ergo
advocatus; da operam tu ne pecces: si de infirmitate vitae subrepserit
peccatum, continuo vide, continuo displiceat, continuo damna; et cum
damnaveris, securus ad judicem venies. Ibi habes advocatum; noli
timere ne perdas causam confessionis tuae. Si enim aliquando in hac
vita committit se homo disertae linquae, et non perit; committis te
Verbo, et periturus es? Clama, Advocatum habemus ad Patrem.
8. Videte ipsum Joannem servantem humilitatem. Certe vir justus
erat et magnus, qui de pectore Domini mysteriorum secreta bibebat;
ille, ille qui bibendo de pectore Domini divinitatem ructavit, In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I,
1): ille talis vir non dixit, Advocatum habetis apud Patrem;
sed, Si quis peccaverit, advocatum, inquit, habemus. Non dixit,
habetis; nec, me habetis, dixit; nec, ipsum Christum habetis,
dixit: sed et Christum posuit, non se; et habemus dixit, non,
habetis. Maluit se ponere in numero peccatorum, ut haberet advocatum
Christum, quam ponere se pro Christo advocatum, et inveniri inter
damnandos superbos. Fratres, Jesum Christum justum, ipsum habemus
advocatum ad Patrem; ipse propitiatio est peccatorum nostrorum. Hoc
qui tenuit, haeresim non fecit; hoc qui tenuit, schisma non fecit.
Unde enim facta sunt schismata? Cum dicunt homines, Nos justi
sumus; cum dicunt homines, Nos sanctificamus immundos, nos
justificamus impios, nos petimus, nos impetramus. Joannes autem quid
dixit? Et si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Jesum
Christum justum. Sed dicet aliquis: Ergo sancti non petunt pro
nobis? ergo episcopi et praepositi non petunt pro populo? Sed
attendite Scripturas, et videte quia et praepositi commendant se
populo. Nam Apostolus dicit plebi, Orantes simul et pro nobis
(Coloss. IV, 3). Orat Apostolus pro plebe, orat plebs pro
Apostolo. Oramus pro vobis, fratres: sed et vos orate pro nobis.
In vicem pro se omnia membra orent, caput pro omnibus interpellet.
Propterea non mirum quia sequitur hic, et claudit ora dividentibus
Ecclesiam Dei. Qui enim dixit , Jesum Christum habemus justum,
et ipse propitiatio est peccatorum nostrorum: propter illos qui se
divisuri erant, et dicturi, Ecce hic est Christus, ecce illic
(Matth. XXIV, 23); et vellent ostendere eum in parte qui
emit totum, et possidet totum; continuo secutus est, Non tantum
nostrorum, sed et totius mundi. Quid est hoc, fratres? Certe
invenimus eam in campis saltuum (Psal. CXXXI, 6), invenimus
Ecclesiam in omnibus gentibus. Ecce Christus propitiatio est
peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed et totius mundi.
Ecce habes Ecclesiam per totum mundum; noli sequi falsos
justificatores, et veros praecisores . In illo monte esto qui
implevit orbem terrarum (Dan. II, 35): quia Christus
propitiatio est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed et
totius mundi, quem suo sanguine comparavit.
9. Et in hoc, inquit, cognoscimus eum, si mandata ejus
servaverimus. Quae mandata? Qui dicit quia cognovit eum, et mandata
ejus non servat; mendax est, et in hoc veritas non est. Sed adhuc
quaeris, Quae mandata? Qui autem, inquit, servaverit verbum ejus,
vere in hoc perfecta est dilectio Dei. Videamus ne ipsum mandatum
dilectio vocetur. Quaerebamus enim, quae mandata, et ait, Qui
autem servaverit verbum ejus, vere in hoc perfecta est dilectio Dei.
Attende Evangelium, si non est hoc mandatum: Mandatum, inquit,
novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34).
In hoc cognoscimus quia in ipso sumus, si in ipso perfecti fuerimus .
Perfectos in dilectione vocat: quae est perfectio dilectionis? Et
inimicos diligere, et ad hoc diligere, ut sint fratres. Non enim
dilectio nostra carnalis esse debet. Optare alicui salutem
temporalem, bonum est; sed et si desit, anima tuta sit. Optas
alicui amico tuo vitam? bene facis. Gaudes de morte inimici tui?
male facis. Sed forte et amico tuo vita illa quam optas inutilis est,
et inimico tuo mors de qua gaudes utilis fuit. Incertum est utrum
alicui sit utilis vita ista, an inutilis; vita vero quae est apud
Deum, sine dubio utilis est. Sic dilige inimicos tuos, ut fratres
optes; sic dilige inimicos tuos, ut in societatem tuam vocentur. Sic
enim dilexit ille qui in cruce pendens ait: Pater, ignosce illis,
quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Neque enim
dixit, Pater, vivant isti multo tempore; me quidem occidunt, sed
ipsi vivant. Sed quid ait? Ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt. Mortem sempiternam ab eis expellebat, prece
misericordissima, et potentia praestantissima. Multi ex eis
crediderunt, et dimissus est eis fusus sanguis Christi. Primo
fuderunt cum saevirent, nunc biberunt cum crederent. In hoc
cognoscimus quia in ipso sumus, si in ipso perfecti fuerimus. De ipsa
perfectione diligendorum inimicorum Dominus admonens ait: Estote ergo
vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est (Matth.
V, 48). Qui ergo dicit se in ipso manere, debet sicut ipse
ambulavit et ipse ambulare. Quomodo, fratres? Quid nos monet? Qui
dicit se in ipso manere, id est in Christo, debet sicut ille
ambulavit et ipse ambulare. Forte hoc nos monet, ut ambulemus in
mari? Absit. Hoc ergo, ut ambulemus in via justitiae. In qua
via? Jam commemoravi. Fixus in cruce erat, et in ipsa via
ambulabat: ipsa est via charitatis , Pater, ignosce illis, quia
nesciunt quid faciunt. Sic ergo, si didiceris orare pro inimico tuo,
ambulas viam Domini.
10. Dilectissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum
vetus quod habebatis ab initio. Quod mandatum vetus dixit? Quod
habebatis, inquit, ab initio. Ideo ergo vetus, quia jam illud
audistis: alioquin contrarius erit Domino, ubi ait, Mandatum novum
do vobis, ut vos invicem diligatis. Sed mandatum vetus quare? Non
quia ad veterem hominem pertinet. Sed quare? Quod habebatis ab
initio. Mandatum vetus, est verbum quod audistis. Ideo ergo vetus,
quia jam audistis. Et idipsum novum ostendit dicens, Iterum mandatum
novum scribo vobis. Non alterum, sed idem ipsum quod dixit vetus,
idem est et novum. Quare? Quod est verum in ipso et in vobis. Jam
quare vetus, audistis; quia jam illud noveratis. Quare autem novum?
Quia tenebrae transierunt, et lux vera jam lucet. Ecce unde novum:
quia tenebrae ad veterem hominem, lux vero ad novum pertinet. Quid
dicit apostolus Paulus? Exuite vos veterem hominem, et induite novum
(Coloss. III, 9, 10). Et iterum quid dicit? Fuistis
aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8).
11. Qui dicit se esse in lumine; modo manifestat totum quod dixit:
Qui dicit se esse in lumine, et fratrem suum odit, in tenebris est
usque adhuc. Eia, fratres mei, quamdiu dicemus vobis, Diligite
inimicos (Matth. V, 44)? Videte, quod pejus est, ne adhuc
fratres oderitis. Si fratres solum amaretis, nondum essetis
perfecti: si autem fratres oditis , quid estis? ubi estis?
Respiciat unusquisque cor suum: non teneat odium contra fratrem pro
aliquo verbo duro; pro contentione terrae, ne fiat terra. Quisquis
enim odit fratrem suum, non dicat quia in lumine ambulat. Quid dixi?
non dicat quia in Christo ambulat. Qui dicit se esse in luce, et
odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. Nescio quis enim ex
pagano factus est christianus; intendite: ecce in tenebris erat,
quando paganus erat; modo jam christianus factus est; Deo gratias,
omnes gratulantur: recitatur Apostolus gratulans. Fuistis enim
aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Adorabat idola,
adorat Deum; adorabat quae fecit, adorat qui eum fecit. Mutatus
est; Deo gratias, omnes gratulantur Christiani. Quare? Quia jam
adorator Patris et Filii et Spiritus sancti, et detestator
daemoniorum et idolorum est. Adhuc de isto Joannes sollicitus est,
multis gratulantibus adhuc suspectus est. Fratres, maternam
sollicitudinem libenter amplectamur. Non sine causa mater sollicita
est de nobis, cum alii gaudent: matrem dico charitatem; ipsa enim
habitabat in corde Joannis, cum ista diceret. Quare, nisi quia
aliquid timet in nobis, et cum jam nobis homines gratulantur? Quid
est quod timet? Qui dicit se esse in lumine. Quid est hoc? Qui jam
dicit se esse christianum: et fratrem suum odit, in tenebris est usque
adhuc. Quod exponere non est; sed quod gaudere si non fiat, aut quod
plangere si fiat.
12. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo
non est. Obsecro per Christum; pascit nos Deus, refecturi sumus
corpora in nomine Christi, et aliquantum refecta sunt, et reficienda
sunt; mens nostra pascatur. Non quia diu dicturus sum, dico; nam
ecce jam finitur lectio: sed ne forte ex taedio minus attente audiamus
quod maxime necessarium est. Qui diligit fratrem suum, in lumine
manet, et scandalum in eo non est. Qui sunt qui patiuntur scandalum,
aut faciunt? Qui scandalizantur in Christo et in Ecclesia. Qui in
Christo scandalizantur, tanquam a sole uruntur; qui in Ecclesia,
tanquam a luna. Dicit autem Psalmus Per diem sol non uret te, neque
luna per noctem (Psal. CXX, 6): id est, Si tenueris
charitatem, nec in Christo scandalum patieris, nec in Ecclesia; nec
Christum relinques, nec Ecclesiam. Qui enim Ecclesiam relinquit,
quomodo est in Christo, qui in membris Christi non est? quomodo est
in Christo, qui in corpore Christi non est? Illi ergo patiuntur
scandalum, qui relinquunt aut Christum aut Ecclesiam. Unde
intelligimus quia inde dixit Psalmus, Per diem sol non uret te,
neque luna per noctem, quia ipsam ustionem scandalum vult intelligi?
Primo ipsam similitudinem attende. Quomodo qui uritur dicit, Non
tolero, non fero, et subducit se: sic qui quaedam non ferunt in
Ecclesia, et subtrahunt se vel nomini Christi vel Ecclesiae,
scandalum patiuntur. Videte enim quomodo passi sunt scandalum tanquam
a sole illi carnales, quibus praedicabat carnem suam Christus, et
dicebat: Qui non manducaverit carnem Filii hominis, et biberit ejus
sanguinem, non habebit in se vitam. Septuaginta ferme homines
dixerunt, Durus est hic sermo; et recesserunt ab eo: et remanserunt
duodecim. Omnes illos ussit sol, et recesserunt, non valentes ferre
vim verbi. Remanserunt ergo duodecim. Et ne forte putarent homines
quia ipsi praestant Christo credendo in Christum, et non ab ipso
illis praestatur beneficium; cum duodecim remansissent, ait illis
Dominus: Numquid et vos vultis ire? Ut noveritis quia vobis
necessarius ego sum, non vos mihi. Illi autem quos non usserat sol,
responderunt ex voce Petri: Domine, verbum vitae aeternae habes;
quo ibimus (Joan. VI, 54-69)? Quos autem urit Ecclesia
tanquam luna per noctem? Qui schismata fecerunt. Audi ipsum verbum
positum in Apostolo: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis
scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Quomodo
ergo non est scandalum in eo qui diligit fratrem? Quia qui diligit
fratrem, tolerat omnia propter unitatem; quia in unitate charitatis
est fraterna dilectio. Offendit te nescio quis, sive malus, sive ut
tu putas malus, sive ut tu fingis malus, et deseris tot bonos?
Qualis dilectio fraterna est, qualis apparuit in istis ? Cum
accusant Afros, deseruerunt orbem terrarum. Numquid in orbe terrarum
sancti non erant? Aut inauditi a vobis damnari potuerunt? Sed o si
diligeretis fratres, scandalum in vobis non esset. Audi Psalmum,
quid dicat: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est eis
scandalum (Psal. CXVIII, 165). Pacem multam dixit eis
qui diligunt legem Dei, et ideo non eis esse scandalum. Illi ergo
qui scandalum patiuntur, pacem perdunt. Et quos dixit non pati
scandalum, aut non facere? Diligentes legem Dei. Ergo in charitate
positi sunt. Sed dicit aliquis, Legem Dei dixit diligentibus, non
fratres. Audi quid Dominus dicat: Mandatum novum do vobis, ut vos
invicem diligatis. Quid est lex, nisi mandatum? Quomodo autem non
patiuntur scandalum, nisi dum sufferunt invicem? Sicut Paulus
dicit, Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem
spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Et quia ipsa
est lex Christi, eumdem audi apostolum commendantem ipsam legem:
Invicem, inquit, onera vestra portate, et sic adimplebitis legem
Christi (Galat. VI, 2).
13. Nam qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris
ambulat, et nescit quo eat. Magna res, fratres; attendite, rogamus
vos. Qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat, et nescit quo eat;
quoniam tenebrae excaecaverunt oculos ejus. Quid tam caecum, quam
isti qui oderunt fratres? Nam ut noveritis quia caeci sunt, in montem
offenderunt. Eadem dico, ne vobis excidant. Nonne lapis iste qui
praecisus est de monte sine manibus, Christus est de regno Judaeorum
sine opere maritali? Nonne ille lapis confregit omnia regna terrarum,
id est, omnes dominationes idolorum et daemoniorum? Nonne ille lapis
crevit, et factus est mons magnus, et implevit universum orbem
terrarum (Dan. II, 34, 35)? Numquid digito ostendimus
istum montem, quomodo ostenditur hominibus tertia luna ? Verbi
gratia, quando volunt homines videre lunam novam, dicunt, Ecce luna
, ecce ubi est: et si sunt ibi qui non valeant intendere aciem, et
dicant, Ubi? intenditur illis digitus ut videant. Aliquando dum
erubescunt ne caeci putentur, dicunt se vidisse quod non viderunt.
Numquid sic ostendimus Ecclesiam, fratres mei? Nonne aperta est?
nonne manifesta? nonne tenuit omnes gentes? nonne impletur quod ante
tot annos promissum est Abrahae, in semine ejus benedici omnes gentes
(Gen. XXII, 18)? Uni fideli promissum est, et millibus
fidelium mundus impletus est. Ecce mons implens universam faciem
terrae: ecce civitas de qua dictum est, Non potest civitas abscondi
super montem constituta (Matth. V, 14). Illi autem offendunt
in montem. Et cum eis dicitur, Ascendite; Non est mons, dicunt;
et facilius illuc faciem impingunt, quam illic habitaculum quaerunt.
Isaias hesterna die lectus est; quisquis vestrum vigilabat, non
oculis tantum, sed aure, nec aure corporis, sed aure cordis,
advertit, Erit in novissimis diebus manifestus mons domus Domini,
paratus in cacumine montium. Quid tam manifestum quam mons? Sed sunt
et montes ignoti, quia in una parte terrarum positi sunt. Quis
vestrum novit Olympum montem? quomodo ibi qui habitant, Giddabam
nostrum non norunt. In partibus sunt isti montes. Ille autem mons
non sic, quia implevit universam faciem terrae; et de illo dicitur,
Paratus in cacumine montium. Mons est super cacumina omnium montium.
Et congregabuntur, inquit, ad eum omnes gentes (Isai. II,
2). Quis errat in hoc monte? Quis frangit faciem offendendo in
illum? Quis ignorat civitatem super montem constitutam? Sed nolite
mirari quia ignoratur ab istis qui oderunt fratres: quia in tenebris
ambulant, et nesciunt quo eant; quia tenebrae excaecaverunt oculos
eorum. Montem non vident: nolo mireris, oculos non habent. Unde
oculos non habent? Quia tenebrae excaecaverunt eos. Unde probamus?
Quia fratres oderunt, quia cum offenduntur in Afris, separant se ab
orbe terrarum quia non tolerant pro pace Christi quos infamant , et
tolerant pro parte Donatiquos damnant .
|
|