TRACTATUS IV. De eo quod sequitur, Et verax est, et non est mendax; usque ad id, in hoc manifestatus est Filius Dei, ut solvat opera diaboli. Cap. II, V\. 27-29, et cap. III, V\. 1-8.

1. Meministis, fratres, hesternam lectionem ad hoc terminatam, quia non habetis necessitatem ut quis doceat vos, sed ipsa unctio docet vos de omnibus. Hoc autem, sicut vos recordari certus sum, sic exposuimus vobis, quia nos qui forinsecus loquimur ad aures vestras, ita sumus quasi operarii, adhibentes culturam forinsecus ad arborem, sed incrementum dare non possumus, nec fructus formare: ille autem qui vos creavit, et redemit, et vocavit, per fidem et Spiritum suum habitans in vobis, nisi loquatur vobis intus, sine causa nos perstrepimus. Unde hoc apparet? Quia cum multi audiant, non omnibus persuadetur quod dicitur; sed illis solis quibus intus loquitur Deus. Illis autem intus loquitur, qui ei locum praebent: illi autem Deo locum praebent, qui diabolo locum non praebent. Habitare enim vult diabolus corda hominum, et loqui ibi omnia quae valent ad seductionem. Sed quid ait Dominus Jesus? Princeps hujus mundi missus est foras (Joan. XII, 31). Unde missus est? numquid extra coelum et terram? numquid extra fabricam mundi ? Sed extra corda credentium. Foras misso invasore, habitet redemptor ; quia ipse redemit qui creavit. Et diabolus jam forinsecus oppugnat, non vincit illum qui intus possidet. Forinsecus autem oppugnat, immittendo varias tentationes: sed ille non consentit cui Deus intus loquitur, et unctio quam audistis.

2. Et verax est, inquit, eadem unctio; id est, ipse Spiritus Domini qui docet homines, mentiri non potest.

“Et non est mendax. Sicut docuit vos, permanete in ipsa . Et nunc, filioli, manete in eo, ut cum manifestatus fuerit, habeamus fiduciam in conspectu ejus, ut non confundamur ab eo in adventu ejus.”

Videtis , fratres; credimus in Jesum quem non vidimus: annuntiaverunt eum qui viderunt. qui contrectaverunt, qui verbum ex ore ipsius audierunt; et ut haec persuaderent generi humano, ab illo missi sunt, non a seipsis ire ausi sunt. Et quo missi sunt? Audistis cum Evangelium legeretur, Ite, praedicate Evangelium universae creaturae quae sub coelo est (Marc. XVI, 15). Ubique ergo discipuli missi sunt, attestantibus signis et prodigiis ut crederetur illis, quia ea dicebant quae viderant. Et credimus in eum quem non vidimus, et venturum eum exspectamus. Quicumque illum fide exspectant, cum venerit gaudebunt: qui sine fide sunt, cum venerit quod nunc non vident, erubescent. Et confusio illa non erit unius diei et transiet, quomodo solent confundi qui inveniuntur in aliqua culpa, et eis insultatur ab hominibus. Confusio illa traducet confusos ad sinistram, ut audiant, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 31). Maneamus ergo in verbis ejus, ne confundamur cum venerit. Ipse enim dicit in Evangelio eis qui in eum crediderant: Si permanseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis. Et quasi dicerent, Quo fructu? Et cognoscetis, inquit, veritatem, et veritas liberavit vos (Joan. VIII, 31 et 32). Modo enim salus nostra in spe, nondum in re: non enim tenemus jam quod promissum est, sed venturum speramus. Fidelis autem est qui promisit; non te fallit: tantum tu noli deficere, sed exspecta promissionem. Non enim novit fallere veritas. Tu noli esse mendax, ut aliud profitearis, aliud agas: tu serva fidem, et servat ille pollicitationem. Si autem non tu servaveris fidem, tu te fraudasti, non ille qui promisit.

3. Si scitis quia justus est, scitote quia omnis qui facit justitiam, ex ipso est natus. Justitia modo nostra ex fide. Justitia perfecta non est nisi in Angelis; et vix in Angelis, si Deo comparentur: tamen si qua perfecta justitia animarum et spirituum est quos Deus creavit, in Angelis est sanctis, justis, bonis, nullo lapsu aversis, nulla superbia cadentibus, sed manentibus semper in contemplatione Verbi Dei, et nihil aliud dulce habentibus, nisi a quo creati sunt; in ipsis perfecta justitia est: in nobis autem ex fide coepit esse secundum Spiritum. Audistis cum Psalmus legeretur, Incipite Domino in confessione (Psal. CXLVI, 7). Incipite, inquit: initium justitiae nostrae, confessio est peccatorum. Coepisti non defendere peccatum tuum, jam inchoasti justitiam: perficietur autem in te, quando nihil aliud facere delectabit, quando absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV, 54), quando nulla concupiscentia titillabit, quando non erit lucta cum carne et sanguine, quando erit corona victoriae, triumphus de inimico; tunc erit perfecta justitia. Modo adhuc pugnamus: si pugnamus, in stadio sumus; ferimus, et ferimur: sed qui vincat, exspectatur. Ille autem vincit, qui et quod ferit, non de viribus suis praesumit, sed de hortatore Deo. Solus diabolus adversum nos pugnat. Nos si cum Deo sumus, diabolum vincimus: nam et si tu solus cum diabolo pugnaveris, vinceris. Exercitatus hostis est: quot palmarum? Considerate quo dejecerit: ut mortales nasceremur, primo ipsam originem nostram de paradiso dejecit. Quid ergo faciendum est, quia ipse exercitatus est? Invocetur Omnipotens adversus exercitatum diabolum. Habitet in te qui non potest vinci, et securus vinces eum qui vincere solet. Sed quos? In quibus non habitat Deus. Nam, ut noveritis, fratres, contempsit Adam in paradiso positus praeceptum Dei, et erexit cervicem veluti in potestate sua esse cupiens, et nolens subdi voluntati Dei, et lapsus est ab illa immortalitate, ab illa beatitudine (Gen. III, 6). Homo autem quidam jam exercitatus, natus mortalis, cum sederet in stercore putris vermibus, diabolum vicit: vicit et ipse Adam, et in Job ipse; quia de genere ipsius, Job. Ergo Adam victus in paradiso, vicit in stercore. In paradiso cum esset, audivit persuasionem mulieris, quam illi immiserat diabolus: in stercore autem cum esset, ait Evae, Tanquam una ex insipientibus mulieribus locuta es (Job. II, 10). Ibi aurem apposuit; hic responsum dedit: cum esset laetus, audivit; cum esset flagellatus, vicit. Ideo videte quid sequitur, fratres, in Epistola ista; quia hoc nobis commendat, ut diabolum quidem vincamus, sed non ex nobis. Si scitis quia justus est, ait, scitote quia omnis qui facit justitiam, ex ipso est natus: ex Deo, ex Christo. Et quia dixit, Ex ipso est natus, hortatur nos. Jam ergo quia nati ex illo sumus, perfecti sumus.

4. Audite: Ecce qualem dilectionem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur et simus. Nam qui vocantur et non sunt, quid illis prodest nomen ubi res non est? Quam multi vocantur medici, qui curare non norunt? quam multi vocantur vigiles, qui tota nocte dormiunt? Sic multi vocantur christiani, et in rebus non inveniuntur; quia hoc quod vocantur non sunt, id est in vita, in moribus, in fide, in spe, in charitate. Hic autem quid audistis, fratres?

“Ecce qualem dilectionem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur et simus. Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum, et nos non cognoscit mundus.”

Totus mundus christianus, et totus mundus impius; per totum enim mundum impii, et per totum mundum pii: illi illos non cognoscunt. Quomodo putamus quia non cognoscunt? Insultant bene viventibus. Attendite et videte, quia forte sunt et inter vos. Unusquisque vestrum qui jam pie vivit, qui contemnit saecularia, qui non vult ire ad spectacula, qui non vult se inebriare quasi solemniter, et, quod est gravius, accedente patrocinio, sanctorum dierum fieri immundus; qui ista facere noluerit, quomodo ei insultatur ab his qui faciunt? Numquid insultaretur ei si agnosceretur? Quare autem non agnoscitur? Mundus eum non agnoscit. Quis est mundus? Illi habitatores mundi, quomodo dicitur domus, habitatores ejus. Jam ista saepe dicta sunt, et non ea vobis cum odio repetimus . Jam cum auditis mundum in mala significatione, non intelligatis nisi dilectores mundi; quia per dilectionem inhabitant, et per quod inhabitant, nomen habere meruerunt. Propter hoc mundus non cognovit nos, quia non cognovit eum. Ambulabat et ipse Dominus Jesus Christus, in carne erat Deus, latebat in infirmitate. Et unde non est cognitus? Quia omnia peccata arguebat in hominibus. Illi amando delectationes peccatorum, non agnoscebant Deum: amando quod febris suadebat, injuriam medico faciebant.

5. Quid ergo nos? Jam nati sumus ex ipso; sed quia in spe sumus, Dilectissimi, inquit, nunc filii Dei sumus. Jam nunc? Quid est ergo quod exspectamus, si jam filii Dei sumus? Et nondum, inquit, manifestatum est quid erimus. Quid autem erimus aliud, quam filii Dei? Audite quid sequitur:

“Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus cum sicut est.”

Intelligat Charitas vestra. Magna res:

“Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est.”

Jam illud attendite quid vocatur est. Nostis quid vocatur. Est quod vocatur, et non solum vocatur, sed vere est, incommutabile est; semper manet, mutari nescit, nulla ex parte corrumpitur: nec proficit, quia perfectum est; nec deficit, quia aeternum est. Et quid est hoc? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et quid est hoc? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philip. II, 6). Hoc modo Christum in forma Dei, Verbum Dei, Unicum Patri, aequalem Patri, non possunt videre mali. Secundum id vero quod Verbum caro factum est, poterunt et mali: quia in die judicii videbunt et mali; quia sic veniet judicaturus quomodo venerat judicandus. In ipsa forma homo, sed Deus: nam maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Homo venit ut judicaretur, homo veniet ut judicet. Et si non videbitur, quid est quod scriptum est, Videbunt in quem confixerunt (Joan. XIX, 37)? De impiis enim dictum est quia videbunt, et confundentur. Quomodo non videbunt impii, quando alios ponet ad dexteram, alios ad sinistram? Ad dexteram positis dicet, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: ad sinistram positis dicet, Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 34, 41). Videbunt, sed formam servi: formam Dei non videbunt. Quare? Quia impii sunt; et ipse Dominus dicit, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Id. V, 8). Ergo visuri sumus quamdam visionem, fratres, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9): visionem quamdam, visionem praecellentem omnes pulchritudines terrenas, auri, argenti, nemorum atque camporum, pulchritudinem maris et aeris, pulchritudinem solis et lunae, pulchritudinem stellarum, pulchritudinem Angelorum, omnia superantem; quia ex ipsa pulchra sunt omnia.

6. Quid ergo nos erimus, quando hoc videbimus? Quid nobis promissum est? Similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. Quomodo potuit, lingua sonuit; caetera corde cogitentur. Quid enim vel ipse Joannes dixit ad comparationem ejus qui est, vel quid a nobis potest dici hominibus longe imparibus meritis ipsius? Redeamus ergo ad illam unctionem ipsius, redeamus ad illam unctionem quae intus docet quod loqui non possumus, et quia modo videre non potestis, officium vestrum in desiderio sit. Tota vita christiani boni, sanctum desiderium est. Quod autem desideras, nondum vides; sed desiderando capax efficeris, ut cum venerit quod videas, implearis. Sicuti enim si velis implere aliquem sinum, et nosti quam magnum est quod dabitur, extendis sinum vel sacci vel utris vel alicujus rei: nosti quantum missurus es, et vides quia angustus est sinus; extendendo facis capaciorem: sic Deus differendo extendit desiderium, desiderando extendit animum, extendendo facit capacem. Desideremus ergo, fratres, quia implendi sumus. Videte Paulum extendentem sinum, ut possit capere quod venturum est. Ait enim: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim: fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Quid ergo agis in hac vita, si nondum apprehendisti? Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis (Philipp. III, 13, 14). Extentum se dixit, et secundum intentionem sequi se dixit. Minorem se sentiebat ad capiendum quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Haec est vita nostra, ut desiderando exerceamur. Tantum autem nos exercet sanctum desiderium, quantum desideria nostra amputaverimus ab amore saeculi. Jam diximus aliquando, Exinani quod implendum est . Bono implendus es, funde malum. Puta quia melle te vult implere Deus: si aceto plenus es, ubi mel pones? Fundendum est quod portabat vas: mundandum est ipsum vas; mundandum est, etsi cum labore, cum tritura, ut fiat aptum cuidam rei. Maledicamus, aurum dicamus, vinum dicamus; quidquid dicimus quod dici non potest, quidquid volumus dicere, Deus vocatur. Et quod dicimus Deus, quid diximus? Duae istae syllabae sunt totum quod exspectamus? Quidquid ergo dicere valuimus, infra est: extendamus nos in eum, ut cum venerit, impleat. Similes enim ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est.

7. Et omnis qui habet spem hanc in ipso. Videtis quia in spe nos posuit. Videtis quemadmodum congruit apostolus Paulus coapostolo suo, Spe salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Ipsa patientia exercet desiderium. Mane tu, nam manet ille: et persevera in ambulando, ut pervenias; quia quo tendis, non migrabit. Videte: Et omnis qui habet spem hanc in ipso, castificat semetipsum, sicut et ipse castus est. Videte quemadmodum non abstulit liberum arbitrium, ut diceret, castificat semetipsum. Quis nos castificat nisi Deus? Sed Deus te nolentem non castificat. Ergo quod adjungis voluntatem tuam Deo, castificas teipsum. Castificas te, non de te, sed de illo qui venit ut inhabitet te. Tamen quia agis ibi aliquid voluntate, ideo et tibi aliquid tributum est. Ideo autem tibi tributum est, ut dicas sicut in Psalmo, Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9). Si dicis, Adjutor meus esto, aliquid agis: nam si nihil agis, quomodo ille adjuvat?

8. Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit. Nemo dicat, Aliud est peccatum, aliud iniquitas: nemo dicat, Ego peccator homo sum, sed iniquus non sum. Omnis enim qui facit peccatum, et iniquitatem facit. Peccatum est iniquitas. Quid ergo facimus de peccatis nostris et iniquitatibus? Audi quid dicat: Et scitis quia ille manifestatus est, ut peccatum auferat; et peccatum in ipso non est. In quo non est peccatum, ipse venit auferre peccatum. Nam si esset et in illo peccatum, auferendum esset illi, non ipse auferret. Omnis qui in ipso manet, non peccat. In quantum in ipso manet, in tantum non peccat. Omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Magna ista quaestio: Omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Non est mirum. Non eum vidimus, sed visuri sumus; non eum cognovimus, sed cognituri sumus: credimus in eum quem non cognovimus. An forte ex fide cognovimus, et specie nondum cognovimus? Sed in fide et vidimus et cognovimus. Si enim nondum videt fides, quare dicimur illuminati? Est illuminatio per fidem, est illuminatio per speciem. Modo cum peregrinamur, per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7). Ergo et justitia nostra per fidem est, non per speciem. Erit perfecta nostra justitia, cum videbimus per speciem Modo non relinquamus eam justitiam quae est ex fide, quoniam justus ex fide vivit (Rom. I, 17), sicut ait Apostolus. Omnis qui manet in ipso, non peccat. Nam omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Non credit iste qui peccat: si autem credit, quantum ad fidem ejus pertinet, non peccat.

9. Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. Numquid quando audivimus quia justi sumus, sicut et ille, aequales nos debemus putare Deo? Debetis nosse quid est, sicut: jamdudum enim dixit, Castificat semetipsum, sicut ipse castus est. Jam ergo par et aequalis est castitas nostra castitati Dei, et justitia nostra justitiae Dei? Quis hoc dicat? Sed, sicut, non semper ad aequalitatem dici solet. Quomodo, verbi gratia, visa basilica ista ampla, si velit facere aliquis minorem, sed tamen proportione ad mensuras ejus, ut verbi gratia, si lata est ista simplum, et longa duplum; faciat et ille latam simplum, et longam duplum: videtur sic fecisse sicut est ista. Sed ista habet, verbi gratia, centum cubitos, illa triginta: et sic est, et impar est. Videtis quia non semper, sicut, ad parilitatem et aequalitatem refertur. Verbi gratia, videte quantum sit inter faciem hominis, et imaginem de speculo: facies in imagine, facies in corpore; imago in imitatione, corpus in veritate. Et quid dicimus? Nam sicut hic oculi, ita et ibi: sicut hic aures, ita et ibi aures sunt. Dispar est res; sed, sicut, ad similitudinem dicitur. Habemus ergo et nos imaginem Dei; sed non illam quam habet Filius aequalis Patri; tamen et nos pro modulo nostro si non sicut ille essemus, ex nulla parte similes diceremur. Ergo castificat nos sicut et ipse castus est; sed ille castus aeternitate, nos casti fide: justi sumus sicut et ipse justus est; sed ipse in ipsa incommutabili perpetuitate, nos justi credendo in quem non videmus, ut aliquando videamus. Et cum perfecta fuerit justitia nostra, cum facti aequales Angelis fuerimus; nec tunc illi aequabitur. Quanto ergo modo ab illo longe est, quando nec tunc par erit?

10. Qui facit peccatum, de diabolo est; quia ab initio diabolus peccat. De diabolo est, nostis quid dicat: imitando diabolum. Nam neminem fecit diabolus, neminem genuit, neminem creavit: sed quicumque fuerit imitatus diabolum, quasi de illo natus, fit filius diaboli imitando, non proprie nascendo. Quomodo es filius Abrahae? numquid Abraham te genuit? Quomodo Judae, filii Abrahae non imitantes fidem Abrahae, facti sunt filii diaboli: de carne Abraham nati sunt, et fidem Abrahae non sunt imitati. Si ergo qui inde nati sunt, exhaeredati sunt, quia non sunt imitati; tu qui non de illo natus es, efficeris filius, et sic eris filius imitando. Et si diabolum fueris imitatus, quia ille superbus exstitit et impius adversus Deum, eris filius diaboli, imitando; non quia creavit te, aut genuit te.

11. In hoc manifestatus est Filius Dei. Eia, fratres, omnes peccatores ex diabolo nati sunt, in quantum peccatores. Adam a Deo factus est: sed quando consensit diabolo, ex diabolo natus est; et tales omnes genuit qualis erat. Cum ipsa concupiscentia nati sumus; et antequam nos debita nostra addamus, de illa damnatione nascimur. Nam si cum nullo peccato nascimur, quid est quod cum infantibus ad Baptismum curritur, ut solvantur? Ego duas nativitatos attendite, fratres, Adam et Christum : duo sunt homines; sed unus ipsorum homo homo, alter ipsorum homo Deus. Per hominem hominem, peccatores sumus: per hominem Deum, justificamur. Nativitas illa dejecit ad mortem; ista nativitas erexit ad vitam: nativitas illa trahit secum peccatum; nativitas ista liberat a peccato. Ideo enim venit Christus homo, ut solveret peccata hominum. In hoc manifestatus est Filius Dei, ut solvat opera diaboli.

12. Caetera commendo Charitati vestrae, ne vos gravem. Ipsa enim quaestio est, in qua solvenda laboramus, quia peccatores nos dicimus: si enim quis dixerit se esse sine peccato, mendax est. Et in ipsius Epistola Joannis invenimus, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Meminisse enim debetis priorum: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Et rursus in consequentibus audis, Qui natus est ex Deo, non peccat: Qui facit peccatum, non vidit eum, neque cognovit eum: Omnis qui facit peccatum, de diabolo est. Ex Deo non est peccatum. Iterum terret nos. Quomodo nati sumus ex Deo, et quomodo nos fatemur peccatores? An dicturi sumus, quia de Deo nati non sumus? Et quid faciunt ista Sacramenta in infantibus? Quid dixit Joannes? Qui natus est ex Deo, non peccat. Ipse Joannes iterum dixit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Magna quaestio est et angusta; et ad hanc solvendam intentam fecerim Charitatem vestram. In nomine Domini eras quod inde dederit, disseremus.