TRACTATUS VII. Ab eo quod sequitur, Jam vos ex Deo estis filioli; usque ad id, Deum nemo vidit unquam. Cap. IV, V\. 4-12.

1. Mundus iste omnibus fidelibus quaerentibus patriam sic est, quomodo fuit eremus populo Israel. Errabant quidem adhuc, et patriam quaerebant: sed duce Deo errare non poterant. Via illis fuit jussio Dei . Nam ubi per quadraginta annos circumierunt, paucissimis mansionibus conficitur iter ipsum, et notum est omnibus. Tardabantur, quia exercebantur, non quia deserebantur. Quod ergo nobis promittit Deus, ineffabilis dulcedo est, et bonum, sicut Scriptura dicit, et saepe nobis commemorantibus audistis, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9). Laboribus autem temporalibus exercemur, et tentationibus vitae praesentis erudimur. Sed si non vultis in ista eremo siti mori, bibite charitatem. Fons est quem voluit Dominus hic ponere, ne deficiamus in via: et abundantius eum bibemus, cum ad patriam venerimus. Modo Evangelium lectum est; ut de ipsis verbis, quibus lectio terminata est dicam, quid aliud nisi de charitate audistis? Quandoquidem pactum fecimus cum Deo nostro in oratione, ut si volumus ut dimittat nobis peccata nostra, dimittamus et nos peccata quae in nos fuerint commissa (Matth. VI, 12). Non autem dimittit nisi charitas. Tolle charitatem de corde; odium tenet, ignoscere non novit. Sit ibi charitas, secura ignoscit, quae non angustatur. Epistola autem ista tota, quam suscepimus tractandam vobis, videte si aliud aliquid commendat quam ipsam unam charitatem. Nec timendum est ne saepe dicendo in odium veniat. Quid enim amatur, si charitas in odium veniat? Qua charitate fit ut caetera bene amentur, ipsa quomodo amanda est? Res ergo quae nunquam debet de corde discedere, nec ab ore discedat.

2. Jam vos, inquit, ex Deo estis filioli, et vicistis eum: quem, nisi Antichristum? Superius enim dixerat, Omnis qui solvit Jesum Christum et negat eum in carne venisse, non est ex Deo (Joan. IV, 3). Exposuimus autem, si meministis, quia omnes negant Jesum Christum in carne venisse, qui violant charitatem. Jesus enim non opus erat ut veniret, nisi propter charitatem. Charitas enim nobis illa commendatur, quam et ipse in Evangelio commendat: Majorem hac dilectionem nemo potest habere, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Id. XV, 13). Quomodo poterat Filius Dei animam suam ponere pro nobis, nisi carne inducretur, ubi mori posset? Quisquis ergo violat charitatem, quodlibet dicat lingua, vita ipsius negat Christum in carne venisse; et iste est antichristus, ubicumque fuerit, quocumque intraverit. Sed quid dicit eis qui cives sunt illius patriae cui suspiramus? Vicistis eum. Et unde vicerunt? Quia major est qui est in vobis, quam qui in hoc mundo. Ne victoriam suis viribus tribuerent, et arrogantia superbiae vincerentur (quemcumque enim diabolus superbum fecerit, vincit), volens eos servare humilitatem, quid ait? Vicistis eum. Jam omnis homo qui audit, Vicistis, erigit caput, erigit cervicem, laudari se vult. Noli te extollere, vide quis in te vicit. Quare vicisti? Quia major est qui est in vobis, quam qui in hoc mundo. Esto humilis, porta Dominum tuum; esto jumentum sessoris tui. Bonum tibi est ut ipse regat, et ipse ducat. Nam si ipsum sessorem non habueris, cervicem erigere potes, calces potes mittere: sed vae tibi sine rectore; quia libertas ista in bestias te mittit comedendum.

3. Hi de mundo sunt. Qui? Antichristi. Jam audistis qui sint. Et si non estis, cognoscitis eos: quisquis autem hoc est, non cognoscit. Hi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. Qui sunt qui de mundo loquuntur? Attendite qui contra charitatem. Ecce audistis Dominum dicentem, Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et Pater vester coelestis peccata vestra: si autem non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14, 15). Sententia est veritatis: aut si non veritas loquitur, contradic. Si christianus es, et credis Christo, ipse dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Sententia ista vera est, firma est. Jam audi homines de mundo loquentes. Et non te vindicaturus es, et dicturus est ille quia fecit tibi? Imo sentias quia cum viro habet . Quotidie dicuntur ista. De mundo loquuntur qui ista dicunt; et mundus eos audit. Nec dicunt ista nisi qui diligunt mundum; neque audiuntur ista nisi ab his qui diligunt mundum. Et qui diligit mundum, et negligit charitatem, audistis quia negat Jesum in carne venisse. Aut si fecit illud in carne ipse Dominus? Si cum expalmaretur, voluit se vindicari? Si cum in cruce penderet, non dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Si autem non minabatur qui potestatem habebat; tu quid minaris, quid sufflas in potestate aliena constitutus? Ille quia voluit mortuus est, et non minabatur; tu nescis quando morieris, et minaris?

4. Nos ex Deo sumus. Videamus quare: videte si propter aliud quam propter charitatem. Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos: qui non est ex Deo, non nos audit. Ex hoc cognoscimus spiritum veritatis et erroris. Quia qui audit nos, spiritum habet veritatis: qui non audit nos, spiritum habet erroris. Videamus quid monet, et audiamus eum potius in spiritu veritatis monentem; non antichristos, non amatores mundi, non mundum: si ex Deo nati sumus, Dilectissimi, sequitur supra, videte quid: Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos: qui non est ex Deo, non nos audit. Ex hoc cognoscitur spiritus veritatis et erroris. Jam ergo intentos nos fecit: quia qui novit Deum, ipse audit; qui autem non novit, non audit: et haec discretio est spiritus veritatis et erroris. Videamus quid moniturus est, in quo illum audire debeamus. Dilectissimi, diligamus invicem. Quare? quia homo monet? Quia dilectio ex Deo est. Multum commendavit dilectionem, quia dixit ex Deo est: plus dicturus est, intente audiamus. Modo dixit, Dilectio ex Deo est: et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognovit Deum. Qui non diligit, non novit Deum. Quare? Quia Deus dilectio est. Quid amplius dici potuit, fratres? Si nihil de laude dilectionis diceretur per omnes istas paginas hujus Epistolae, si nihil omnino per caeteras paginas Scripturarum, et hoc solum unum audiremus de voce Spiritus Dei, Quia Deus dilectio est; nihil amplius quaerere deberemus.

5. Jam videte quia facere contra dilectionem, facere contra Deum est. Nemo dicat: In hominem pecco, quando non diligo fratrem meum (intendite); et facile est peccatum in hominem, in Deum solum non peccem. Quomodo non peccas in Deum, quando in dilectionem peccas? Deus dilectio est. Numquid nos dicimus? Si nos diceremus, Deus dilectio est; forte scandalizaretur aliquis ex vobis, et diceret. Quid dixit? quid voluit dicere, quia Deus dilectio est? Dedit dilectionem Deus, donavit Deus dilectionem. Ex Deo est dilectio: Deus dilectio est. Ecce habetis, fratres, Scripturas Dei: canonica est ista Epistola; per omnes gentes recitatur, orbis terrae auctoritate retinetur, orbem terrarum ipsa aedificavit. Audis hic ab Spiritu Dei, Deus dilectio est. Jam si audes, fac contra Deum, et noli diligere fratrem tuum.

6. Quomodo ergo jamdudum, Dilectio ex Deo est; et modo, Dilectio Deus est? Est enim Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus: Filius, Deus ex Deo; Spiritus sanctus, Deus ex Deo; et hi tres unus Deus, non tres dii. Si Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et ille diligit in quo habitat Spiritus sanctus: ergo dilectio Deus est; sed Deus quia ex Deo. Utrumque enim habes in Epistola; et, Dilectio ex Deo est, et, Dilectio Deus est. De solo Patre Scriptura non novit dicere quia ex Deo est. Cum autem audis, ex Deo; aut Filius intelligitur, aut Spiritus sanctus. Quia vero dicit Apostolus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. (Rom. V, 5); intelligamus in dilectione Spiritum sanctum esse. Ipse est enim Spiritus sanctus, quem non possunt accipere mali; ipse est ille fons de quo dicit Scriptura, Fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi (Prov. V, 16, 17). Omnes enim qui non diligunt Deum, alieni sunt, antichristi sunt. Et quamvis intrent basilicas, non possunt numerari inter filios Dei; non ad illos pertinet fons ille vitae. Habere Baptismum et malus potest; habere prophetiam et malus potest. Invenimus Saülem regem habuisse prophetiam: persequebatur sanctum David, et impletus est Spiritu prophetiae, et prophetare coepit (I Reg. XIX). Accipere Sacramentum corporis et sanguinis Domini et malus potest: nam de talibus dictum est, Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Habere nomen Christi et malus potest; id est, christianus vocari et malus potest: de quibus dictum est, Polluebant nomen Dei sui (Ezech. XXXVI, 20). Ergo habere sacramenta ista omnia et malus potest; habere autem charitatem, et malus esse, non potest. Hoc est ergo proprium donum; ipse est singularis fons. Ad hunc bibendum, vos hortatur Spiritus Dei; ad se bibendum vos hortatur Spiritus Dei.

7. In hoc manifestata est dilectio Dei in nobis. Ecce, ut diligamus Deum, hortationem habemus. Possemus illum diligere, nisi prior ille diligeret? Si pigri eramus ad amandum, non simus pigri ad redamandum. Prior amavit nos; nec sic nos amamus. Iniquos amavit, sed iniquitatem solvit: iniquos amavit, sed non ad iniquitatem congregavit. Aegrotos amavit, sed sanandos visitavit. Deus ergo dilectio est. In hoc manifestata est dilectio Dei in nobis, quia Filium suum unigenitum misit in hunc mundum, ut vivamus per ipsum. Quomodo ipse Dominus ait, Majorem dilectionem nemo potest habere, quam ut animam suam ponat pro amicis suis; et ibi probata est dilectio Christi in nos, quia mortuus est pro nobis. Dilectio Patris unde probata est in nos? Quia Filium suum unicum misit mori pro nobis: sic et Paulus apostolus dicit, Qui Filio proprio non peporcit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32)? Ecce Christum tradidit Pater, tradidit Judas; numquid non quasi simile factum videtur? Traditor est Judas: ergo traditor est et Deus Pater? Absit, inquis. Non dico, sed Apostolus dicit: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Et Pater illum tradidit, et ipse se tradidit. Ait idem apostolus: Qui me dilexit, et tradidit seipsum pro me (Galat. II, 20). Si Pater tradidit Filium, et tradidit seipsum Filius, Judas quid fecit? Facta est traditio a Patre, facta est traditio a Filio, facta est traditio a Juda; una res facta est: sed quae res discernit Patrem tradentem Filium, seipsum Filium tradentem, et Judam discipulum tradentem magistrum suum? Quia hoc fecit Pater et Filius in charitate; fecit autem hoc Judas in proditione. Videtis quia non quid faciat homo, considerandum est; sed quo animo et voluntate faciat. In eodem facto invenimus Deum Patrem, in quo invenimus Judam; Patrem benedicimus, Judam detestamur. Quare Patrem benedicimus, Judam detestamur? Benedicimus charitatem, detestamur iniquitatem. Quantum enim praestitum est generi humano de tradito Christo? Numquid hoc cogitavit Judas ut traderet? Deus cogitavit salutem nostram qua redempti sumus; Judas cogitavit pretium quo vendidit Dominum. Filius ipse cogitavit pretium quod dedit pro nobis; Judas cogitavit pretium quod accepit ut venderet. Diversa ergo intentio diversa facta fecit. Cum sit una res, ex diversis eam intentionibus si metiamur, unum amandum, alterum damnandum; unum glorificandum, alterum detestandum invenimus. Tantum valet charitas. Videte quia sola discernit, videte quia facta hominum sola distinguit.

8. Hoc diximus in similibus factis. In diversis factis, invenimus saevientem hominem factum de charitate; et blandum factum de iniquitate. Puerum caedit pater, et mango blanditur. Si duas res proponas, plagas et blandimenta; quis non eligat blandimenta, et fugiat plagas? Si personas attendas, charitas caedit, blanditur iniquitas. Videte quid commendamus, quia non discernuntur facta hominum, nisi de radice charitatis. Nam multa fieri possunt quae speciem habent bonam, et non procedunt de radice charitatis. Habent enim et spinae flores: quaedam vero videntur aspera, videntur truculenta; sed fiunt ad disciplinam dictante charitate. Semel ergo breve praeceptum tibi praecipitur, Dilige, et quod vis fac: sive taceas, dilectione taceas; sive clames, dilectione clames ; sive emendes, dilectione emendes; sive parcas, dilectione parcas: radix sit intus dilectionis, non potest de ista radice nisi bonum existere.

9. In hoc est dilectio. In hoc manifestata est dilectio Dei in nobis, quia Deus Filium suum misit unigenitum in hunc mundum, ut vivamus per ipsum. In hoc est dilectio, non quia nos dileximus, sed quia ipse dilexit nos. Non illum dileximus prius: nam ad hoc nos dilexit, ut diligamus eum. Et misit Filium suum litatorem pro peccatis nostris: litatorem, sacrificatorem. Sacrificavit pro peccatis nostris. Ubi invenit hostiam? ubi invenit victimam quam puram volebat offerre? Aliud non invenit, seipsum obtulit. Dilectissimi, si ita Deus dilexit nos, debemus et nos invicem diligere. Petre, inquit, amas me? Et ille dixit: Amo. Pasce oves meas (Joan. XXI, 15-17).

10. Deum nemo vidit unquam: res est invisibilis; non oculo, sed corde quaerendus est. Sed quemadmodum si solem istum videre vellemus, oculum corporis purgaremus, unde videri lux potest; volentes videre Deum, oculum quo Deus videri potest, purgemus. Ubi est iste oculus? Audi Evangelium: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Sed nemo sibi pro concupiscentia oculorum cogitet Deum. Facit enim sibi aut ingentem formam, aut magnitudinem aliquam inaestimabilem distendit per locos, velut lucem istam quam videt his oculis, auget per campos quantum potest; aut facit sibi aliquem quasi venerabilis formae senem. Nihil horum cogites. Est quod cogites, si vis videre Deum: Deus Dilectio est. Qualem faciem habet dilectio? qualem formam habet? qualem staturam habet? quales pedes habet? quales manus habet? Nemo potest dicere. Habet tamen pedes; nam ipsi ducunt ad Ecclesiam: habet manus; nam ipsae pauperi porrigunt: habet oculos; nam inde intelligitur ille qui eget: Beatus, inquit, qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2). Habet aures, de quibus dicit Dominus, Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Non sunt membra distincta per locos, sed intellectu totum simul videt qui habet charitatem. Habita, et inhabitaberis; mane, et manebitur in te. Quid enim, fratres mei, quis amat quod non videt? Quare autem quando laudatur charitas, erigimini, acclamatis, laudatis? Quid vobis ostendi? aliquos colores protuli? aurum et argentum proposui? gemmas de thesauris effodi? Quid tale ostendi oculis vestris? numquid facies mea mutata est cum loquor? Carnem gero, in ipsa forma sum in qua processi, in ipsa forma estis in qua venistis: laudatur charitas, et clamatis. Certe nihil videtis. Sed quomodo vobis placet quando laudatis, sic vobis placeat ut in corde servetis. Intendite enim quid dicam, fratres; exhortor vos, quantum dat Dominus, ad magnum thesaurum. Si vobis ostenderetur aliquod vasculum anaglyphum, inauratum, operose factum, et illiceret oculos vestros, et duceret in se intentionem cordis vestri, et placeret vobis manus artificis, et pondus argenti, et splendor metalli; nonne unusquisque vestrum diceret, O si haberem vasculum istud? Et sine causa diceretis, in potestate enim vestra non erat. Aut si quisquam vellet habere, cogitaret illud de domo aliena furari. Laudatur charitas vobis; si placet, habete, possidete: non opus est ut furtum alicui faciatis, non opus est ut emere cogitetis; gratis constat. Tenete eam, amplectimini eam; dulcius illa nihil est. Si cum commemoratur talis est, cum habetur qualis est?

11. Si qui forte vultis servare charitatem, fratres, ante omnia ne putetis abjectam et desidiosam; nec quadam mansuetudine, imo non mansuetudine, sed remissione et negligentia servari charitatem. Non sic servatur. Non putes tunc te amare servum tuum, quando eum non caedis; aut tunc te amare filium tuum, quando ei non das disciplinam; aut tunc te amare vicinum tuum, quando eum non corripis: non est ista charitas, sed languor. Ferveat charitas ad corrigendum, ad emendandum: sed si sunt boni mores, delectent; si sunt mali, emendentur, corrigantur. Noli in homine amare errorem, sed hominem: hominem enim Deus fecit, errorem ipse homo fecit. Ama illud quod Deus fecit, noli amare quod ipse homo fecit. Cum illud amas, illud tollis: cum illud diligis, illud emendas. Sed etsi saevis aliquando, propter correctionis dilectionem. Propterea de columba demonstrata est charitas, quae venit super Dominum (Matth. III, 16). Species illa columbae , in qua specie venit Spiritus sanctus quo nobis charitas infunderetur. Quare hoc? Fel columba non habet: tamen rostro et pennis pro nido pugnat, sine amaritudine saevit. Hoc facit et pater; quando filium castigat, ad disciplinam castigat. Sicut dixi, seductor ut vendat, cum amaritudine blanditur: pater ut corrigat, sine felle castigat. Tales estote ad omnes. Videte, fratres, magnum documentum, magnam regulam: Unusquisque habet filios, aut habere vult; aut si omnino decrevit filios non habere carnaliter, vel spiritualiter cupit habere: quis est qui non corrigit filium suum? quis est cui non det disciplinam pater (Hebr. XII, 7)? Et tamen saevire videtur. Amor saevit, charitas saevit: saevit quodam modo sine felle, more columbino, non corvino. Unde venit in mentem, fratres mei, dicere vobis quia illi violatores charitatis schisma fecerunt: quomodo oderunt ipsam charitatem, sic oderunt et columbam. Sed convincit illos columba: procedit de coelo, aperiuntur coeli, et manet super caput Domini. Utquid hoc? Ut audiat, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Recedite, praedones; recedite, invasores possessionis Christi. In possessionibus vestris, ubi dominari vultis, titulos potentis ausi estis infigere. Cognoscit ille titulos suos; vindicat sibi possessionem suam: non delet titulos, sed intrat et possidet. Sic ad Catholicam venienti, non deletur Baptismus, ne titulus imperatoris deleatur. Sed quid fit in Catholica? Agnoscitur titulus; intrat possessor sub titulis suis, quo intrabat praedo sub titulis alienis.