|
Septem libros de septem libris divinarum Scripturarum, id est Moysi
quinque, et uno Jesu Nave, et altero Judicum feci, notatis
locutionibus singulorum quae minus usitatae sunt linguae nostrae: quas
parum advertendo sensum quaerunt, qui legunt, divinorum eloquiorum,
cum sit locutionis genus, et nonnunquam exsculpunt aliquid quod a
veritate quidem non abhorreat; non tamen id sensisse auctor a quo hoc
scriptum est invenitur, sed genere locutionis hoc dixisse credibilius
apparet. Multa autem in Scripturis sanctis obscura, cognito
locutionis genere dilucescunt. Propter quod cognoscenda sunt eadem
genera locutionum ubi sententiae patent; ut etiam ubi latent cognitio
ipsa succurrat, easque intentioni legentis aperiat. Hujus operis
titulus est, Locutiones de Genesi; atque ita de singulis libris.
Quod autem in libro primo posui scriptum esse: Et fecit Noe omnia
verba quaecumque praecepit illi Dominus, sic fecit (Locut. in
Gen. VI, 22), eamque locutionem dixi esse similem ei, quod in
conditione creaturae posteaquam dicitur, Et sic est factum, additur,
et fecit Deus (Gen. I); non omni modo simile hoc eidem mihi
videtur. Denique ibi etiam sensus latet; hic sola locutio est. Hoc
opus sic incipit: Locutiones Scripturarum.
|
|