|
1. Omnia quae leguntur de Scripturis sanctis, ad instructionem et
salutem nostram, intente oportet audire. Maxime tamen memoriae
commendanda sunt, quae adversus haereticos valent plurimum; quorum
insidiae infirmiores quosque et negligentiores circumvenire non
cessant. Mementote Dominum nostrum et salvatorem Jesum Christum,
et mortuum esse pro nobis et resurrexisse; mortuum scilicet propter
delicta nostra, resurrexisse propter justificationem nostram (Rom.
IV, 25). Sicut modo audistis quia discipulorum duorum quos
invenit in via, tenebantur oculi ne eum agnoscerent: et invenit eos
desperantes de redemptione quae erat in Christo, et existimantes jam
illum passum et mortuum fuisse, sicut hominem, nec tanquam Filium
Dei putantes semper vivere; et in carne ita mortuum ut non
revivisceret, sed tanquam unum ex Prophetis: sicut verba eorum paulo
ante qui intenti eratis, audistis. Tunc aperuit illis Scripturas,
incipiens a Moyse per omnes Prophetas, ostendens eis omnia quae
passus erat praedicta fuisse; ne illi magis moverentur, si
resurrexisset Dominus, et magis ei non crederent, si de illo ista
ante dicta non essent. Firmitas enim fidei in eo est, quia omnia quae
evenerunt in Christo, praedicta sunt. Discipuli ergo eum non
agnoverunt, nisi in fractione panis. Et vere qui non sibi judicium
manducat et bibit (I Cor. XI, 29), in fractione panis
Christum agnoscit. Postea et illi undecim putabant se spiritum
videre. Praebuit se palpandum, qui se praebuit crucifigendum;
crucifigendum inimicis, palpandum amicis: medicus tamen omnium, et
illorum impietatis, et istorum incredulitatis . Namque audistis cum
Actus Apostolorum legerentur, quot millia crediderunt ex
interfectoribus Christi (Act. II, 41). Si crediderunt postea
qui occiderant, non erant credituri qui paululum dubitabant? Et ipsis
tamen (quod maxime debetis animadvertere, et memoriae vestrae
mandare, quia contra insidiosos errorores Deus voluit ponere
firmamentum in Scripturis, contra quas nullus audet loqui, qui quoquo
modo se vult videri christianum) cum se palpandum praebuisset, non
illi suffecit, nisi de Scripturis confirmaret cor credentium:
prospiciebat enim nos futuros; in quo quod palpemus nos non habemus,
sed quod legamus habemus. Si enim propterea illi crediderunt, quia
tenuerunt et palpaverunt; nos quid faciemus? Jam Christus ascendit
in coelum, non est venturus nisi in fine, ut judicet de vivis et
mortuis: unde credituri sumus, nisi unde et ipsos palpantes voluit
confirmari? Aperuit enim illis Scripturas, et ostendit eis quia
oportebat pati Christum, et impleri omnia quae de illo scripta sunt in
lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis. Omnem veterem textum
Scripturarum circumplexus est. Quidquid illarum Scripturarum est,
Christum sonat; sed si aures inveniat. Et aperuit eis sensum, ut
intelligerent Scripturas. Unde et nobis hoc orandum est, ut ipse
sensum nostrum aperiat.
2. Quid autem ostendit Dominus scriptum de se in lege Moysi, et
Prophetis, et Psalmis? quid ostendit? Ipse dicat. Breviter hoc
Evangelista posuit, ut nos nossemus quid in tanta latitudine
Scripturarum credere et intelligere debeamus. Certe multae sunt
paginae, et multi libri, hoc habent omnes quod dixit Dominus breviter
discipulis suis. Quid est hoc? Quia oportebat pati Christum, et
resurgere tertia die. Habes jam de sponso, quia oportebat Christum
pati et resurgere. Commendatus est nobis sponsus. De sponsa videamus
quid dicat; ut tu cum cognoveris sponsum et sponsam, non sine causa ad
nuptias venias. Celebratio enim nuptiarum omnis celebratio:
Ecclesiae nuptiae celebrantur. Ducturus est uxorem filius regis, et
ipse filius regis rex: et qui frequentant, ipsi sunt sponsa. Non
quomodo in nuptiis carnalibus alii frequentant nuptias, et alia nubit,
in Ecclesia qui frequentant, si bene frequentant, sponsa fiunt.
Omnis enim Ecclesia sponsa Christi est, cujus principium et
primitiae caro Christi est: ibi juncta est sponsa sponso in carne.
Merito carnem ipsam cum commendaret , panem fregit; et merito in
fractione panis aperti sunt oculi discipulorum, et agnoverunt eum.
Quid ergo dixit Dominus scriptum esse de se in Lege, et Prophetis,
et Psalmis? Quia oportebat pati Christum. Si non adderet, et
resurgere, recte illi plangerent, quorum oculi tenebantur; sed et
resurgere praedictum est. Et utquid hoc? quare oportebat pati
Christum et resurgere? Propter illum psalmum quem vobis maxime
commendavimus, quarta sabbati, statione prima novissimae hebdomadis.
Quare oportebat Christum pati et resurgere? Propterea :
Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et
adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium (Psal. XXI,
28). Nam ut noveritis quia oportebat pati Christum et resurgere;
et hic quid addidit, ut post commendationem sponsi commendaret et
sponsam? Et praedicari, inquit, in nomine ejus poenitentiam et
remissionem peccatorum per omnes gentes, incipiens ab Jerusalem .
Audistis, fratres, tenete. Nemo dubitet de Ecclesia, quia per
omnes gentes est; nemo dubitet, quia ab Jerusalem coepit, et omnes
gentes implevit. Agnoscimus agrum ubi vitis plantata est: cum autem
creverit, non agnoscimus, quia totum occupavit. Unde coepit? Ab
Jerusalem. Quo pervenit? Ad omnes gentes. Paucae remanserunt,
omnes tenebit. Interea dum omnes tenet, aliqua sarmenta inutilia visa
sunt agricolae praecidenda; et fecerunt haereses et schismata. Non
vos inducant praecisa, ut praecidamini; hortamini magis quae praecisa
sunt, ut iterum inserantur. Manifestum est Christum passum,
resurrexisse, et ascendisse in coelum: manifestata est et Ecclesia,
quia praedicatur in nomine ejus poenitentia et remissio peccatorum per
omnes gentes. Unde coepit? Incipiens ab Jerusalem. Audit
stultus, vanus, et quid amplius dicturus sum quam caecus, qui tam
magnum montem non videt; qui contra lucernam in candelabro positam
oculos claudit?
3. Cum eis dicimus, Si christiani catholici estis, communicate
illi Ecclesiae unde Evangelium toto orbe diffunditur; illi Jerusalem
communicate, quando eis dicimus, respondent nobis, Non communicamus
illi civitati ubi occisus est rex noster, ubi occisus est Dominus
noster: quasi oderint civitatem ubi occisus est Dominus noster.
Occiderunt Judaei quem invenerunt in terra, exsufflant isti eum qui
sedet in coelo. Qui sunt pejores, qui contempserunt quia hominem
putabant, an qui Sacramenta ejus exsufflant, quem jam Deum
confitentur? Sed oderunt videlicet civitatem in qua occisus est
Dominus ipsorum. Pii homines et misericordes, multum dolent occisum
esse Christum, et occidunt in hominibus Christum! At ille dilexit
illam civitatem, et misertus est ejus: inde dixit incipere
praedicationem suam, Incipiens ab Jerusalem. Ille ibi principium
fecit praedicationis nominis sui: et tu exhorrescis communionem illius
civitatis ? Non est mirum si praecisus odisti radicem. Quid ait ille
discipulis suis? Estote sedentes in civitate, quia ego mitto
promissionem meam in vos (Luc. XXIV, 13-49). Ecce quam
civitatem oderunt. Forte amarent, si Judaei interfectores Christi
in illa habitarent. Manifestum est enim omnes interfectores Christi,
id est Judaeos, expulsos esse de illa civitate. Quae habebat
saevientes in Christum, habet adorantes Christum. Propterea illam
isti oderunt, quia Christiani in illa sunt. Ibi voluit sedere
discipulos suos, et ibi illis mittere Spiritum sanctum. Ubi inchoata
est Ecclesia, nisi ubi venit de coelo Spiritus sanctus, et implevit
uno loco sedentes centum viginti? Duodenarius ille numerus decuplatus
erat. Sedebant centum viginti homines, et venit Spiritus sanctus,
et implevit totum locum, et factus est sonus, quasi ferretur flatus
vehemens, et linguae divisae sunt velut ignis. Audistis Actus
Apostolorum, hodie lecta est ipsa lectio : Coeperunt linguis loqui
quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare. Et omnes qui aderant illic,
de diversis gentibus venientes Judaei, agnoscebant unusquisque linguam
suam; et mirabantur illos idiotas et imperitos subito didicisse non
unam aut duas linguas, sed omnium omnino gentium (Act. I, 15,
et II, 1, 12). Ubi ergo jam omnes linguae sonabant, omnes
linguae crediturae ostendebantur. Isti autem qui multum amant
Christum, et ideo nolunt communicare civitati quae interfecit
Christum, sic honorant Christum, ut dicant illum remansisse ad duas
linguas, latinam, et punicam, id est, afram. Solas duas linguas
tenet Christus? Istae enim duae linguae solae sunt in parte Donati,
plus non habent. Evigilemus, fratres, videamus potius donum
Spiritus Dei, et credamus ante dictis de illo, et videamus impleta
quae ante dicta sunt in Psalmo: Non sunt loquelae neque sermones,
quorum non audiantur voces eorum. Et ne forte ipsae linguae venerunt
ad unum locum, et non potius donum Christi venit ad omnes linguas,
audi quid sequitur: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines
orbis terrae verba eorum. Quare hoc? Quia in sole posuit
tabernaculum suum (Psal. XVIII, 4 6), id est, in
manifesto. Tabernaculum ejus, caro ejus; tabernaculum ejus,
Ecclesia ejus: in sole posita est, non est in nocte, sed in die.
Sed quare illi non agnoscunt? Redite ad lectionem, ad quam heri
finis factus est, et videte quare non agnoscunt: Qui odit fratrem
suum, in tenebris ambulat, et nescit quo eat; quoniam tenebrae
excaecaverunt oculos ejus. Nos ergo sequentia videamus, et non simus
in tenebris. Unde non erimus in tenebris? Si amemus fratres. Unde
probatur quia amamus fraternitatem? Quia non scindimus unitatem, quia
tenemus charitatem.
4. Scribo vobis, filioli, quia remittuntur vobis peccata per nomen
ejus. Ideo filioli, quia dimissis peccatis nascimini. Sed per cujus
nomen remittuntur peccata? Numquid per Augustini? Ergo nec per
nomen Donati. Videris quis Augustinus, aut quis Donatus: nec per
nomen Pauli, nec per nomen Petri. Nam dividentibus, sibi
Ecclesiam, et partes facere de unitate conantibus parturiens parvulos
mater charitas in Apostolo, exponit viscera sua, conscindit
quodammodo verbis ubera sua, plorat filios quos videt efferri, revocat
ad unum nomen eos qui multa nomina sibi facere volebant, repellit ab
amore suo ut Christus ametur, et dicit: Numquid Paulus pro vobis
crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I,
13)? Quid dicit? Nolo mei sitis, ut mecum sitis : mecum
estote; omnes illius sumus qui pro nobis mortuus est, qui pro nobis
crucifixus est: unde et hic, Dimittuntur vobis peccata per nomen
ejus, non per hominis alicujus.
5. Scribo vobis, patres. Quare primo filii? Quia remittuntur
vobis peccata per nomen ejus, et regeneramini in novam vitam, ideo
filii. Patres quare? Quia cognovistis eum qui a principio est:
principium enim ad paternitatem pertinet. Novus Christus in carne,
sed antiquus in divinitate. Quam antiquus putamus? quot annorum?
Putamusne major quam mater sua? Major plane quam mater: omnia enim
per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Si omnia, et ipsam matrem
antiquus fecit, de qua nasceretur novus. Putamusne ante matrem
solam? Et ante avos matris antiquus. Avus matris ipsius Abraham;
et Dominus dicit, Ante Abraham ego sum (Id. VIII, 58).
Ante Abraham dicimus? Coelum et terra, antequam esset homo, facta
sunt. Ante ista fuit Dominus, imo et est. Optime enim non ait,
Ante Abraham ego fui; sed, Ante Abraham ego sum. Quod enim
dicitur quia fuit, non est; et quod dicitur quia erit, nondum est:
ille non novit nisi esse. Secundum quod Deus est, esse novit;
fuisse et futurum esse non novit. Dies est ibi unus, sed
sempiternus. Non ponunt illum diem in medio hesternus et crastinus:
hesterno enim die finito, incipiens hodiernus venturo crastino
finietur. Ille unus dies ibi est sine tenebris, sine nocte, sine
spatiis, sine mensura, sine horis. Quod vis illum dic: si vis,
dies est; si vis, annus est; si vis, anni sunt. Dictum est enim de
ipso , Et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Quando
autem dictus est dies? Quando dictum est Domino, Ego hodie genui te
(Psal. II, 7). Ab aeterno Patre genitus, ex aeternitate
genitus, in aeternitate genitus: nullo initio, nullo termino, nullo
spatio latitudinis; quia est quod est, quia ipse est qui est. Hoc
nomen suum dixit Moysi: Dices eis, Qui est, misit me ad vos
(Exod. III, 14). Quid ergo ante Abraham? quid ante Noe?
quid ante Adam? Audi Scripturam: Ante luciferum genui te (Psal.
CIX, 3). Postremo ante coelum et terram. Quare? Quia omnia
per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I,
3). Ideo patres agnoscite: patres enim fiunt agnoscendo quod est ab
initio.
6. Scribo vobis, juvenes. Filii sunt, patres sunt, juvenes
sunt; filii, quia nascuntur; patres, quia principium agnoscunt:
juvenes quare? Quia vicistis malignum. In filiis nativitas, in
patribus antiquitas, in juvenibus fortitudo. Si malignus a juvenibus
vincitur, pugnat nobiscum. Pugnat, sed non expugnat. Quare? Quia
nos sumus fortes, an quia ille est fortis in nobis, qui inter manus
persequentium infirmus inventus est? Ille nos fortes fecit, qui
persequentibus non restitit. Crucifixus est enim ex infirmitate, sed
vivit ex virtu e Dei (II Cor. XIII, 4).
7. Scribo vobis, pueri. Unde pueri? Quia cognovistis Patrem.
Scribo vobis, patres: commendat hoc, et repetit , Quia cognovistis
eum qui a principio est. Mementote vos patres esse: si obliviscimini
eum qui a principio est, perdidistis paternitatem. Scribo vobis,
juvenes. Etiam atque etiam considerate, quia juvenes estis:
pugnate, ut vincatis; vincite, ut coronemini; humiles estote, ne
cadatis in pugna. Scribo vobis, juvenes, quia fortes estis, et
verbum Dei in vobis manet, et vicistis malignum.
8. Haec omnia, fratres, quia cognovimus id quod a principio est
quia fortes sumus, quia cognovimus Patrem: omnia ista quasi
cognitionem commendant, charitatem non commendant? Si cognovimus,
amemus: nam cognitio sine charitate non salvos fecit. Scientia
inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII, I). Si confiteri
vultis et non amare, incipitis daemonibus similes esse. Confitebantur
daemones Filium Dei, et dicebant, Quid nobis et tibi (Matth.
VIII, 29)? et repellebantur. Confitemini, et amplectimini.
Illi enim timebant de iniquitatibus suis; vos amate dimissorem
iniquitatum vestrarum. Sed quomodo poterimus amare Deum, si amamus
mundum? Parat nos ergo inhabitari charitate . Duo sunt amores,
mundi et Dei: si mundi amor habitet, non est qua intret amor Dei:
recedat amor mundi et habitet Dei; melior accipiat locum. Amabas
mundum, noli amare mundum: cum exhauseris cor tuum amore terreno,
hauries amorem divinum; et incipit habitare jam charitas, de qua nihil
mali potest procedere. Audite ergo verba purgantis modo. Quasi agrum
invenit corda hominum: sed quomodo invenit? Si silvam invenit,
exstirpat; si agrum purgatum invenit, plantat. Plantare ibi vult
arborem, charitatem. Et quam silvam vult exstirpare? Amorem mundi.
Audi exstirpatorem silvae. Nolite diligere mundum, hoc enim
sequitur, neque ea quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum,
dilectio Patris non est in ipso.
9. Audistis quia si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est
in ipso. Ne quis dicat in corde suo falsum esse hoc, fratres: Deus
dicit, per Apostolum Spiritus sanctus locutus est, nihil verius,
Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in ipso. Vis
habere dilectionem Patris, ut sis cohaeres Filii? Noli diligere
mundum. Exclude malum amorem mundi, ut implearis amore Dei. Vas
es, sed adhuc plenus es; funde quod habes, ut accipias quod non
habes. Certe jam renati sunt ex aqua et Spiritu fratres nostri; et
nos ante aliquot annos renati sumus ex aqua et Spiritu. Bonum est
nobis ut non diligamus mundum, ne remaneant in nobis Sacramenta ad
damnationem, non firmamenta ad salutem Firmamentum salutis est,
habere radicem charitatis, habere virtutem pietatis, non formam
solam. Bona forma, sancta forma: sed quid valet forma, si non
teneat radicem? Sarmentum praecisum nonne in ignem mittitur? Habe
formam, sed in radice. Quomodo autem radicamini, ut non
eradicemini? Tenendo charitatem, sicut dicit apostolus Paulus, In
charitate radicati et fundati (Ephes. III, 17). Quomodo ibi
radicabitur charitas, inter tanta silvosa amoris mundi? Exstirpate
silvas. Magnum semen posituri estis; non sit in agro quod effocet
semen. Haec sunt verba exstirpantia quae dixit: Nolite diligere
mundum, neque ea quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, non
est charitas Patris in eo.
10. Quia omne quod in mundo est, desiderium est carnis, et
desiderium oculorum, et ambitio saeculi, tria dixit, quae non sunt ex
Patre, sed ex mundo sunt. Et mundus transit et desideria ejus: qui
autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et ipse manet
in aeternum. Quare non amem quod fecit Deus ? Quid vis? utrum
amare temporalia, et transire cum tempore; an mundum non amare, et in
aeternum vivere cum Deo? Rerum temporalium fluvius trahit: sed
tanquam circa fluvium arbor nata est Dominus noster Jesus Christus.
Assumpsit carnem, mortuus est, resurrexit, ascendit in coelum.
Voluit se quodammodo circa fluvium temporalium plantare. Raperis in
praeceps? tene lignum. Volvit te amor mundi? tene Christum.
Propter te factus est temporalis, ut tu fias aeternus; quia et ille
sic factus est temporalis, ut maneret aeternus. Accessit illi aliquid
ex tempore, non decessit ex aeternitate. Tu autem temporalis natus
es, et per peccatum temporalis factus es: tu factus es temporalis per
peccatum, ille factus est temporalis per misericordiam dimittendi
peccata. Quantum interest, cum duo sunt in carcere, inter reum et
visitatorem ipsius? Homo enim aliquando venit ad amicum suum, et
intrat visitare eum, et ambo in carcere videntur; sed multum distant
et distincti sunt. Illum causa premit, illum humanitas adduxit. Sic
in ista mortalitate, nos reatu tenebamur; ille misericordia
descendit: intravit ad captivum redemptor, non oppressor. Dominus
pro nobis sanguinem suum fudit, redemit nos, mutavit spem nostram.
Adhuc portamus mortalitatem carnis, et de futura immortalitate
praesumimus: et in mari fluctuamus, sed anchoram spei in terra jam
fiximus.
11. Sed non diligamus mundum, neque ea quae in mundo sunt. Quae
enim in mundo sunt, desiderium carnis est, et desiderium oculorum, et
ambitio saeculi. Tria sunt ista: ne quis forte dicat, Quae in mundo
sunt, Deus fecit, id est, coelum et terram, mare, solem, lunam,
stellas, omnia ornamenta coelorum. Quae sunt ornamenta maris? Omnia
repentia. Quae terrae? Animalia, arbores, volatilia. Ista sunt
in mundo, Deus illa fecit. Quare ergo non amem quod Deus fecit?
Spiritus Dei sit in te, ut videas quia haec omnia bona sunt: sed vae
tibi si amaveris condita, et deserueris conditorem. Pulchra sunt
tibi; sed quanto est ille pulchrior qui ista formavit? Intendat
Charitas vestra. Similitudinibus enim potestis instrui: ne subrepat
vobis satanas, dicens quod solet dicere. Bene vobis sit in creatura
Dei; quare illa Tecit, nisi ut bene vobis sit? Et inebriantur, et
pereunt, et obliviscuntur Creatorem suum: dum non temperanter, sed
cupide utuntur creatis, Creator contemnitur. De talibus dicit
Apostolus: Coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori,
qui est benedictus in saecula (Rom. I, 25). Non te prohibet
Deus amare ista, sed non diligere ad beatitudinem; sed approbare et
laudare ut ames Creatorem. Quemadmodum, fratres, si sponsus faceret
sponsae suae annulum, et illa acceptum annulum plus diligeret quam
sponsum qui illi fecit annulum; nonne in ipso dono sponsi adultera
anima deprehenderetur, quamvis hoc amaret quod dedit sponsus? Certe
hoc amaret quod dedit sponsus: tamen si diceret, Sufficit mihi
annulus iste, jam illius faciem nolo videre; qualis esset? Quis non
detestaretur hanc amentiam? quis non adulterinum animum convinceret?
Amas aurum pro viro, amas annulum pro sponso: si hoc est in te, ut
ames annulum pro sponso tuo, et nolis videre sponsum tuum; ad hoc tibi
arrham dedit, ut non te oppigneraret, sed averteret. Ad hoc utique
arrham dat sponsus, ut in arrha sua ipse ametur. Ergo dedit tibi
Deus omnia ista, ama illum qui fecit. Plus est quod tibi vult dare,
id est, seipsum, qui ista fecit. Si autem amaveris haec, quamvis
illa Deus fecerit, et neglexeris Creatorem, et amaveris mundum;
nonne tuus amor adulterinus deputabitur ?
12. Mundus enim appellatur non solum ista fabrica quam fecit Deus,
coelum et terra, mare, visibilia et invisibilia: sed habitatores
mundi mundus vocantur, quomodo domus vocatur et parietes et
inhabitantes. Et aliquando laudamus domum, et vituperamus
inhabitantes. Dicimus enim, Bona domus; quia marmorata est et
pulchre laqueata: et aliter dicimus, Bona domus; nemo ibi patitur
injuriam, nullae rapinae, nullae oppressiones ibi fiunt. Modo non
parietes laudamus, sed inhabitatores parietum: domus tamen vocatur,
sive illa, sive illa, Omnes enim dilectores mundi, quia dilectione
inhabitant mundum; sicut coelum inhabitant quorum sursum est cor, et
ambulant carne in terra: omnes ergo dilectores mundi mundus vocantur.
Ipsi non habent nisi ista tria, desiderium carnis, desiderium
oculorum, et ambitionem saeculi. Desiderant enim manducare, bibere,
concumbere, uti voluptatibus istis. Numquid non est in his modus?
Aut quando dicitur, Nolite ista diligere, huc dicitur, ut non
manducetis, aut non bibatis, aut filios non procreetis? Non hoc
dicitur. Sed sit modus propter Creatorem, ut non vos illigent ista
dilectione; ne ad fruendum hoc ametis, quod ad utendum habere
debetis. Non autem probamini, nisi quando vobis proponuntur duo, hoc
aut illud: Justitiam vis, an lucra? Non habeo unde vivam, non
habeo unde manducem, non habeo unde bibam. Sed quid, si non potes
habere ista nisi per iniquitatem? Nonne melius amas quod non amittis,
quam iniquitatem committis? Lucrum auri vides, damnum fidei non
vides. Hoc ergo, ait nobis, desiderium carnis est, id est,
desiderium earum rerum quae pertinent ad carnem, sicut cibus et
concubitus, et caetera hujusmodi.
13. Et desiderium oculorum: desiderium oculorum dicit omnem
curiositatem. Jam quam late patet curiositas? Ipsa in spectaculis,
in theatris, in sacramentis diaboli, in magicis artibus, in
maleficiis ipsa est curiositas. Aliquando tentat etiam servos Dei,
ut velint quasi miraculum facere, tentare utrum exaudiat illos Deus in
miraculis; curiositas est, hoc est desiderium oculorum; non est a
Patre. Si dedit Deus, fac; obtulit enim ut facias: non enim qui
non fecerunt, ad regnum Dei non pertinebunt. Cum gauderent Apostoli
quia daemonia eis subjecta erant, quid eis dixit Dominus? Nolite in
hoc gaudere; sed gaudete quoniam nomina vestra scripta sunt in coelo
(Luc. X, 20). Inde voluit gaudere Apostolos, unde gaudes et
tu. Vae tibi enim, si nomen tuum non est scriptum in coelo. Numquid
vae tibi, si non suscitaveris mortuus? numquid vae tibi, si non
ambulaveris in mari? numquid vae tibi, si non excluseris daemonia?
Si accepisti unde facias, utere humiliter, non superbe. Nam et de
quibusdam pseudoprophetis dixit Dominus, quia facturi sunt signa et
prodigia (Matth. XXIV, 24). Ergo non sit ambitio saeculi.
Ambitio saeculi superbia est. Jactare se vult in honoribus; magnus
sibi videtur homo, sive de divitiis, sive de aliqua potentia.
14. Tria sunt ista, et nihil invenis unde tentetur cupiditas
humana, nisi aut desiderio carnis, aut desiderio oculorum, aut
ambitione saeculi. Per ista tria tentatus est Dominus a diabolo.
Desiderio carnis tentatus est, quando dictum est ei, Si Filius Dei
es, dic lapidibus istis ut panes fiant; quando esurivit post
jejunium. Sed quomodo repulit tentatorem, et docuit pugnare militem?
Attende quid illi ait: Non in solo pane vivit homo, sed in omni
verbo Dei. Tentatus est et desiderio oculorum de miraculo, quando ei
dixit: Mitte te deorsum, quia scriptum est, Angelis suis mandavit
de te, ut suscipiant te, ne quando offendas ad lapidem pedem tuum.
Ille restitit tentatori: si enim faceret miraculum, non videretur
nisi aut cessisse, aut curiositate fecisse: fecit enim quando voluit
tanquam Deus, sed tanquam infirmos curans. Nam si tunc faceret,
quasi tantummodo miraculum voluisse facere putaretur. Sed ne hoc
homines sentirent, attende quid respondit; et quando tibi talis
tentatio evenerit, dic illud et tu, Redi post me, satanas; scriptum
est enim, Non tentabis Dominum Deum tuum: id est, Si hoc fecero.
tentabo Deum. Hoc dixit, quod te voluit dicere. Quando tibi
suggerit inimicus, Qualis homo, qualis christianus? modo vel unum
miraculum fecisti, aut orationibus tuis mortui surrexerunt, aut
febrientes sanasti? si vere esses alicujus momenti , faceres aliquod
miraculum: responde et dic, Scriptum est, Non tentabis Dominum
Deum tuum: non ergo tentabo Deum, quasi tunc pertineam ad Deum si
fecero miraculum, et non pertineam si non fecero. Et ubi sunt verba
ejus, Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo? De ambitione
saeculi quomodo tentatus est Dominus? Quando elevavit eum in
excelsum, et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si prostratus
adoraveris me. De elatione regni terreni voluit tentare regem
saeculorum : sed Dominus qui fecit coelum et terram, diabolum
calcabat. Quid magnum, a Domino diabolum vinci? Quid ergo
respondit diabolo, nisi quod te docuit ut respondeas? Scriptum est,
Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV,
1-10). Tenentes ista, non habebitis concupiscentiam mundi: non
habendo concupiscentiam mundi, non vos subjugabit nec desiderium
carnis, nec desiderium oculorum, nec ambitio saeculi; et facietis
locum charitati venienti, ut diligatis Deum. Quia si fuerit ibi
dilectio mundi, non ibi erit dilectio Dei. Tenete potius dilectionem
Dei, ut quomodo Deus est aeternus, sic et vos maneatis in aeternum:
quia talis est quisque, qualis ejus dilectio est. Terram diligis?
terra eris. Deum diligis? quid dicam? deus eris? Non audeo dicere
ex me, Scripturas audiamus: Ego dixi, Dii estis, et filii
Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6). Si ergo vultis esse dii
et filii Altissimi, nolite ailigere mundum, nec ea quae sunt in
mundo. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo.
Quia omnia quae sunt in mundo, desiderium carnis est, et desiderium
oculorum, et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo:
id est, ab hominibus dilectoribus mundi. Et mundus transit, et
desideria ejus: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum,
sicut et Deus manet in aeternum.
|
|