|
1. Pueri, novissima hora est. In hac lectione pueros alloquitur;
ut festinent crescere, quia novissima hora est. Aetas corporis non
est in voluntate. Ita nullus secundum carnem crescit quando vult;
sicut nullus quando vult nascitur: ubi autem nativitas in voluntate
est, et crementum in voluntate est. Nemo ex aqua et Spiritu nascitur
nisi volens. Ergo si vult, crescit: si vult, decrescit. Quid est
crescere? Proficere. Quid est decrescere? Deficere. Quisquis
novit natum se esse, audiat quia puer est et infans; avide inhiet
uberibus matris, et cito crescit. Est autem mater Ecclesia; et
ubera ejus duo Testamenta Scripturarum divinarum. Hinc sugatur lac
omnium sacramentorum temporaliter pro aeterna salute nostra gestorum,
ut nutritus atque roboratus perveniat ad manducandum cibum, quod est,
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum (Joan. I, 1). Lac nostrum Christus humilis est; cibus
noster, idem ipse Christus aequalis Patri. Lacte te nutrit, ut
pane pascat: nam corde contingere Jesum spiritualiter, hoc est
cognoscere quia aequalis est Patri.
2. Propterea et Mariam prohibebat se tangere, et dicebat ei: Noli
me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem. Quid est hoc?
Discipulis se palpandum praebuit, et Mariae contactum vitavit?
Nonne ipse est qui dubitanti discipulo dixit, Mitte digitos, et
palpacicatrices (Id. XX, 17, 27)? Numquid jam ad Patrem
ascenderat? Quare ergo Mariam prohibet, et dicit, Noli me
tangere; nondum enim ascendi ad Patrem? An hoc dicturi sumus, quod
a viris se tangi non timuit, et a mulieribus tangi timuit? Contactus
illius omnem carnem mundat Quibus primo voluit manifestari, ab his se
timuit contrectari? Nonne viris resurrectio ejus per feminas nuntiata
est, ut contraria arte serpens vinceretur? Quia enim ille mortem
primo homini per feminam nuntiavit; et viris vita per feminam nuntiata
est. Quare ergo se tangi noluit, nisi quia contactum illum
spiritualem intelligi voluit? Contactus spiritualis est de corde
mundo. Ille attingit de corde mundo Christum, qui eum intelligit
Patri coaequalem. Qui autem nondum intelligit divinitatem Christi,
usque ad carnem venit, usque ad divinitatem non venit. Quid autem
magnum est, usque illuc attingere, usque quo persecutores qui
crucifixerunt? Illud est magnum, intelligere Verbum Deum apud Deum
in principio, per quod facta sunt omnia: qualem se cognosci volebat,
quando ait Philippo, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis
me, Philippe? Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV,
9).
3. Sed ne quis piger sit ad proficiendum, audiat: Pueri,
novissima hora est. Proficite, currite, crescite, novissima hora
est. Ipsa novissima hora diuturna est; tamen novissima est. Horam
enim pro tempore posuit novissimo; quia in novissimis temporibus veniet
Dominus noster Jesus Christus. Sed dicturi sunt aliqui: Quomodo
novissimum tempus? quomodo novissima hora? certe prius veniet
Antichristus, et tunc veniet dies judicii. Vidit Joannes
cogitationes istas: ne quasi securi fierent, et ideo non esse horam
novissimam putarent, quod venturus esset Antichristus, ait illis,
Et sicut audistis quod Antichristus sit venturus, nunc antichristi
multi facti sunt. Numquid posset habere multos antichristos, nisi
hora novissima?
4. Quos dixit antichristos? Sequitur, et exponit Unde cognoscimus
quod novissima sit hora. Unde? Quia antichristi multi facti sunt.
Ex nobis exierunt: videte antichristos. Ex nobis exierunt: ergo
plangimus damnum. Audi consolationem: Sed non erant ex nobis.
Omnes haeretici, omnes schismatici ex nobis exierunt, id est, ex
Ecclesia exeunt; sed non exirent, si ex nobis essent. Antequam
exirent ergo, non erant ex nobis. Si antequam exireat, non erant ex
nobis; multi intus sunt, non exierunt, sed tamen antichristi sunt.
Audemus hoc dicere: utquid, nisi ut unusquisque cum intus est, non
sit antichristus? Descripturus enim et designaturus est antichristos;
et videbimus eos nunc. Et interrogare debet unusquisque conscientiam
suam, an sit antichristus. Latine enim Antichristus, contrarius est
Christo. Non quomodo nonnulli intelligunt Antichristum ideo dictum,
quod ante Christum venturus sit, id est, post eum venturus sit
Christus: non sic dicitur, nec sic scribitur; sed Antichristus, id
est, contrarius Christo. Jam quis sit contrarius Christo, nunc
advertitis ipso exponente, et intelligitis non posse exire foras nisi
antichristos; eos autem qui non sunt Christo contrarii, foras exire
nullo modo posse. Qui enim non est Christo contrarius, in corpore
ipsius haeret, et membrum computatur. Nunquam sibi sunt membra
contraria. Corporis integritas universis membris constat. Et quid de
concordia membrorum dicit Apostolus? Si patitur unum membrum,
compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent
omnia membra (I Cor. XII, 26). Si ergo in glorificatione
membri caetera membra congaudent. et in passione omnia membra
patiuntur; concordia membrorum non habet antichristum. Et sunt qui
intus sic sunt in corpore Domini nostri Jesu Christi; quandoquidem
adhuc curatur corpus ipsius, et sanitas perfecta non erit nisi in
resurrectione mortuorum: sic sunt in corpore Christi, quomodo humores
mali. Quando evomuntur, tunc relevatur corpus: sic et mali quando
exeunt, tunc Ecclesia relevatur. Et dicit quando eos evomit atque
projicit corpus: Ex me exierunt humores isti, sed non erant ex me.
Quid est, non erant ex me? Non de carne mea praecisi sunt, sed
pectus mihi premebant cum inessent.
5. Ex nobis exierunt; sed, nolite tristes esse, non erant ex
nobis. Unde probas? Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique
nobiscum. Hinc ergo videat Charitas vestra, quia multi qui non sunt
ex nobis, accipiunt nobiscum Sacramenta, accipiunt nobiscum
Baptismum, accipiunt nobiscum quod norunt fideles se accipere,
Benedictionem, Eucharistiam , et quidquid in Sacramentis sanctis
est; ipsius altaris communicationem accipiunt nobiscum, et non sunt ex
nobis. Tentatio probat quia non sunt ex nobis. Quando illis tentatio
venerit, velut occasione venti, volant foras; quia grana non erant.
Omnes autem tunc volabunt, quod saepe dicendum est, cum area dominica
coeperit ventilari in die judicii. Ex nobis exierunt, sed non erant
ex nobis: quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum:
Nam vultis nosse, charissimi, quam certissime dicatur hoc, ut qui
forte exierunt et redeunt, non sint antichristi, non sint contrarii
Christo? Qui non sunt antichristi , non potest fieri ut remaneant
foris. Sed de voluntate sua quisque aut antichristus, aut in Christo
est. Aut in membris sumus, aut in humoribus malis. Qui se in melius
commutat, in corpore membrum est: qui autem in malitia permanet,
humor malus est; et quando exierit, relevabuntur qui premebantur. Ex
nobis exierunt, sed non erant ex nobis: quod si fuissent ex nobis,
permansissent utique nobiscum: sed ut manifestarentur, quod non omnes
erant ex nobis. Ideo addidit, ut manifestarentur, quia et intus cum
sunt, non ex nobis sunt; non tamen manifesti sunt, sed exeundo
manifestantur. Et vos unctionem habetis a sancto, ut ipsi vobis
manifesti sitis. Unctio spiritualis ipse Spiritus sanctus est, cujus
sacramentum est in unctione visibili. Hanc unctionem Christi dicit
omnes qui habent, cognoscere malas et bonos; nec opus esse ut
doceantur, quia ipsa unctio docet eos.
6. Scribo vobis, non quod nescieritis veritatem; sed quia nostis
eam, et quia omne mendacium non est ex veritate. Ecce admoniti sumus
quomodo cognoscamus Antichristum. Quid est Christus? Veritas.
Ipse dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Omne autem
mendacium non est ex veritate: omnes igitur qui mentiuntur, nondum
sunt ex Christo. Non dixit quoddam mendacium ex veritate, et quoddam
mendacium non ex veritate. Sententiam attendite; ne vos palpetis, ne
vos aduletis, ne vos decipiatis, ne vos illudatis: Omne mendacium
non est ex veritate. Videamus ergo quomodo antichristi mentiuntur quia
non est unum genus mendacii. Quis est mendax, nisi is qui negat quod
Jesus non est Christus? Aliam significationem habet Jesus, aliam
habet Christus: cum sit unus Jesus Christus salvator noster, Jesus
tamen proprium nomen est illi. Quomodo Moyses proprio nomine
appellatus est, quomodo Elias, quomodo Abraham; sic tanquam
proprium nomen habet Dominus noster Jesus: Christus autem sacramenti
nomen est. Quomodo si dicatur propheta, quomodo si dicatur sacerdos;
sic Christus commendatur unctus, in quo esset redemptio totius populi
Israel. Iste Christus sperabatur venturus a populo Judaeorum; et
quia humilis venit, non est agnitus; quia lapis parvus erat,
offenderunt in illum, et fracti sunt. Sed crevit lapis, et factus
est mons magnus (Dan. II, 35); et quid ait Scriptura?
Quicumque offenderit in lapidem istum, conquassabitur; et super quem
venerit lapis iste, conteret eum (Luc. XX, 18). Discernenda
sunt verba: offendentem dixit conquassari; super quem autem venerit,
conteri. Primo quia humilis venit, offenderunt in illum homines:
quia excelsus venturus est ad judicium, super quem venerit, conteret
eum. Sed illum non conteret venturus, quem non quassavit cum venit.
Qui in humilem non offendit, non formidabit excelsum. Breviter
audistis, fratres: qui in humilem non offendit, non formidabit
excelsum. Omnibus enim malis lapis offensionis est Christus;
quidquid dicit Christus, amarum est illis.
7. Etenim audite, et videte. Omnes certe qui exeunt de Ecclesia,
et ab unitate Ecclesiae praeciduntur, antichristi sunt nemo dubitet;
ipse enim designavit, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam
si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Quicumque ergo
non manent nobiscum, sed exeunt ex nobis, manifestum est quod
antichristi sunt. Et quomodo probantur antichristi? Ex mendacio.
Et quis est mendax, nisi qui negat quod Jesus non est Christus?
Interrogemus haereticos: quem invenis haereticum, qui negat quia
Jesus non est Christus? Videat Charitas vestra magnum sacramentum.
Attendite quid inspiraverit nobis Dominus Deus, et quid insinuare
vobis velim. Ecce exierunt a nobis, et facti sunt Donatistae:
interrogamus eos utrum Jesus sit Christus: statim confitentur quia
Jesus Christus est. Si ergo ille est antichristus qui negat Jesum
esse Christum, nec nos possunt illi dicere antichristos, nec nos
illos; quia et nos confitemur, et illi. Si ergo nec illi nos
dicunt, nec nos illos; ergo nec illi a nobis exierunt, nec nos ab
ipsis. Si ergo non a nobis exivimus, in unitate sumus: si in unitate
sumus, quid faciunt in hac civitate duo altaria? quid faciunt divisae
domus, divisa conjugia? quid facit communis lectus, et divisus
Christus? Admonet nos, vult nos fateri quod verum est. Aut ipsi a
nobis exierunt, aut nos ab ipsis. Sed absit ut nos ab ipsis: habemus
enim testamentum dominicae haereditatis, recitamus, et ibi nos
invenimus, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam
terminos terrae (Psal. II, 8). Tenemus haereditatem Christi:
illi eam non tenent; non communicant orbi terrarum, non communicant
universitati redemptae sanguine Domini. Habemus ipsum Dominum
resurgentem a mortuis, qui se dubitantium manibus discipulorum praebuit
palpandum. Et cum adhuc illi dubitarent, ait illis: Oportebat
Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus
poenitentiam et remissionem peccatorum. Ubi? qua? quibus? Per
omnes gentes, incipiens ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46 et
47). Securi sumus de unitate haereditatis. Quisquis huic
haereditati non communicat, foras exiit.
8. Sed non contristemur: Ex nobis exierunt, sed non erant ex
nobis: nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Si
ergo ex nobis exierunt, antichristi sunt; si antichristi sunt,
mendaces sunt; si mendaces sunt, negant Jesum esse Christum.
Iterum redimus ad difficultatem quaestionis. Singulos interroga,
confitentur Jesum esse Christum. Coarctat nos angustus intellectus
in hac Epistola. Videtis certe quaestionem; haec quaestio et nos et
ipsos turbat, si non intelligatur. Aut nos sumus antichristi, aut
illi sunt antichristi: illi nos antichristos vocant, et dicunt quod
exivimus ab eis; nos illos similiter: sed designavit haec Epistola
antichristos. Quicumque negat quod Jesus non sit Christus, ipse est
antichristus. Jam ergo quaeramus quis neget; et non attendamus ad
linguam, sed ad facta. Si enim omnes interrogentur, omnes uno ore
confitentur Jesum esse Christum. Quiescat paululum lingua, vitam
interroga. Si invenerimus hoc, si ipsa Scriptura nobis dixerit quia
negatio non tantum lingua fit, sed et factis; certe invenimus multos
antichristos qui ore profitentur Christum, et moribus dissentiunt a
Christo. Ubi invenimus hoc in Scriptura? Paulum audi apostolum:
de talibus cum loqueretur, ait, Confitentur enim se nosse Deum,
factis autem negant (Tit. I, 16). Invenimus et ipsos
antichristos: quisquis factis negat Christum, antichristus est. Non
audio quid sonet, sed video quid vivat. Opera loquuntur, et verba
requirimus? Quis enim malus non bene vult loqui? Sed quid dicit
talibus Dominus? Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis
mali (Matth. XII, 34)? Voces vestras ad aures meas
profertis; ego cogitationes vestras inspicio: voluntatem malam ibi
video, et falsos fructus ostenditis. Novi quid unde colligam; non
colligo de tribulis ficus, non colligo de spinis uvas. Unaquaeque
enim arbor a fructu cognoscitur (Id. VII, 16). Magis mendax
est antichristus qui ore profitetur Jesum esse Christum, et factis
negat. Ideo mendax, quia aliud loquitur, aliud agit.
9. Jam ergo, fratres, si facta interroganda sunt, non solum multos
invenimus antichristos foras exiisse; sed multos nondum manifestos,
qui minime foras exierunt. Quotquot enim habet Ecclesia perjuros,
fraudatores, maleficos, sortilegorum inquisitores, adulteros,
ebriosos, foeneratores, mangones, et omnia quae numerare non
possumus; contraria sunt doctrinae Christi, contraria sunt verbo
Dei: Verbum autem Dei Christus est: quidquid contrarium est Verbo
Dei, in Antichristo est. Antichristus enim contrarius est
Christo. Et vultis nosse quam aperte resistant isti Christo?
Aliquando evenit ut aliquid mali faciant, et incipiant corripi; quia
Christum non audent blasphemare, ministros ejus blasphemant, a quibus
corripiuntur: si autem ostenderis illis quia Christi verba dicis, non
verba tua; conantur quantum possunt ut te convincant verba tua te
dicere, non verba Christi: si autem manifestum fuerit quia verba
Christi dicis, eunt et in Christum, incipiunt reprehendere
Christum: Quomodo, inquiunt, et quare tales nos fecit? Nonne
dicunt hoc quotidie homines convicti de factis suis? Prava voluntate
perversi, artificem accusant. Clamat illis artifex de coelo (quia
ipse nos fecit, qui nos refecit): Quid te feci? Ego hominem feci,
non avaritiam; ego hominem feci, non latrocinium; ego hominem feci;
non adulterium. Audisti quia laudant me opera mea. Ex ore trium
puerorum ipse hymnus erat qui ab ignibus defendebat (Dan. III,
24-90). Laudant opera Domini Dominum; laudat coelum, terra,
mare; laudant omnia quae sunt in coelo; laudant Angeli, laudant
stellae, laudant luminaria; laudat quidquid natat, quidquid volat,
quidquid ambulat, quidquid repit, laudam ista omnia Dominum.
Numquid audisti quia laudat Dominum avaritia? numquid audisti quia
laudat Dominum ebriositas; quia laudat luxuria, laudat nugacitas?
Quidquid ibi non audis laudem dare Domino, non fecit Dominus.
Corrige quod tu fecisti, ut salvetur quod in te Deus fecit. Si
autem non vis, et amas et amplecteris peccata tua; contrarius es
Christo. Intus sis, foris sis, antichristus es: intus sis, foris
sis, palea es. Sed quare foris non es? Quia occasionem venti non
invenisti.
10. Jam ista manifesta sunt, fratres. Ne quis dicat: Christum
non colo, sed Deum colo Patrem ipsius. Omnis qui negat Filium,
nec Filium nec Patrem habet: et qui confitetur Filium, et Filium
et Patrem habet. Vos grana alloquitur; et qui palea erant,
audiant, et grana fiant. Unusquisque considerans conscientiam suam,
si mundi amator est, mutetur; fiat amator Christi, ne sit
antichristus. Si quis ei dixerit quod antichristus sit, irascitur,
injuriam sibi factam putat; fortassis inscriptionem minatur, si audiat
a litigante quod antichristus sit. Dicit ei Christus: Patiens
esto; si falsum audisti, gaude mecum, quia et ego falsa ab
antichristis audio: si autem verum audisti, conveni conscientiam
tuam; et si audire times, esse plus time.
11. Ergo vos quod ab initio audistis, in vobis maneat. Quod si in
vobis manserit quod ab initio audistis; et vos in Filio et Patre
manebitis. Haec est pollicitatio quam ipse pollicitus est nobis.
Forte enim mercedem quaereres, et diceres: Ecce in me quod ab initio
audivi custodio, obtempero; pericula, labores, tentationes pro ista
permansione sustineo: quo fructu? qua mercede? Quid mihi postea
dabit, quia in hoc saeculo me video laborare inter tentationes? Non
video hic requiem esse aliquam; mortalitas ipsa aggravat animam, et
corpus quod corrumpitur premit ad inferiora: sed tolero omnia, ut
illud quod ab initio audivi, maneat in me; et dicam Deo meo,
Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal.
XVI, 4). Ad quam ergo mercedem? Audi, et noli deficere. Si
deficiebas in laboribus, promissa mercede fortis esto. Quis est qui
operetur in vinea, et recedat illi de corde quod accepturus est? Fac
illum oblitum mercedem suam, deficiunt manus. Memoria promissae
mercedis perseverantem facit in opere: et homo promisit qui te potest
fallere. Quanto fortior esse debes in agro Dei, quando promisit
veritas, cui nec succedi potest, nec mori, nec fallere potest eum cui
promissum est? Et quid est promissum? Videamus quid promisit.
Aurum est, quod hic multum amant homines, an argentum? An
possessiones, ad quas fundunt homines aurum, quamvis multum ament
aurum? An amoena praedia, amplae domus, multa mancipia, animalia
numerosa? Non haec est quaedam merces ad quam nos hortatur, ut in
labore duremus. Quid dicitur merces ista? Vita aeterna. Audistis,
et gavisi exclamastis: amate quod audistis, et liberamini a laboribus
vestris in requiem vitae aeternae. Ecce quid promittit Deus, vitam
aeternam. Ecce quid minatur Deus, ignem aeternum. Quid illis ad
dexteram constitutis? Venite, benedicti Patris mei, percipite
regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Ad sinistram quid?
Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus
(Matth. XXV, 34, 41). Illud nondum amas, vel hoc time.
12. Mementote ergo, fratres mei, quia vitam aeternam nobis
promisit Christus: Haec est, inquit, pollicitatio quam ipse
pollicitus est nobis, vitam aeternam. Haec scripsi vobis de his qui
vos seducunt. Nemo vos seducat ad mortem; promissionem vitae aeternae
desiderate. Quid potest mundus promittere? Quidquid libet
promittat, fortassis crastina morituro promittit. Et qua fronte ad
illum qui manet in aeternum, exiturus es? Sed minatur mihi potens
homo, ut aliquid mali faciam. Quid minatur? Carceres, catenas,
ignes, tormenta, bestias: numquid ignem aeternum? Exhorresce quod
minatur Omnipotens, ama quod pollicetur Omnipotens; et vilescit
omnis mundus, sive promittens, sive terrens. Haec scripsi vobis de
his qui vos seducunt; ut sciatis quia unctionem habetis, et unctio
quam accepimus ab eo , permaneat in nobis. Unctionis sacramentum
est, virtus ipsa invisibilis, unctio invisibilis, Spiritus sanctus;
unctio invisibilis, charitas illa est quae in quocumque fuerit,
tanquam radix illi erit, quamvis ardente sole arescere non potest.
Omne quod radicatum est, nutritur calore solis, non arescit.
13. Et non habetis necessitatem ut aliquis vos doceat, quia unctio
ipsius docet vos de omnibus. Quid ergo nos facimus, fratres, quia
docemus vos? Si unctio ejus docet vos de omnibus, quasi nos sine
causa laboramus. Et utquid tantum clamamus? Dimittamus vos unctioni
illius, et doceat vos unctio ipsius. Sed modo mihi facio
quaestionem, et illi ipsi apostolo facio: dignetur audire parvulum
quaerentem a se; ipsi Joanni dico, Unctionem habebant quibus
loquebaris? Tu dixisti, Quia unctio ipsius docet vos de omnibus.
Utquid talem Epistolam fecisti? Quid illos tu docebas? quid
instruebas? quid aedificabas? Jam hic videte magnum sacramentum,
fratres: sonus verborum nostrorum aures percutit, magister intus est.
Nolite putare quemquam aliquid discere ab homine. Admonere possumus
per strepitum vocis nostrae; si non sit intus qui doceat, inanis fit
strepitus noster. Adeo, fratres, vultis nosse? Numquid non
sermonem istum omnes audistis? Quam multi hinc indocti exituri sunt?
Quantum ad me pertinet, omnibus locutus sum; sed quibus unctio illa
intus non loquitur, quos Spiritus sanctus intus non docet, indocti
redeunt. Magisteria forinsecus, adjutoria quaedam sunt, et
admonitiones. Cathedram in coelo habet qui corda docet. Propterea
ait et ipse in Evangelio: Nolite vobis dicere magistrum in terra:
unus est magister vester Christus (Matth. XXIII, 8, 9).
Ipse vobis ergo intus loquatur, quando nemo hominum illic est; quia
etsi aliquis est a latere tuo, nullus est in corde tuo. Et non sit
nullus in corde tuo : Christus sit in corde tuo; unctio ipsius sit in
corde, ne sit in solitudine cor sitiens, et non habens fontes quibus
irrigetur. Interior ergo magister est qui docet, Christus docet,
inspiratio ipsius docet. Ubi illius inspiratio et unctio illius non
est, forinsecus inaniter perstrepunt verba. Sic sunt ista verba,
fratres, quae forinsecus dicimus, quomodo est agricola ad arborem:
forinsecus operatur, adhibet aquam et diligentiam culturae: quaelibet
forinsecus adhibeat, numquid poma format? numquid nuditatem lignorum
vestit umbra foliorum? numquid tale aliquid intrinsecus agit? Sed
quis agit hoc? audite agricolam Apostolum, et videte quid sumus, et
audite magistrum interiorem: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed
Deus incrementum dedit: neque qui plantat est aliquid, neque qui
rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6, 7).
Hoc ergo vobis dicimus: sive plantemus, sive rigemus loquendo, non
sumus aliquid; sed ille qui incrementum dat Deus, id est, unctio
illius quae docet vos de omnibus.
|
|