|
1. Dilectio dulce verbum, sed dulcius factum. Semper de illa loqui
non possumus. Multa enim agimus, et diversae actiones distendunt
nos, ut non vacet linguae nostrae semper de dilectione loqui: nam
nihil melius ageret lingua nostra. Sed de qua semper loqui non licet,
semper eam custodire licet. Sicut nunc quod cantamus, Alleluia,
numquid semper hoc facimus? Vix unius horae non toto spatio, sed
parva particula cantamus, Alleluia; et vacamus ad aliud . Est autem
Alleluia, sicut jam nostis, Laudate Deum. Qui Deum laudat
lingua, non semper potest: qui moribus Deum laudat, semper potest.
Opera misericordiae, affectus charitatis, sanctitas pietatis,
incorruptio castitatis, modestia sobrietatis, semper haec tenenda
sunt: sive cum in publico sumus, sive cum in domo, sive cum ante
homines, sive cum in cubiculo, sive loquentes, sive tacentes, sive
aliquid agentes, sive vacantes; semper haec tenenda sunt; quia intus
sunt omnes istae virtutes quas nominavi. Quis autem sufficit omnes
nominare? Quasi exercitus est imperatoris, qui sedet intus in mente
tua. Quomodo enim imperator per exercitum suum agit quodque placet ;
sic Dominus Jesus Christus incipiens habitare in interiore homine
nostro, id est in mente per fidem (Ephes. III, 17), utitur
istis virtutibus quasi ministris suis. Et per has virtutes quae videri
oculis non possunt, et tamen quando nominantur, laudantur: non autem
laudarentur nisi amarentur, non amarentur nisi viderentur; et si
utique non amarentur nisi viderentur, alio oculo videntur, id est,
interiori cordis aspectu: per has virtutes invisibiles, moventur
membra visibiliter: pedes ad ambulandum; sed quo? Quo moverit bona
voluntas, quae militat bono imperatori. Manus ad operandum; sed
quid? Quod jusserit charitas, quae inspirata est intus a Spiritu
sancto. Membra ergo videntur cum moventur; qui jubet intus, non
videtur. Et quis intus jubeat, prope ipse solus novit qui jubet, et
ille intus cui jubetur.
2. Namque, fratres, audistis modo, cum Evangelium legeretur;
certe si aurem ibi non tantum corporis, sed et cordis habuistis. Quid
ait? Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab
eis (Matth. VI, 1). Numquid hoc voluit dicere, ut quaecumque
bona facimus, abscondamus ab oculis hominum, et timeamus videri? Si
times spectatores, non hebebis imitatores debes ergo videri. Sed non
ad hoc debes facere ut videaris. Non ibi debet esse finis gaudii tui,
non ibi terminus laetitiae tuae, ut putes te totum fructum consecutum
esse boni operis tui, cum visus fueris atque laudatus. Nihil est
hoc. Contemne te cum laudaris: ille in te laudetur, qui per te
operatur. Noli ergo ad laudem tuam operari quod bonum agis, sed ad
laudem illius a quo habes ut bonum agas. Abs te habes male agere, a
Deo habes bene agere. Contra perversi homines videte quam praeposteri
sint. Quod faciunt bene, volunt sibi tribuere: si male faciunt,
Deum volunt accusare. Converte hoc distortum nescio quid et
praeposterum, faciens illud quodammodo capite deorsum: quod susum ,
faciens jusum: quod deorsum, faciens sursum. Jusum vis facere
Deum, et te susum? Praecipitaris, non elevaris: ille enim semper
sursum est. Quid ergo? tu bene, et Deus male? Imo hoc dic, si
vis verius dicere, Ego male, ille bene; et quod ego bene, ab illo
bene: nam a me quidquid ago male. Ista confessio firmat cor, et
facit dilectionis fundamentum. Nam si opera nostra abscondere debemus
bona, ne videantur ab hominibus; ubi est illa sententia Domini in eo
sermone quem habuit in monte? Ubi hoc dixit, ibi et illud paulo ante
dixit: Luceant opera vestra bona coram hominibus. Et non ibi
cessavit, non ibi finem fecit; sed addidit, Et glorificent Patrem
vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Et Apostolus quid
ait? Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae in Christo
sunt: tantum autem audientes erant quia qui nos aliquando
persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in
me magnificabant Deum (Galat. I, 22-24). Videte
quemadmodum et ipse, quia sic innotuit, finem non posuerit in laudem
suam, sed in laudem Dei. Et quantum ad ipsum pertinet, vastator
Ecclesiae, persecutor invidus, malignus, ipse confitetur, non nos
conviciamur. Amat Paulus dici a nobis peccata sua, ut glorificetur
ille qui talem morbum sanavit. Magnitudinem enim vulneris manus medici
secuit, et sanavit. Vox illa de coelo prostravit persecutorem, et
erexit praedicatorem; occidit Saulum, et vivificavit Paulum (Act.
IX). Saül enim persecutor erat sancti viri (I Reg. XIX);
inde nomen habebat iste quando persequebatur Christianos: postea de
Saulo factus est Paulus (Act. XIII, 9). Quid est Paulus?
Modicus. Ergo quando Saulus, superbus, elatus: quando Paulus,
humilis, modicus. Ideo sic loquimur, Paulo post videbo te, id
est, post modicum. Audi quia modicus factus est: Ego enim sum
minimus Apostolorum (I Cor. XV, 9); et, Mihi minimo omnium
sanctorum, dicit alio loco (Ephes. III, 8). Sic erat inter
Apostolos tanquam fimbria vestimenti: sed tetigit Ecclesia Gentium
tanquam fluxum patiens, et sanata est (Matth. IX, 20-22).
3. Ergo, fratres, hoc dixerim, hoc dico, hoc si possem non
tacerem: opera modo illa sint in vobis, modo illa, pro tempore, pro
horis, pro diebus. Numquid semper loqui? numquid semper tacere?
numquid semper reficere corpus? numquid semper jejunare? numquid
semper panem dare egenti? numquid semper nudum vestire? numquid semper
aegrotos visitare? numquid semper discordantes concordare? numquid
semper mortuos sepelire? Modo illud, modo illud. Inchoantur ista,
et cessant: ille autem imperator, nec inchoatur, nec cessare debet.
Charitas intus non intermittatur: officia charitatis pro tempore
exhibeantur. Charitas ergo, sicut scriptum est, fraterna permaneat
(Hebr. XIII, I).
4. Fortassis autem moverit aliquos vestrum, ex quo istam Epistolam
beati Joannis tractamus vobis, quare non commendaverit maxime nisi
fraternam charitatem. Qui diligit fratrem (I Joan. II, 10),
dicit; et, Praeceptum nobis est datum, ut diligamus invicem (Id.
III, 23). Assidue nominavit charitatem fraternam: Dei autem
charitatem, id est qua debemus diligere Deum, non tam assidue
nominavit; sed tamen non omnino tacuit. De inimici vero dilectione
prorsus tacuit prope per totam ipsam Epistolam. Cum vehementer nobis
praedicet, commendetque charitatem, non nobis dicit ut diligamus
inimicos; sed dicit nobis ut fratres diligamus. Modo vero cum
Evangelium legeretur, audivimus, Si enim diligitis eos qui vos
diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt
(Matth. V, 46)? Quid est igitur quod pro magno nobis ad
perfectionem quamdam fraternam dilectionem commendat Joannes
apostolus; Dominus autem dicit non nobis sufficere ut fratres
diligamus, sed debere nos extendere ipsam dilectionem, ut perveniamus
ad inimicos? Qui usque ad inimicos pervenit, non transilit fratres.
Necesse est sicut ignis, prius occupet proxima, et sic se in
longinquiora distendat. Propinquior est tibi frater quam nescio quis
homo. Rursus tibi magis adhaeret ille quem non noveras, qui tibi
tamen non adversatur, quam inimicus qui etiam adversatur. Extende
dilectionem in proximos, nec voces illam extensionem. Prope enim te
diligis, qui eos diligis qui tibi adhaerent. Extende ad ignotos, qui
tibi nihil mali fecerunt. Transcende et ipsos; perveni, ut diligas
inimicos. Hoc certe Dominus jubet. Quare iste tacuit de dilectione
inimici?
5. Omnis dilectio, sive quae carnalis dicitur, quae non dilectio,
sed magis amor dici solet (dilectionis enim nomen magis solet in
melioribus rebus dici, in melioribus accipi): tamen omnis dilectio,
fratres charissimi, utique benevolentiam quamdam habet erga eos qui
diliguntur. Non enim sic debemus diligere homines, aut sic possumus
diligere, vel amare; hoc enim verbo etiam usus est Dominus cum
diceret, Petre, amas me (Joan. XXI, 17)? non sic debemus
amare homines, quomodo audimus gulosos dicere, Amo turdos. Quaeris
quare? Ut occidat, et consumat. Et amare se dicit, et ad hoc illos
amat ut non sint, ad hoc amat ut perimat. Et quidquid ad cibandum
amamus, ad hoc amamus, ut illud consumatur, et nos reficiamur.
Numquid sic amandi sunt homines, tanquam consumendi? Sed amicitia
quaedam benevolentiae est , ut aliquando praestemus eis quos amamus.
Quid, si non sit quod praestemus? Sola benevolentia sufficit
amanti. Non enim optare debemus esse miseros, ut possimus exercere
opera misericordiae. Das panem esurienti: sed melius nemo esuriret,
et nulli dares. Vestis nudum: utinam omnes vestiti essent, et non
esset ista necessitas! Sepelis mortuum: utinam veniat aliquando illa
vita ubi nemo moriatur! Concordas litigantes: utinam aliquando sit
pax illa aeterna Jerusalem, ubi nemo discordet! Haec enim omnia
officia necessitatum sunt. Tolle miseros; cessabunt opera
misericordiae. Opera misericordiae cessabunt; numquid ardor
charitatis exstinguetur? Germanius amas felicem hominem, cui non
habes quod praestes; purior ille amor erit, multoque sincerior. Nam
si praestiteris misero, fortassis extollere te cupis adversus eum, et
eum tibi vis esse subjectum, qui auctor est tui beneficii . Ille
indiguit, tu impertitus es; quasi major videris quia tu praestitisti,
quam ille cui praestitum est. Opta aequalem, ut ambo sub uno sitis
cui nihil praestari potest.
6. Nam in hoc excessit modum superba anima, et quodammodo, avara
fuit; quia radix omnium malorum avaritia (Tim. VI, 10). Et
item dictum est, Initium omnis peccati superbia (Eccli. X,
15). Et quaerimus aliquando quomodo sibi concordent istae duae
sententiae: Radix omnium malorum avaritia; et, Initium omnis
peccati superbia. Si initium omnis peccati superbia, radix omnium
malorum superbia est. Certe radix omnium malorum avaritia est:
invenimus et in superbia avaritiam esse; excessit enim modum homo.
Quid est avarum esse? Progredi ultra quam sufficit. Adam superbia
cecidit: Initium omnis peccati superbia, inquit. Numquid avaritia?
Quid avarius illo, cui Deus sufficere non potuit? Ergo, fratres,
legimus quemadmodum factus sit homo ad imaginem et similitudinem.
Dei: et quid de illo dixit Deus? Et habeat potestatem piscium
maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum quae repunt super terram
(Gen. I, 26). Numquid dixit, Habeat potestatem hominum?
Habeat potestatem, ait: dedit potestatem naturalem. Quorum habeat
potestatem? Piscium maris, volatilium coeli, et omnium repentium
quae repunt super terram. Quare haec est naturalis potestas hominis in
ista? Quia homo ex eo habet potestatem, ex quo factus est ad imaginem
Dei. Ubi autem factus est ad imaginem Dei? In intellectu, in
mente, in interiore homine; in eo quod intelligit veritatem,
dijudicat justitiam et injustitiam, novit a quo factus est, potest
intelligere creatorem suum, laudare creatorem suum. Habet hanc
intelligentiam, qui habet prudentiam. Ideo multi cum per cupiditates
malas detererent in se imaginem Dei, et ipsam quodammodo flammam
intelligentiae perversitate morum exstinguerent; clamabat illis
Scriptura, Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est
intellectus (Psal. XXXI, 9). Hoc est dicere, Praeposui te
equo et mulo; te ad imaginem meam feci, potestatem tibi super ista
dedi. Quare? Quia non habent ferae rationalem mentem: tu autem
rationali mente capis veritatem, intelligis quod supra te est; subdere
ei qui supra te est, et infra te erunt illa quibus praepositus es.
Quia vero per peccatum homo deseruit eum sub quo esse debuit, subditur
eis supra quae esse debuit.
7. Intendite quid dicam: Deus, homo, pecora: verbi gratia,
supra te Deus; infra te pecora. Agnosce eum qui supra te est, ut
agnoscant te quae infra te sunt. Ideoque cum Daniel agnovisset supra
se Deum, agnoverunt illum supra se leones (Dan. VI, 22). Si
autem non agnoscis illum qui supra te est, superiorem contemnis,
subderis inferiori. Propterea superbia Aegyptiorum unde domita est?
De ranis et muscis (Exod. VIII). Poterat Deus et leones
mittere, sed aliquis magnus leone terrendus est. Quanto illi erant
superbiores, tanto de rebus contemptibilibus et abjectis fracta est
eorum cervix mala. Sed Danielem agnoverunt leones, quia ille
subditus Deo erat. Quid? martyres qui ad bestias pugnaverunt, et
ferarum morsibus lacerati sunt, non erant sub Deo? Aut erant servi
Dei tres viri, et non erant servi Dei Machabaei? Agnovit ignis
servos Dei tres viros, quos non ussit, quorum nec vestimenta corrupit
(Dan. III, 50); et non agnovit Machabaeos? Agnovit
Machabaeos; agnovit, fratres et istos (II Machab. VII).
Sed opus erat quodam flagello, permittente Domino, qui dixit in
Scriptura, Flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII,
6). Putatis enim, fratres, quia ferrum transverberaret viscera
Domini, nisi ipse permitteret; aut haereret in ligno, nisi ipse
voluisset? Non eum agnovit creatura sua? An exemplum patientiae
proposuit fidelibus suis? Ideo Deus quosdam liberavit visibiliter,
quosdam non liberavit visibiliter: omnes tamen spiritualiter
liberavit, spiritualiter neminem deseruit. Visibiliter quosdam visus
est deseruisse, quosdam visus est eripuisse. Ideo quosdam eripuit,
ne putes illum non potuisse eripere. Testimonium dedit quia potest,
ut ubi non facit, secretiorem intelligas voluntatem, non suspiceris
difficultatem. Sed quid, fratres? Cum evaserimus omnes istos
mortalitatis laqueos, cum transierint tempora tentationis, cum saeculi
hujus fluvius decucurrerit et receperimus illam stolam primam,
immortalitatem illam quam peccando perdidimus, cum corruptibile hoc
induerit incorruptionem, id est, caro ista induerit incorruptionem,
et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53,
54); jam perfectos filios Dei, ubi non opus est tentari, nec
flagellari, agnoscet omnis creatura: subdita nobis erunt omnia, si
nos hic subditi sumus Deo.
8. Sic ergo debet esse christianus, ut non glorietur super alios
homines. Dedit enim tibi Deus esse super bestias, id est, meliorem
esse quam bestias. Hoc naturale habes; semper melior eris quam
bestia. Si vis melior esse quam alius homo, invidebis ei quando tibi
esse videbis aequalem. Debes velle omnes homines aequales tibi esse;
et si viceris aliquem per prudentiam, optare debes ut sit et ipse
prudens. Quamdiu tardus est, discit a te; quamdiu indoctus est,
indiget tui; et tu videris doctor, ille autem discens: tu ergo
superior, quia doctor es; ille inferior, quia discens. Nisi illum
optes aequalem, semper vis habere discentem. Si autem vis semper
habere discentem, invidus eris doctor. Si invidus doctor, quomodo
eris doctor? Rogo te, noli docere ipsum invidentiam tuam. Audi
Apostolum dicentem de visceribus charitatis: Vellem omnes homines
esse sicut meipsum (Id. VII, 7). Quomodo volebat omnes esse
aequales? Ideo erat omnibus superior, quia charitate optabat omnes
aequales. Excessit ergo homo modum; avarior voluit esse, ut supra
homines esset, qui supra pecora factus est: et ipsa est superbia.
9. Et videte quanta opera faciat superbia; ponite in corde quam
similia facit, et quasi paria charitati. Pascit esurientem charitas,
pascit et superbia - charitas, ut Deus laudetur; superbia, ut ipsa
laudetur. Vestit nudum charitas, vestit et superbia; jejunat
charitas, jejunat et superbia; sepelit mortuos charitas, sepelit et
superbia. Omnia opera bona quae vult facere charitas et facit, agitat
contra superbia, et quasi ducit equos suos. Sed interior est
charitas: tollit locum male agitatae superbiae; non male agitanti,
sed male agitatae. Vae homini cujus auriga superbia est, necesse est
enim ut preceps eat. Ut autem non sit superbia quae agitet facta
bona, quis novit? quis videt? ubi est hoc? Opera videmus: pascit
misericordia, pascit et superbia; hospitem suscipit misericordia,
hospitem suscipit et superbia; intercedit pro paupere misericordia,
intercedit et superbia. Quid est hoc? In operibus non discernimus.
Audeo aliquid dicere, sed non ego; Paulus dixit: moritur charitas,
id est, homo habens charitatem, confitetur nomen Christi, ducit
martyrium; confitetur et superbia, ducit et martyrium. Ille habet
charitatem, ille non habet charitatem. Sed audiat ab Apostolo ille
qui non habet charitatem: Si distribuero omnia mea pauperibus, et si
tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil
mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Ergo Scriptura divina intro
nos revocat a jactatione hujus faciei forinsecus; et ab ista superficie
quae jactatur ante homines, revocat nos intro. Redi ad conscientiam
tuam, ipsam interroga. Noli attendere quod floret foris, sed quae
radix est in terra. Radicata est cupiditas? species potest esse
bonorum factorum, vere opera bona esse non possunt. Radicata est
charitas? securus esto, nihil mali procedere potest. Blanditur
superbus, saevit amor. Ille vestit, ille caedit. Ille enim vestit
ut placeat hominibus: ille caedit ut corrigat disciplina. Accipitur
magis plaga charitatis, quam eleemosyna superbiae. Redite ergo
intro, fratres; et in omnibus quaecumque facitis, intuemini testem
Deum. Videte, si ille videt, quo animo faciatis. Si cor vestrum
non vos accusat, quia jactantiae causa facitis; bene, securi estote.
Nolite autem timere quando facitis bene, ne videat alter. Time ne
propterea facias, ut tu lauderis: nam videat alter, ut Deus
laudetur. Si enim abscondis ab oculis hominis; abscondis ab
imitatione hominis, laudem subtrahis Deo. Duo sunt quibus
eleemosynam facis: duo esuriunt; unus panem, alter justitiam. Inter
duos istos famelicos, quia dictum est, Beati qui esuriunt et sitiunt
justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6): inter duos
istos famelicos, bonus operator constitutus es; si charitas de illo
operatur, ambos miseratur, ambobus vult subvenire. Ille enim quaerit
quod manducet, ille quaerit quod imitetur. Pascis istum, praebe te
isti; ambobus dedisti eleemosynam: illum fecisti gratulatorem de fame
interfecta; hunc fecisti imitatorem de exemplo proposito.
10. Miseremini ergo tanquam misericordes; quia in eo etiam quod
diligitis inimicos, fratres diligitis. Ne putetis Joannem nihil de
dilectione inimici praecepisse; quia de fraterna charitate non tacuit:
fratres diligitis. Quomodo, inquis, fratres diligimus? Quaero
quare diligas inimicum: quare illum diligis? Ut sanus sit in hac
vita? quid, si non illi expedit? Ut dives sit? quid, si ipsis
divitiis excaecabitur? Ut uxorem ducat? quid, si amaram vitam inde
patietur? Ut filios habeat? quid, si mali erunt? Incerta sunt ergo
ista quae videris optare inimico tuo, quia diligis eum; incerta sunt.
Opta illi ut habeat tecum vitam aeternam; opta illi ut sit frater
tuus. Si ergo hoc optas, diligendo inimicum, ut sit frater tuus;
cum eum diligis, fratrem diligis. Non enim amas in illo quod est;
sed quod vis ut sit. Dixeram aliquando Charitati vestrae, nisi
fallor: Robur est ligni positum ante oculos; faber optimus vidit
lignum non dolatum, de silva praecisum, adamavit: nescio quid inde
vult facere. Non enim ad hoc amavit, ut semper sic maneat. In arte
vidit quod futurum est, non in amore quod est; et amavit quod inde
facturus est, non illud quod est. Sic et nos Deus amavit
peccatores. Dicimus quia Deus amavit peccatores: ait enim, Non est
opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12).
Numquid ad hoc amavit peccatores, ut peccatores remaneremus? Quasi
lignum de silva vidit nos faber, et cogitavit aedificium quod inde
facturus est, non silvam quod erat. Sic et tu respicis inimicum tuum
adversantem, saevientem, mordentem verbis, exasperantem contumeliis,
insectantem odiis; attendis ibi quia homo est. Vides ista omnia quae
adversa sunt ab homine facta; et vides in illo quod a Deo factus est.
Quod autem homo factus est, a Deo factus est. Quod autem te odit,
ipse fecit; quod invidet, ipse fecit. Et quid dicis in animo tuo?
Domine, propitius illi esto, dimitte illi peccata; incute illi
terrorem, muta illum. Non amas in illo quod est, sed quod vis ut
sit. Ergo cum inimicum amas, fratrem amas. Quapropter perfecta
dilectio, est inimici dilectio: quae perfecta dilectio est in
dilectione fraterna. Et nemo dicat quia aliquid minus nos monuit
Joannes apostolus, et plus nos monuit Dominus Christus: Joannes
nos monuit ut fratres diligamus; Christus nos admonuit ut etiam
inimicos diligamus (Id. V, 44). Attende quare te monuit
Christus ut diligas inimicos. Numquid ut semper remaneant inimici?
Si ad hoc te monuit ut inimici remaneant, odis, non diligis.
Attende quomodo ipse dilexit, id est, quia nolebat ut sic remanerent
persecutores; ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
(Luc. XXIII, 34). Quibus voluit ignosci, mutari illos
voluit: quos voluit mutari, ex inimicis fratres facere dignatus est,
et vere sic fecit. Occisus est, sepultus est, resurrexit, in coelum
ascendit, Spiritum sanctum misit discipulis; coeperunt cum fiducia
praedicare nomen ipsius, miracula faciebant in nomine crucifixi et
occisi: viderunt illi interfectores Domini; et qui sanguinem ejus
saeviendo fuderunt, credendo biberunt.
11. Haec dixi, fratres, et longiuscule: tamen quia vehementius
commendanda fuit Charitati vestrae ipsa charitas, ideo commendanda sic
erat. Si enim chariritas nulla est in vobis, nihil diximus. Si
autem est in vobis, tanquam oleum in flammas adjecimus; et in quo non
erat, forte verbis accensa est. In alio crevit quod erat; in alio
coepit esse quod non erat. Ad hoc ergo ista diximus, ne pigri sitis
diligere inimicos. Saevit in te homo? ille saevit, tu precare; ille
odit, tu miserere. Febris animae ipsius te odit: sanus erit, et
gratias tibi aget. Quomodo medici diligunt aegrotos? Numquid
aegrotos diligunt? Si aegrotos diligunt, volunt ut semper aegrotent.
Ad hoc diligunt aegrotos, non ut aegroti remaneant, sed ut ex
aegrotis sani fiant. Et quanta plerumque patiuntur a phreneticis?
quales contumelias verborum? Plerumque et percutiuntur. Persequitur
ille febrem, ignoscit homini: et quid dicam, fratres? amat inimicum
suum? Imo odit inimicum suum morbum; ipsum enim odit, et amat
hominem a quo percutitur: odit febrem. A quo enim percutitur? A
morbo, ab aegrotatione, a febre. Illud tollit quod illi adversatur,
ut remaneat illud unde gratuletur. Sic et tu: si odit te inimicus
tuus, et injuste te odit; noveris quia cupiditas saeculi in illo
regnat, propterea te odit. Si odisti illum et tu, contra reddis
malum pro malo. Quid facit reddere malum pro malo ? Unum aegrotum
flebam, qui te oderat; jam duos plango, si et tu odisti. Sed
persequitur rem tuam; tollit tibi nescio quae, quae habes in terra:
ideo illum odisti, quia angustias tibi facit in terra. Noli pati
angustias, migra in coelum sursum: cor ibi habebis ubi latitudo est,
ut nullas angustias patiaris in spe vitae aeternae. Attende quae tibi
tollit: nec ipsa tibi tolleret, nisi ille permitteret qui flagellat
omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Quodammodo
ferramentum Dei est quo saneris, ipse inimicus tuus. Si novit Deus
utile tibi esse ut exspoliet te, permittit illum; si novit tibi utile
esse ut vapules, permittit illum, ut caedaris: de illo te curat,
opta ut ille sanetur.
12. Deum nemo vidit unquam. Videte, dilectissimi: Si diligamus
invicem, Deus in nobis manebit, et dilectio ejus erit perfecta in
nobis. Incipe diligere, perficieris. Coepisti diligere? coepit in
te Deus habitare; ama eum qui in te coepit habitare, ut perfectius
inhabitando faciat te perfectum. In hoc cognoscimus quia in ipso
manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis. Bene,
Deo gratias. Cognoscimus quia habitat in nobis. Et hoc ipsum unde
cognoscimus, quia cognovimus quia habitat in nobis? Quia hoc ipse
Joannes dixit: Quia de Spiritu suo dedit nobis. Unde scimus quia
de Spiritu suo dedit nobis? Hoc ipsum, quia de Spiritu suo dedit
tibi, unde cognoscis? Interroga viscera tua: si plena sunt
charitate, habes Spiritum Dei. Unde cognoscimus quia inde cognoscis
habitare in te Spiritum Dei? Paulum interroga apostolum: Quoniam
charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui
datus est nobis (Rom. V, 5).
13. Et nos vidimus, et testes sumus, quia Pater misit Filium
suum Salvatorem mundi. Securi estote qui aegrotatis: talis medicus
venit, et desperatis? Magni erant morbi, insanabilia erant vulnera,
desperata erat aegritudo. Magnitudinem mali tui attendis,
omnipotentiam medici non attendis? Tu desperatus es; sed ille
omnipotens est: cujus testes isti sunt qui primo sanati, et
annuntiantes medicum; et ipsi tamen plus spe sanati quam re. Nam sic
dicit Apostolus: Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII,
24). Coepimus ergo sanari in fide: perficietur autem salus
nostra, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc
induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54). Haec spes
est, nondum res. Sed qui gaudet in spe, tenebit et rem: qui autem
spem non habet, ad rem non poterit pervenire.
14. Quicumque confessus fuerit quod Jesus est Filius Dei, Deus
in ipso manet, et ipse in Deo. Jam non multis dicamus: Qui
confessus fuerit, non verbo, sed facto; non lingua, sed vita. Nam
multi confitentur verbis, sed factis negant. Et nos cognovimus, et
credidimus, quam dilectionem Deus habet in nobis. Et iterum unde
cognovisti? Deus dilectio est. Jam dixit illud superius, ecce
iterum dicit. Amplius tibi non potuit dilectio commendari, quam ut
diceretur Deus. Forte munus Dei contempturus eras. Et Deum
contemnis? Deus dilectio est. Et qui manet in dilectione, in Deo
manet, et Deus in eo manet. Vicissim in se habitant, qui continet
et qui continetur. Habitas in Deo, sed ut continearis: habitat in
te Deus, sed ut te contineat, ne cadas. Ne forte sic te putes domum
Dei fieri, quomodo domus tua portat carnem tuam: si subtrahat se
domus in qua es, cadis; si autem tu te subtrahas, non cadit Deus.
Integer est, cum eum deseris; integer, cum ad illum redieris. Tu
sanaris, non illi aliquid praestabis; tu mundaris, tu reficeris, tu
corrigeris. Ille medicamentum est non sano, regula est pravo, lux
est tenebrato, habitatio est deserto. Omnia ergo tibi conferuntur.
Vide ne putes Deo aliquid conferri, quando venis ad eum; nec
mancipium saltem. Ergo non habebit Deus servos, si tu nolueris, et
si omnes noluerint? Deus non indiget servis, sed servi Deo: ideo
dicit Psalmus, Dixi Domino, Deus meus es tu. Ipse est verus
Dominus. Et quid ait? Quoniam bonorum meorum non eges (Psal.
XV, 2). Tu eges bono servi tui. Eget servus bono tuo, ut
pascas illum: eges et tu bono servi tui, ut adjuvet te. Non tibi
potes aquam implere, non tibi potes coquere, non tibi potes ante equum
currere, jumentum tuum non potes curare. Vides quia indiges bono
servi tui, obsequio illius indiges. Non es ergo verus dominus,
quando indiges inferiore. Ille est verus Dominus qui nihil a nobis
quaerit; et vae nobis, si eum non quaeramus. Nihil a nobis quaerit;
et quaesivit nos, cum eum non quaereremus. Ovis una erraverat;
invenit eam, gaudens in humeris suis reportavit (Luc. XV, 4,
5). Et numquid ovis erat pastori necessaria, et non ovi potius
pastor necessarius erat? Quanto libentius de charitate loquor, tanto
minus volo finiri Epistolam istam. Nulla est ardentior ad
commendandam charitatem. Nihil vobis dulcius praedicatur, nihil
salubrius bibitur: sed si bene vivendo confirmetis in vobis munus
Dei. Ne sitis ingrati tantae gratiae illius, qui cum haberet
Unicum, noluit illum esse unum; sed ut fratres haberet, adoptavit
illi, qui cum illo possiderent vitam aeternam
|
|