|
1. Intente audite, obsecro vos, quia res non minima versatur in
medio: et non dubito quia hesterno die adfuistis intente, quod et
hodie intentius convenistis. Est enim non parva quaestio, quomodo
dicat in ista Epistola, Qui natus est ex Deo, non peccat: et
quomodo in eadem Epistola superius dixit, Si dixerimus quia peccatum
non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I
Joan. I, 8). Quid facturus est quem uterque sermo ex eadem
Epistola in medio coarctavit? Si se confessus fuerit peccatorem,
timet ne dicatur illi, Non ergo ex Deo natus es; quia scriptum est,
Qui natus est ex Deo, non peccat. Si autem dixerit se justum, et
non habere peccatum, accipit ex alia parte plagam ex ipsa Epistola,
Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et
veritas in nobis non est. Positus ergo homo in medio, quid dicat, et
quid confiteatur, aut quid profiteatur, non invenit. Profiteri se
esse sine peccato, periculosum est; et non solum periculosum, sed
etiam mendosum: Nos ipsos, inquit, seducimus, et veritas in nobis
non est, si dixerimus quia peccatum non habemus. Sed utinam non
haberes, et diceres! verum enim diceres, nec in veritate promenda
ullum iniquitatis vel vestigium formidares. Sed ideo male facis si
dicis quia mendacium dicis: Veritas, inquit, in nobis non est, si
dixerimus quia peccatum non habemus. Non ait, Non habuimus; ne
forte de praeterita vita dictum videretur. Habuit enim peccata homo
iste; sed ex quo natus est ex Deo, coepit non habere. Si ita
esset, nulla nos angustaret quaestio. Diceremus enim: Fuimus
peccatores, sed modo justificati sumus habuimus peccatum, sed modo non
habemus. Non hoc ait: sed quid ait? Si dixerimus quia peccatum non
habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Post
aliquantum rursus, Qui natus est ex Deo, inquit, non peccat.
Numquid Joannes ipse non erat natus ex Deo? Si Joannes non erat
natus ex Deo, de quo audistis quia supra pectus Domini recumbebat;
aliquis sibi audet promittere regenerationem factam in se, quam ille
habere non meruit, qui super pectus Domini recumbere meruit? Quem
Dominus plus quam caeteros diligebat (Joan. XIII, 23),
ipsum solum de Spiritu non genuerat?
2. Attendite nunc verba ista: adhuc angustias nostras commendo, ut
per intentionem vestram, quae oratio est et pro nobis et pro vobis,
dilatet Deus, et det exitum; ne aliquis in verbo ejus inveniat
occasionem perditionis suae, quod verbum non est praedicatum et
conscriptum, nisi ad medicinam et salutem. Omnis, inquit, qui facit
peccatum, et iniquitatem facit. Ne forte discernas: Peccatum
iniquitas est. Ne dicas, Peccator sum, sed iniquus non sum:
Peccatum iniquitas est. Et scitis quia in hoc ille manifestatus est,
ut peccata auferat; et peccatum in illo non est. Et quid prodest
nobis quia venit sine peccato? Omnis qui non peccat, in ipso manet:
et omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Filioli,
nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille
justus est. Jam ista diximus, quia sicut secundum quamdam
similitudinem, non secundum aequalitatem, dici solet. Qui facit
peccatum, de diabolo est; quia ab initio diabolus peccat. Et hoc
diximus, quia neminem creavit diabolus, neque genuit; sed imitatores
ejus tanquam ex illo nascuntur. In hoc manifestatus est Filius Dei,
ut solvat opera diaboli (Joan. III, 4-8). Ergo ut solvat
peccata ille qui non habet peccatum. Deinde sequitur: Omnis qui
natus est ex Deo, non facit peccatum, quia semen ejus in ipso manet;
et non potest peccare, quia ex Deo natus est. Fortiter instrinxit.
Fortassis secundum quoddam peccatum dixit, non peccat, non secundum
omne peccatum: ut quod ait, Qui natus est ex Deo, non peccat,
certum quoddam peccatum intelligas, quod non potest admittere homo qui
ex Deo natus est: et tale peccatum est illud, ut si quisquam illud
admiserit, confirmet caetera; si quis autem hoc non admiserit, solvat
caetera. Quod est hoc peccatum? Facere contra mandatum. Quod est
mandatum? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Id.
XIII, 34). Intendite. Hoc mandatum Christi dilectio
vocatur: per hanc dilectionem peccata solvuntur. Haec si non
teneatur, et grave peccatum est, et radix omnium peccatorum.
3. Intendite, fratres; protulimus aliquid in quo bene
intelligentibus soluta est quaestio. Sed numquid cum celerioribus
tantum ambulamus viam? Et qui tardius ambulant, non sunt
relinquendi. Versemus hoc quibus possumus verbis, ut ad omnes
perveniat. Puto enim, fratres, quia omnis homo sollicitus est pro
anima sua, qui non sine causa intrat Ecclesiam, qui non temporalia
quaerit in Ecclesia, qui non propterea intrat ut transigat negotia
saecularia; sed ideo intrat, ut aliquid sibi aeternum promissum
teneat, quo perveniat: necesse est cogitet quemadmodum ambulet in
via, ne remaneat, ne retro eat, ne aberret, ne claudicando non
perveniat. Qui ergo sollicitus est, tardus sit, velox sit, non
recedat de via Hoc ergo dixi, quia qui natus est ex Deo, non
peccat, fortassis secundum quoddam peccatum voluit intelligi: nam erit
contrarium illi loco, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos
ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Sic ergo potest solvi
quaestio. Est quoddam peccatum quod non potest admittere ille qui
natus est ex Deo; et quo non admisso solvuntur caetera, quo admisso
confirmantur caetera. Quod est hoc peccatum? Facere contra mandatum
Christi, contra testamentum novum. Quod est mandatum novum?
Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Qui facit contra
charitatem et contra dilectionem fraternam, non audeat gloriari, et
dicere natum se esse ex Deo: qui autem in dilectione fraterna
constitutus est, certa sunt peccata quae non potest admittere, et hoc
maxime ne oderit fratrem. Et quid de caeteris peccatis facit, unde
dictum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos
seducimus, et veritas in nobis non est? Audiat securitatem de alio
loco Scripturae: Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I
Petr. IV, 8).
4. Charitatem ergo commendamus; charitatem commendat haec
Epistola. Post resurrectionem Dominus quid aliud interrogavit
Petrum, nisi, Amas me? Et parum fuit semel interrogare; et iterum
nihil aliud, et tertio nihil aliud. Cum jam tertio ille taedio
afficeretur, quasi non sibi crederet, quomodo qui nesciret quid in
illo ageretur; tamen et primo, et secundo, et tertio hoc
interrogavit. Ter negavit timor, ter confessus est amor (Joan.
XXI, 15-17). Ecce amat Petrus Dominum. Quid praestaturus
Domino? Non enim et ipse non turbatus est in illo psalmo, Quid
retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Qui enim dicebat
haec in Psalmo, attendebat quanta sibi essent praestita a Deo; et
quaerebat quid retribueret Deo, et non inveniebat. Quidquid enim
retribuere volueris, ab ipso accepisti ut reddas. Et quid invenit ut
retribuat? Quod, ut diximus, fratres, ab ipso acceperat, hoc
invenit quod retribueret. Calicem salutaris accipiam, et nomen
Domini invocabo (Psal. CXV, 12, 13). Quis enim illi
dederat calicem salutarem, nisi ille cui volebat retribuere? Accipere
autem calicem salutarem, et invocare nomen Domini, hoc est satiari
charitate; et ita satiari, ut non solum non oderis fratrem, sed
paratus sis mori pro fratre. Perfecta ista charitas est, ut paratus
sis mori pro fratre. Hanc ipse Dominus in se exhibuit, mortuus pro
omnibus, orans pro eis a quibus crucifigebatur, et dicens: Pater,
ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII,
34). Sed si solus hoc fecit, non erat magister, si discipulos non
habebat. Secuti discipuli hoc fecerunt. Lapidabatur Stephanus, et
genu fixo ait: Domine, ne statuas illis hoc delictum (Act.
VII, 59). Amabat a quibus occidebatur, quia et pro ipsis
moriebatur. Audi et apostolum Paulum: Et ipse, inquit, impendar
pro animabus vestris (II Cor. XII, 15). Inter illos enim
erat pro quibus Stephanus deprecabatur, quando eorum manibus
moriebatur. Perfecta ergo charitas haec est. Si quis tantam habuerit
charitatem, ut paratus sit pro fratribus etiam mori, perfecta est in
illo charitas. Sed numquid mox ut nascitur, jam prorsus perfecta
est? Ut perficiatur, nascitur: cum fuerit nata, nutritur; cum
fuerit nutrita roboratur; cum fuerit roborata, perficitur: cum ad
perfectionem venerit, quid dicit? Mihi vivere Christus est, et mori
lucrum. Optabam dissolvi et esse cum Christo; multo enim magis
optimum: manere in carne necessarium propter vos (Philipp. I,
21-24). Propter eos volebat vivere, pro quibus paratus erat
mori.
5. Et ut noveritis quia ipsa est perfecta charitas, quam non
violat, et in quam non peccat qui natus est ex Deo; hoc Dominus
dicit Petro: Petre, amas me! Et ille: Amo. Non ait, Si amas
me, obsequere mihi. Quando enim erat Dominus in carne mortali,
esurivit, sitivit: eo tempore quo esuriebat et sitiebat, susceptus
est hospitio; ministrarunt illi qui habuerunt, de substantia sua,
sicut legimus in Evangelio (Luc. VIII, 3). Suscepit eum
hospitio Zacchaeus: salvus factus est a morbo, suscepto medico. Quo
morbo? Avaritiae. Erat enim ditissimus, et princeps publicanorum.
Attendite sanatum a morbo avaritiae. Dimidium, inquit, bonorum
meorum do pauperibus; et si cui aliquid tuli, quadruplum reddam
(Id. XIX, 6 8). Ideo servavit alterum dimidium, non quo
frueretur, sed unde debita solveret. Suscepit ergo tunc medicum
hospitio, quia erat infirmitas carnis in Domino, cui hoc obsequium
praeberent homines: et hoc, quia voluit praestare obsequentibus;
obsequentibus enim proderat, non illi. Cui enim Angeli
ministrabant, horum obsequium requirebat? Nec Elias servus illius
hoc necessarium habebat aliquando, cui panem et carnem per corvum
mittebat; et tamen ut vidua religiosa benediceretur, mittitur servus
Dei, pascitur a vidua quem Deus in secreto pascebat (III Reg
XVII, 4-9). Verumtamen quanquam de his servis Dei sibi
praestent, qui eorum indigentiam considerant, propter illam mercedem a
Domino in Evangelio manifestissime positam, Qui suscipit justum in
nomine justi, mercedem justi accipiet; et qui suscipit prophetam in
nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui dederit calicem
aquae frigidae uni ex his minimis tantum in nomine discipuli, amen dico
vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X, 41 et 42):
quamvis ergo sibi praestent qui hoc faciunt, tamen nec hoc poterat
praeberi ascensuro in coelum. Quid illi poterat retribuere Petrus,
qui amabat illum? Audi quid: Pasce oves meas; id est, Fac pro
fratribus quod pro te feci. Omnes sanguine meo redemi: nolite
dubitare mori pro veritatis confessione, ut caeteri vos imitentur.
6. Sed haec, ut diximus, fratres, perfecta charitas est; qui
natus est ex Deo, habet illam. Intendat Charitas vestra, videte
quid dicam. Ecce accepit Sacramentum nativitatis homo baptizatus;
Sacramentum habet, et magnum Sacramentum, divinum, sanctum,
ineffabile. Considera quale: ut novum hominem faciat dimissione
omnium peccatorum. Attendat tamen in cor, si perfectum est ibi, quod
factum est in corpore: videat si habet charitatem, et tunc dicat,
Natus sum ex Deo. Si autem non habet, characterem quidem impositum
habet, sed desertor vagatur. Habeat charitatem; aliter non se dicat
natum ex Deo. Sed habeo, inquit, sacramentum. Audi Apostolum:
Si sciam omnia sacramenta, et habeam omnem fidem, ita ut montes
transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor.
XIII, 2).
7. Hoc, si meministis, commendavimus, cum istam Epistolam legere
inciperemus, nihil in ea nobis sic commendari, quomodo charitatem.
Et si videtur alia et alia dicere, illuc facit reditum; et ad ipsam
charitatem omnia vult referre quaecumque dixerit. Videamus si et hic
hoc facit. Attende: Omnis qui natus est ex Deo, non facit
peccatum. Quaerimus quod peccatum: quia si omne intellexeris,
contrarius erit illi loco, Si dixerimus quia peccatum non habemus,
nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo dicat quod
peccatum, doceat nos; ne forte ego temere dixerim peccatum hoc esse
violationem charitatis, quia supra dixit, Que odit fratrem suum, in
tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia
tenebrae excaecaverunt oculos ejus (I Joan. II, 11). Sed
forte dixit aliquid in posterioribus, et nominavit charitatem .
Videte quia circuitus ille verborum hunc habet finem, hunc habet
exitum. Omnis qui natus est ex Deo, non peccat; quia semen ejus in
ipso manet. Semen Dei, id est, verbum Dei: unde dicit
Apostolus, Per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15).
Et non potest peccare, quia ex Deo natus est. Dicat hoc, videamus
in quo non potest peccare. In hoc manifestati sunt filii Dei et filii
diaboli. Omnis qui non est justus, non est a Deo, et qui non
diligit fratrem suum. Certe jam manifestum est unde dicat, Et qui
non diligit, inquit, fratrem suum. Dilectio ergo sola discernit
inter filios Dei et filios diaboli. Signent se omnes signo crucis
Christi; respondeant omnes, Amen; cantent omnes, Alleluia;
baptizentur omnes, intrent Ecclesias, faciant parietes basilicarum:
non discernuntur filii Dei a filiis diaboli, nisi charitate. Qui
habent charitatem, nati sunt ex Deo: qui non habent, non sunt nati
ex Deo. Magnum indicium, magna discretio. Quidquid vis habe; hoc
solum non habeas, nihil tibi prodest: alia si non habeas, hoc habe,
et implesti Legem. Qui enim diligit alterum, Legem implevit, ait
Apostolus: et, Plenitudo Legis charitas (Rom. XIII, 8,
10). Puto istam margaritam esse illam quam homo negotiator
quaesisse describitur in Evangelio, qui invenit unam margaritam, et
vendidit omnia quae habebat, et emit eam (Matth. XIII, 46).
Haec est margarita pretiosa, charitas, sine qua nihil tibi prodest
quodcumque habueris: quam si solam habeas, sufficit tibi. Modo cum
fide vides, tunc cum specie videbis. Si enim amamus cum non videmus,
quomodo amplectemur cum viderimus? Sed ubi nos debemus exercere? In
amore fraterno. Potes mihi dicere, Non vidi Deum; numquid potes
mihi dicere, Non vidi hominem? Dilige fratrem. Si enim fratrem
quem vides dilexeris, simul videbis et Deum; quia videbis ipsam
charitatem, et intus inhabitat Deus.
8. Qui non est justus, non est ex Deo; et qui non diligit fratrem
suum. Quia haec est annuntiatio: vide quomodo confirmat: Quia haec
est annuntiatio quam audivimus ab initio, ut diligamus invicem.
Manifestavit nobis inde se dicere: contra hoc mandatum quisquis
facit, in peccato illo est scelerato, in quod incidunt qui non
nascuntur ex Deo. Non sicut Cain qui ex maligno erat, et occidit
fratrem suum. Et cujus rei gratia occidit? Quia opera ejus maligna
fuerunt, fratris vero ejus justa. Ergo ubi est invidia, amor
fraternus esse non potest. Intendat Charitas vestra. Qui invidet,
non amat. Peccatum diaboli est in illo; quia et diabolus invidendo
dejecit. Cecidit enim, et invidit stanti. Non ideo voluit dejicere
ut ipse staret, sed ne solus caderet. Tenete in animo ex hoc quod
subjecit, invidiam non posse esse in charitate. Habes aperte cum
laularetur ipsa charitas, Charitas non aemulatur (I Cor.
XIII, I). Non fuit charitas in Cain; et nisi esset charitas
in Abel, non acciperet Deus sacrificium ejus. Cum enim ambo
obtulissent, ille de fructibus terrae, ille de fetibus ovium; quid
putatis, fratres, quia Deus fructus terrae neglexit, et fetus ovium
dilexit? Non intendit Deus ad manus ; sed in corde vidit: et quem
vidit cum charitate offerre, ipsius sacrificium respexit; quem vidit
cum invidia offerre, ab ipsius sacrificio oculos avertit. Opera ergo
bona Abel non dicit nisi charitatem: opera mala Cain non dicit nisi
odium fraternum. Parum est quia odit fratrem suum, et invidit
operibus bonis; quia imitari noluit, necare voluit. Et hinc apparuit
quia filius erat diaboli, et ille hinc apparuit justus Dei. Hinc
ergo discernuntur homines, fratres mei. Nemo attendat linguas, sed
facta et cor . Si non bene faciat pro fratribus suis, ostendit quid
in se habeat. Tentationibus probantur homines.
9. Nolite mirari, fratres, si odit nos mundus. Numquid saepe
vobis dicendum est quid est mundus? Non coelum, non terra, nec ista
opera quae Deus fecit; sed dilectores mundi. Ista saepe dicendo
quibusdam onerosus sum: sed usque adeo non frustra dico, ut aliqui
interrogentur an dixerim, et non respondeant. Ergo vel inculcando
haereat aliquid in cordibus audientium. Quid est mundus? Mundus
est, quando in malo ponitur, dilectores mundi: mundus quando in laude
ponitur, coelum et terra est, et quae in his opera Dei; unde
dicitur, Et mundus per eum factus est (Joan. I, 10). Item
mundus est plenitudo terrae, sicut dixit ipse Joannes, Non solum
autem nostrorum peccatorum propitiator est, sed et totius mundi (I
Joan. II, 2). Mundi dicit omnium fidelium per orbem sparsorum.
Mundus autem in malo, amatores mundi sunt. Qui amant mundum,
fratrem amare non possunt.
10. Si odit nos mundus: nos scimus. Quid nos scimus? Quia
transivimus de morte ad vitam. Unde scimus? Quia diligimus fratres.
Nemo interroget hominem; redeat unusquisque ad cor suum: si ibi
invenerit charitatem fraternam, securus sit, quia transiit a morte ad
vitam. Jam in dextera est: non attendat quia modo gloria ejus occulta
est: cum venerit Dominus, tunc apparebit in gloria. Viget enim,
sed adhuc in hieme; viget radix, sed quasi aridi sunt rami: intus est
medulla quae viget, intus sunt folia arborum, intus fructus; sed
aestatem exspectant. Ergo nos scimus quia transivimus de morte ad
vitam, quia diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Ne
putetis, fratres, leve esse, odisse aut non diligere, audite quod
sequitur: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Jam ergo si
contemnebat quisquam odium fraternum, numquid et homicidium in corde
suo contempturus est? Non movet manus ad occidendum hominem, homicida
jam tenetur a Domino; vivit ille, et iste jam interfector judicatur.
Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quia omnis
homicida non habet vitam aeternam in se manentem.
11. In hoc cognoscimus dilectionem. Perfectionem dilectionis
dicit, perfectionem illam quam commendavimus. In hoc cognoscimus
dilectionem, quia ille pro nobis animam suam posuit: et nos debemus
animas pro fratribus ponere. Ecce unde veniebat, Petre, amas me?
pasce oves meas. Nam ut noveritis quia sic ab eo pasci volebat oves
suas, ut animam suam pro ovibus poneret; hoc illi continuo dixit,
|
“Cum juvenis esses, praecingebas te, et ibas quo volebas; cum autem
fueris senior, alius te praecinget, et tollet te quo tu non vis. Hoc
autem dixit,”
|
|
ait Evangelista,
|
“significans qua morte
clarificaturus erat Deum”
|
|
(Joan. XXI, 15 19): ut cui
dixerat,
doceret eum ponere animam pro ovibus
suis.
12. Unde incipit charitas, fratres? Modicum attendite: quo
perficiatur audistis; ipsum finem et modum ipsum et Dominus in
Evangelio commendavit: Majorem charitatem nemo habet, ait, quam ut
animam suam ponat pro amicis suis (Id. XV, 13). Perfectionem
ergo ejus ostendit in Evangelio, et hic commendata est ejus
perfectio: sed interrogatis vos, et dicitis vobis, Quando possumus
habere istam charitatem? Noli cito de te desperare: forte nata est,
sed nondum perfecta est; nutri eam, ne effocetur. Sed dicturus es
mihi, Et unde novi? Quo enim perficiatur audivimus; unde incipiat
audiamus. Sequitur, et dicit: Qui autem habuerit facultates mundi,
et viderit fratrem suum esurientem, et clauserit viscera sua ab eo:
quomodo poterit dilectio Dei manere in eo? Ecce unde incipit
charitas. Si nondum es idoneus mori pro fratre, jam idoneus esto dare
de tuis facultatibus fratri Jam percutiat viscera tua charitas, ut non
de jactantia facias, sed de intimo adipe misericordiae; ut consideres
illum in egestate positum. Si enim superflua non potes dare fratri
tuo, animam tuam potes ponere pro fratre? Jacet pecunia in sinu tuo,
quam tibi fures possunt auferre; et si illam non auferent fures,
moriendo illam deseres, etiam si te illa viventem non deserat: quid
inde facturus es? Esurit frater tuus, in necessitate positus est:
fortassis suspenditur, a creditore angustatur; non habet ipse, habes
tu: frater tuus est, simul empti estis, unum est pretium vestrum,
ambo sanguine Christi redempti estis: vide si misereris, si habes
facultates mu di. Quid ad me pertinet, forte dicis? Ego daturus sum
pecuniam meam, ne ille molestiam patiatur? Si hoc tibi responderit
cor tuum, dilectio Patris non in te manet. Si dilectio Patris non
in te manet, non es natus ex Deo. Quomodo te gloriaris esse
christianum? Nomen habes, et facta non habes Si autem nomen secutum
fuerit opus, dicat te quisquam paganum, tu factis ostende te
christianum. Nam si factis non ostendis te christianum, omnes te
christianum vocent, quid tibi prodest nomen, ubi res non invenitur?
|
“Qui autem habuerit facultates mundi, et viderit fratrem suum
egentem, et clauserit viscera sua ab eo; quomodo potest dilectio Dei
manere in eo?”
|
|
Et sequitur:
|
“Filioli, non diligamus verbo tantum
et lingua, sed opere et veritate.”
|
|
13. Puto manifestatum esse vobis magnum et necessarium secretum et
sacramentum, fratres mei. Quid valeat charitas, omnis Scriptura
commendat; sed nescio si alicubi amplius quam in ista Epistola
commendetur. Rogamus vos et obsecramus in Domino, ut et illa quae
audistis memoria teneatis; et ad ea quae adhuc dicenda sunt, donec
finiatur ipsa Epistola, intenti veniatis, intenti audiatis. Aperite
autem cor ad semina bona: exstirpate spinas, ne effocetur in vobis
quod seminatur, sed potius crescat seges; et gaudeat agricola, et
horreum vobis praeparet tanquam frumentis, non ignem tanquam paleis.
|
|