|
Locutiones Scripturarum, quae videntur secundum proprietates, quae
idiomata graece vocantur, linguae hebraicae vel graecae.
[Gen. cap. I, V\ 14.] Et dividant inter medium diei, et
inter medium noctis.
[Ib. 20, 26.] Volatilia volantia super terram secundum
firmamentum coeli. Quaeritur quomodo accipiendum sit, secundum
firmamentum. Sic etiam, Faciamus hominem secundum imaginem et
secundum similitudinem: quod multi latini codices habent, ad imaginem
et similitudinem.
[Ib. 28.] Implete terram, et dominamini ejus: latina enim
locutio est, Dominamini ei.
[Ib. II, 5.] Et homo non erat operari terram: quod latini
codices habent, qui operaretur terram.
[Ib. 8.] Plantavit Deus paradisum secundum orientem: quod
latini habent, ad orientem.
[Ib. 9.] Quod habent multi latini codices, Et lignum sciendi
bonum et malum, vel, lignum scientiae boni et mali, vel, lignum
sciendi boni et muli; et si quae sunt aliae varietates de hac re
interpretum, graecus habet, et lignum ad sciendum cognoscibile boni et
mali: quod nescio utrum locutionis sit, et non magis certum sensum
aliquem insinuet.
[Ib. 16.] Quod habent latini codices, Ex omni ligno quod est
in paradiso, escae edes: non, in paradiso escae, distinguendum est;
sed, escae edes: nam esca edes dici admittit latina locutio, quoniam
pro dativo casu graeco, ablativum vel quem appellant septimum, in
hujusmodi locutionibus solent ponere. Aut certe ordo verborum est,
Ex omni ligno escae.
[Ib. III, 1.] Serpens erat prudentissimus omnium bestiarum,
quod multi latini habent; in graeco scriptum est
FRONIMOTATOS , non SOFOTATOS.
[Ib. 7.] Quod scriptum est de Adam et Eva, Aperti sunt oculi
eorum; cum absurde credatur eos in paradiso caecos, vel oculis clausis
prius oberrasse, locutionis est, qua etiam de Agar scriptum est,
Aperuit oculos suos, et vidit puteum (Gen. XXI, 19); neque
enim clausis prius oculis sedebat: et quod in fractione panis aperti
sunt oculi eorum qui cognoverunt Dominum post resurrectionem (Luc.
XXIV, 31); neque enim per viam cum illo clausis oculis
ambulabant.
[Ib. 15.] Quod habent multi codices, Inimicitiam ponam inter
te et mulierem; graeci habent, in medio tui et in medio mulieris:
quod locutionis est; nam tantumdem valet quantum cum dicitur, inter te
et mulierem: hoc et in eo quod sequitur, in medio seminis tui, et in
medio seminis ejus.
[Ib. 17.] Quod habent multi latini codices, Quia audisti vocem
mulieris tuae, et edisti de ligno de quo praeceperam tibi, de eo solo
non edere; graeci habent, edisti de ligno de quo praeceperam tibi, eo
solo non edere ex eo: alii autem interpretes graeci habent,
manducasti, vel edisti; ut ita sit sensus secundum ipsos, Quia
audisti vocem mulieris tuae, et edisti de ligno de quo praeceperam tibi
eo solo non edere, ex eo edisti.
[Ib. IV, 2.] Et apposuit parere fratrem ejus Abel: locutio
est frequens in Scripturis, apposuit dicere.
[Ib. 8.] Et factum est, dum essent in campo, insurrexit Cain
super Abel, et occidit eum: locutio est; nam etsi non haberet, Et
factum est, posset integer sensus esse, et cum essent in campo.
[Ib. VI, 6.] Quod scriptum est in quibusdam latinis
codicibus, Et poenituit, et dixit Deus, Deleam hominem, quem feci
a facie terrae; in graeco invenitur DIENOETE, quod magis
recogitavit, quam poenituit, significare perhibetur: quod verbum
etiam nonnulli latini codices habent.
[Ib. 14.] Quod habent latini codices plurimi, Nidos facies in
arcam; cum latina locutio sit non In arcam, sed In arca: graeci nec
In arcam, nec In arca habent; sed, Nidos facies arcam; quod
intelligitur, ut ipsa arca nidi essent.
[Ib. 16.] Quod habent plerique codices, Facies ostium arcae a
latere; nonnulli habent, ex transverso: sic enim voluerunt
interpretari quod graece dicitur, EK PLAGION.
[Ib. VII, 4.] Quod scriptum est, Adhuc enim septem dies,
ego inducam diluvium aquae super terram, quod nonnulli latini codices
habent, in graeco invenitur, ego inducam pluviam super terram: graeca
locutio genitivum casum habet, non accusativum, ut si hoc in latinum
exprimamus, ita dicatur, Adhuc enim septem dierum inducam pluviam
super terram.
[Ib. 5.] Quod scriptum est, Et fecit Noe omnia quaecumque
praecepit illi Dominus Deus, sic fecit, locutio est similis ei quod
in conditione creaturae posteaquam dicitur, Et sic est factum,
additur, Et fecit Deus.
[Ib. 4.] Quod scriptum est, Delebo omnem suscitationem, non
creationem dictam notandum est: ANASTASIN enim graece scriptum
est, quod nomen etiam resurrectionis assidue ponitur in scripturis
graecis, cum posset EXANASTASIS dici, ut suscitatio sit
ANASTASIS, resurrectio EXANASTASIS. Quo verbo et
Apostolus usus est, Si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum
(Philipp. III, 11): ibi enim Graeci non ANASTASIN,
sed EXANASTASIN habent.
[Ib. 14.] Quod scriptum est, Et omnes bestiae secundum genus,
et omnia pecora secundum genus, et omne repens quod movetur super
terram secundum genus, et omne volatile secundum genus intrarunt ad
Noe in arcam, bina ab omni carne in quo est spiritus vitae; non
refertur in quo, nisi genus subaudias, id est, in quo genere: nam si
carne subaudiremus, In qua fuerat dicendum; quod solus interpres
Symmachus dixit.
[Ib. 23.] Quod iterum scriptum est, Et deleta est omnis
suscitatio, notandum locutionis esse, pro eo ac si diceret,
conditionem vel creaturam carnis. Cum dixisset, Et deleta est omnis
suscitatio quae erat super faciem omnis terrae, ab homine usque ad
pecudem et repentium et volatilium coeli, deinde addidit, Et deleta
sunt de terra; locutionem illam esse repetitionis, qua familiariter
utitur Scriptura, notandum est.
[Ib. VIII, 6, 7.] Quod scriptum est, Dimisit corvum
videre si cessavit aqua, et exiens reversus non est, donec siccavit
aqua a terra, locutio est usitata in Scripturis, quae jam nunc
incipiat adverti: non enim postea reversus est, quia dictum est non
reversum donec siccavit aqua.
[Ib. 9.] Quod scriptum est, Et extendit manum suam, accepit
eam, et induxit eam ad semetipsum in arcam, locutio est, quam
propterea hebraeam puto, quia et punicae linguae familiarissima est,
in qua multa invenimus hebraeis verbis consonantia: nam utique
sufficeret, Et extendit manum, etsi non adderet, suam. Tale est
etiam quod paulo post dicit, Habebat olivae folia, surculum in ore
suo.
[Ib. 12.] Et non apposuit reverti ad eum amplius: locutio est
familiarissima in Scripturis.
[Ib. 21.] Quod scriptum est, Et non adjiciam adhuc maledicere
super terram, simile est superiori, Et non apposuit reverti ad eum.
[Ib. 21.] Et non adjiciam percutere omnem carnem vivam: ipsa
locutio est.
[Ib. IX, 5.] Etenim sanguinem vestrum animarum vestrarum; cum
sufficeret aut sanguinem vestrum, aut sanguinem animarum vestrarum.
[Ib. 12.] Hoc signum testamenti quod ego ponam inter medium meum
et vestrum; quod est, inter me et vos.
[Ib. X, 9.] Hic erat gigas venator contra Dominum Deum;
incertum est utrum possit accipi, coram Domino Deo; quia et sic
solet intelligi quod graece dicitur, ENANTION.
[Ib. 14.] Unde exiit inde Philisthiim; cum sufficeret, Unde
exiit Philisthiim.
[Ib. XI, 1.] Et erat omnis terra labium unum; quod usitate
nos dicimus, lingua una. Et erat omnis terra labium unum; notandum,
omnem terram appellatam omnes homines qui tunc erant, quamvis nondum in
omni terra.
[Ib. 3.] Et facti sunt illis lateres pro lapide: graecus habet,
Et facti sunt illis lateres in lapidem; quod si latine diceretur,
locutio minus intelligeretur.
[Ib. 4.] Venite, aedificemus nobis civitatem et turrim, cujus
caput erit usque ad coelum; secundum hyperbolen dictum est, si
locutionis genus hic accipiendum est: si autem, usque ad coelum,
proprie dictum accipitur, inter quaestiones consideretur.
[Ib. 10.] Quod quidam latini codices habent, Sem filius Noe
erat annorum centum cum genuit Arphaxad; graeci habent, Sem filius
centum annorum cum genuit Arphaxad: ubi ellipsis est, quia deest
erat. Sed quod non habent filius Noe, sed filius tantum, nova
locutio est.
[Ib. 30.] Et erat Sara sterilis, et non generabat; cum posset
sufficere, Et erat Sara sterilis.
[Ib. XII, 12.] Erit ergo cum te viderint Aegyptii,
dicent, Quia uxor illius haec: genere locutionis adjunctum est,
Quia; nam sufficere potuit, uxor illius haec.
[Ib. 14.] Quod ait Scriptura, Factum est autem statim ut
intravit Abram in Aegyptum; sufficeret, Statim autem ut intravit
Abram in Aegyptum.
[Ib. 18.] Quid hoc fecisti mihi, quia non annuntiasti mihi quia
uxor tua est? cum sufficeret, non annuntiasti. Et ipsum,
annuntiasti, more Scripturarum dictum est; nam latini habent
plerique, non dixisti.
[Ib. XIII, 1.] Ascendit autem Abram de Aegypto, ipse et
uxor ejus et omnia ejus, et Loth cum eo in desertum; subauditur,
ascenderunt: nec tamen proprie dicitur ascendisse cum eo quod habebat
exanime, sicut aurum et argentum et omnis supellex; ac per hoc
intelligitur hic locutio, quae vocatur graece ZEYGMA KAT
ELLEIPSIN.
[Ib. 7.] Et facta est rixa inter medium pastorum pecorum Abram
et pecorum Loth: unde latini codices pene omnes non transtulerunt
istam locutionem, sed ita loquuntur ut consuetudo nostra habet, et
nobis deinceps eam notare non placuit; ipsa est enim per omnia in
graeca scriptura, ubi tale aliquid dicitur.
[Ib. 8.] Quoniam homines fratres nos sumus, Abram dixit ad
Loth: unde intelligitur morem esse Scripturae ita loqui, ut fratres
appellentur unius cognationis, etiamsi gradu sanguinis differant, ut
alter sit in superiore, alter in inferiore, sicut hoc loco; nam
patruus ejus erat Abram.
[Ib. XIV, 1.] Factum est autem in regno Amarphal regis
Sennaar; secundum nostrae locutionis consuetudinem sic incipere
sufficeret, in regno autem Amarphal: ergo quod ait Scriptura,
Factum est autem, more suo locuta est.
[Ib. 5.] Quarto decimo autem anno Chodollogomor et reges qui cum
eo; subauditur, erant: unde a quibusdam latinis etiam additum est.
[Ib. 6.] Et Chorraeos qui in montibus Seir; subauditur,
erant.
[Ib. 13.] Adveniens autem eorum qui evaserunt quidam, nuntiavit
Abram transfluviali, ipse autem habitabat ad quercum Mambre,
Amorrhis fratris Eschol, et fratris Aunan; qui erant conjurati
Abram; obscurum hyperbaton: ordo est enim, Adveniens eorum qui
evaserunt quidam Amorrhis fratris Eschol et fratris Aunan, qui erant
conjurati, nuntiavit Abram transfluviali; ipse autem habitabat ad
quercum. Hoc hyperbaton obscurius fit etiam per ellipsin: cum enim
dictum esset, quidam Amorrhis fratris Aunan; non dictum est, quid
fratris, sed intelligitur, filius: sicut cum dicitur Jacobus
Alphei, quamvis non dicatur filius, nihil aliud intelligitur; et
multae sunt tales locutiones Scripturarum ubi filius tacetur et
intelligitur.
[Ib. 22.] Quod habent quidam latini codices, Et dixit Abram
ad regem Sodomorum, Extendo manum meam ad Deum altissimum, qui
creavit coelum et terram, si a sparto usque ad corrigiam calceamenti;
fefellit interpretem, quod graecus habet SPARTIOY, quod latine
filium intelligitur, ut ista Scripturarum locutio sit, Extendo manum
meam ad Deum altissimum, qui creavit coelum et terram, si accipiam de
omnibus tuis: si enim pro eo dixit, Extendo manum meam ad Deum
altissimum, ac si diceret, juro, non est in latino usitata locutio,
nisi ita dicatur, Extendo manum meam ad Deum altissimum, me non
accipere de omnibus tuis.
[Ib. XV, 13.] Sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum
in terra: locutio quidem Scripturarum est usitatissima; sed graeci
habent, Sciens scies, quod pene tantumdem est.
[Ib. XVI, 3.] Et dedit eam Abram viro suo ipsi uxorem: plus
habet, ipsi.
[Ib. 4.] Cum autem vidit se conceptum habere, spreta sum coram
illa: graeci habent hoc loco participium, quod latina lingua non
habet, hoc est IDOYSA: sed tanquam si diceretur, Videns autem
se conceptum habere, spreta sum coram illa; quasi soloecismus sonat:
sic etiam per illud participium quod dictum est, IDOYSA, pro quo
nos dicimus, Videns.
[Ib. XVII, 6.] Quod latini habent, Augeam te nimis valde;
graeci habent, valde valde.
[Ib. 8.] Et dabo tibi et semini tuo post te terram in qua
habitas, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam: videndum
utrum locutio sit quod dicit, aeternam, graeci habent AIONION:
et quod ait, et semini tuo post te; ibi enim voluit intelligi quod
dixerat, tibi.
[Ib. XVII, 9.] Tu autem testamentum meum conservabis, et
semen tuum post te in progenies suas: conservabis, pro, conserva;
promissivum pro imperativo modo posuit.
[Ib. 12.] Et puer octo dierum circumcidetur, omne masculinum:
pro, omnis masculus; quasi posset circumcidi nisi masculus.
[Ib. 17.] Et procidit Abraham in faciem, et dixit in animo suo
dicens, Si mihi centum annos habenti nascetur, et si Sara annorum
nonaginta pariet? Admirantis esse istam locutionem, non dubitantis,
dubitandum non est.
[Ib. 24.] Abraham autem erat annorum nonaginta novem cum
circumcisus est carnem praeputii sui: non dixit, Carne; aut, in
carne.
[Ib. XVIII, 7.] Et in boves accucurrit Abraham: non
dixit, Ad boves.
[Ib. 11.] Abraham autem et Sara seniores progressi in diebus:
quod graeci habent, progressi dierum.
[Ib. 20.] Dixit autem Dominus, Clamor Sodomorum et
Gomorrhae impletus est, et delicta eorum magna valde. Clamorem
Scriptura solet ponere pro tanta impudentia et libertate iniquitatis,
ut nec verecundia, nec timore abscondatur.
[Ib. 28.] Et dixit, Quia non perdam si invenero ibi
quadraginta quinque: superfluum videtur, quia, et ideo in codicibus
nonnullis latinis non legitur.
[Ib. 30.] Numquid, Domine, si loquar: subauditur,
irasceris, aut aliquid hujusmodi.
[Ib. XIX, 29.] Cum everteret Dominus civitates, in quibus
habitabat in eis .
[Ib. XX, 13.] In omni loco ubi intraverimus ibi.
[Ib. XXI, 19.] Et aperuit Deus oculos ejus, et vidit
puteum aquae vivae: locutio est, non enim clausis oculis erat; unde
jam in principio libri locuti sumus, ubi scriptum est, Et aperti sunt
oculi eorum.
[Ib. 23.] Et terra quam inhabitasti in ea.
[Ib. 27.] Et disposuerunt ambo testamentum, vel testati sunt
ambo: amat Scriptura testamenti nomine pactum appellare.
[Ib. XXII, 2.] Accipe filium tuum dilectum: illa locutione
dictum est, Accipe, qua etiam ad Agar de filio ejus.
[Ib. 4.] Et respiciens Abraham oculis; cum sufficeret,
respiciens.
[Ib. 16.] Per memetipsum juravi, nisi benedicens benedicam te:
ac si diceret, Per memetipsum juravi quod benedicens benedicam te;
aut nullo verbo addito simpliciter, Per memetipsum juravi, benedicens
benedicam te.
[Ib. 17.] Et multiplicans multiplicabo semen tuum; cum
sufficere posset, multiplicabo.
[Ib. 20.] Et nuntiatum est Abrahae, dicentes; cum consuetudo
loquendi habeat, Nuntiaverunt Abrahae dicentes, aut, nuntiatum est
a dicentibus.
[Ib. XXIII, 3, 4.] Et surrexit Abraham a mortuo suo:
non dixit, a mortua sua. Et iterum de eadem: Et sepeliam, inquit,
mortuum meum: quod non neutro quasi corpus mortuum, sed masculino
genere dictum graeca scriptura demonstrat.
[Ib. XXIV, 3.] Et adjurabo te per Dominum Deum coeli et
Deum terrae: graeci non habent, per, sed, adjurabo Dominum Deum
coeli.
[Ib. 3.] Cum quibus ego habito in eis.
[In 5.] Ne quando noluerit mulier ire mecum: mulierem feminam
appellare proprium est illius linguae.
[Ib. 5.] In terram de qua existi inde.
[Ib. 6.] Attende tibi ne revoces filium meum illuc: his verbis
solet comminatio declarari.
[Ib. 9, 8.] Et posuit puer manum suam sub femore Abrahae, et
juravit ei de verbo hoc: ergo locutio est qua dixerat Abraham, adjuro
te, ac si dixisset, jura mihi; non autem solemus sic loqui, sed
observandum est utrum sint in Scripturis aliae similes locutiones: nam
quod dixit Abraham, Si noluerit mulier venire tecum, purus eris a
juramento hoc; manifestavit ita se dixisse, adjuro te, tanquam
diceret, jura mihi.
[Ib. 16.] Quod scriptum est de Rebecca, Virgo autem erat
speciosa valde, virgo erat, vir non cognoverat eam, ista repetitio
commendationem virginitatis insinuat. Sed cur additum sit, vir non
cognoverat eam, nisi locutionis sit, mirum si possit ita accipi ut
virgo nomen sit aetatis, non integritatis. Graeci autem non habent,
cognoverat, sed cognovit; quod videtur inconsequens.
[Ib. 26.] Adoravit Domino: quod nobis usitatum est dicere,
Adoravit Dominum.
[Ib. 27.] Quoniam non dereliquit justitiam et veritatem a
Domino meo: id est justitiam et veritatem quae est a Domino meo, ac
si diceret, quam fecit Dominus meus.
[Ib. 28.] Et currens puella nuntiavit in domum matris suae:
quasi non ipsa esset et patris domus.
[Ib. 32.] Et aquam lavare pedibus ipsius, et pedibus virorum
qui cum eo erant.
[Ib. 40.] Dominus cui placui ante ipsum, ipse mittet angelum
suum tecum; quasi non sufficeret, cui placui: an poterat ei placere
nisi ante ipsum?
[Ib. 42.] Si tu prosperas viam meam, qua ego nunc ingredior in
eam.
[Ib. 43, 44.] Cum verba sua narraret servus Abrahae, quae
dixit accessurus ad fontem, ita narravit: Et erit virgo cui ego
dixero, Da mihi bibere pusillum aquae de hydria tua, et dicet mihi,
Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: haec mulier est quam paravit
Dominus famulo suo Isaac. Quibus verbis satis evidenter expressum
est, etiam mulieres appellatas locutione hebraica, quae virgines
essent.
[Ib. 48.] Et benedixi Dominum Deum domini mei Abraham:
honorificentiae locutio est, et familiarissima Scripturis, sicut
Deus Heliae.
[Ib. 49.] Renuntiate mihi ut redeam in dextram aut sinistram.
Per dextram prosperitatem, per sinistram adversitatem significavit;
id est dextram, si concesserint; sinistram, si non concesserint; nam
utique ea via rediturus fuerat qua venerat: quam locutionem
Scripturarum etiam caetera earum loca indicabunt; quia dextra
nominatur in omnibus bonis, sinistra in malis, sive felicitas et
infelicitas, sive justitia et injustitia, et aliquando dextra in
aeternis, sinistra in temporalibus.
[Ib. XXV, 13.] Haec sunt nomina filiorum Ismael secundum
nomina generationum eorum: tanquam dixisset, secundum quae nomina
generationes eorum appellatae sunt.
[Ib. 20.] Accepit Rebeccam filiam Bathuel Syri de
Mesopotamia, sororem Laban Syri, sibi in uxorem: cum posset dici
tantummodo, uxorem; aut, sibi uxorem.
[Ib. 24.] Et ei erant gemini in utero ejus; cum posset non addi
quod dictum est, ejus.
[Ib. 27.] Creverunt autem juvenes. Est talis locutio et apud
auctores saeculares, sicuti est, Et scuta latentia condunt (Virg.
Aeneid. lib. 3, v. 237): id est, condendo latentia faciunt.
Sic et hic, Creverunt juvenes, cum infantes essent, intelligitur,
crescendo facti sunt juvenes.
[Ib. 31.] Jacob ad Esau, Vende mihi hodie primogenita tua
mihi: sic enim habent codices graeci.
[Ib. XXVI, 28.] Videntes vidimus quia est Dominus tecum.
[Ib. 28.] Et disponemus tecum testamentum: amant Scripturae
pro pacto ponere testamentum, id est DIATEKEN. Quod latini
habent, Et disponemus tecum testamentum ne facias nobiscum malum:
tanquam diceretur, ut paciscaris non facere nobiscum malum.
[Ib. XXVII, 1.] Et vocavit filium suum seniorem Esau, et
dixit: hoc loco senioris nomen non significat aetatem gravem, sed ex
comparatione majorem.
[Ib. 3.] Nunc ergo sume vas tuum pharetramque et arcum: non
dixit vasa, sed vas: quod autem intelligi voluit, non apparet, nisi
forte locutio est, ut vas pharetram voluerit intelligi, et exponendo
quid dixerit vas, adjunxerit pharetramque et arcum, tanquam dixerit,
sume vas tuum et pharetram; veluti si diceret, sume vas tuum, id est
pharetram: deinde aliud, et arcum, quod non ad illud vas pertineret
quod est pharetra: aut certe pharetram et arcum vas voluit appellare,
singularem ponens numerum pro plurali; tanquam si diceret, accipe
vestem tuam, quo nomine intelligeremus plures vestes, sicuti
intelligimus militem pro militibus, et multa sunt talia.
[Ib. 3.] Exi in campum, et venare mihi venationem.
[Ib. 9.] Et vade ad oves, et sume mihi duos haedos teneros et
bonos: nomine ovium utriusque pecoris genus significavit, quod in
eisdem pascuis simul erant.
[Ib. XXVIII, 4.] Et det tibi benedictionem patris tui
Abraham: Isaac dicit filio suo de avo ejus patre suo.
[Ib. 5.] Et exiit in Mesopotamiam Syriae: quasi Mesopotamia
dicatur nisi Syriae, quamvis hoc Septuaginta non habere perhibeantur
Syriae, sed cum asterisco scriptum est.
[Ib. 15.] Deus ad Jacob, Non derelinquam te, donec faciam
omnia quae tecum locutus sum: quasi dimissurus, cum fecerit; non
utique, sed locutio est.
[Ib. XXVIII, 16.] Surrexit Jacob de somno suo, et
dixit, Quia est Dominus in loco hoc, ego autem ignorabam: plenus
sensus est, etsi non habeat, quia. Est Dominus in loco hoc; ac si
diceret, est hic demonstratio Domini: non enim Dominus in loco est.
[Ib. XXIX, 5.] Jacob interrogans quod ait, Nostis Laban
filium Nachor? cum esset filius Bathuel; intelligendum est
nobiliorem fuisse Nachor, et merito dignitatis ejus factum esse ut de
ipso interrogaret. Filium autem dici et avi et proavi et ultra majoris
alicujus eum qui ex illo propagatur, usitatissimae locutionis est.
Hinc est quod et Isaac patrem filii sui appellavit Abraham, sicut
paulo ante commemoravi.
[Ib. 7.] Adhuc est dies multa, nondum est hora congregandi
pecora.
[Ib. XXX, 4.] Et dedit illi Ballam ancillam suam ipsi
uxorem: plenum esset, etsi ipsi non adderetur.
[Ib. 27.] Si inveni gratiam ante te, auguratus essem;
benedixit enim me Deus in introitu tuo: non videtur consequens; quia
hic dicendum fuit, Si invenissem gratiam ante te, auguratus essem;
nunc autem Si inveni: ordo est, Si inveni gratiam ante te, permitte
me augurari; ita enim dixit, auguratus essem, tanquam diceret, o si
auguratus essem! id est, ad bonum augurium te in domo mea haberem.
[Ib. 33.] Et exaudiet me justitia mea in die crastino: id est,
exaudiri me faciet.
[Ib. XXXI, 2.] Et vidit Jacob faciem Laban, et ecce non
erat ad eum sicut hesterna et nudiustertiana die: familiarissima in
Scripturis locutio, hesterna et nudiustertiana die, pro tempore
praeterito posuit.
[Ib. 10.] Et vidi oculis meis in somno; cum clausi sint in
somno oculi corporis.
[Ib. 13.] Ego sum Deus, qui apparui tibi in loco Dei,
locutio est: an Deus in loco Dei sic accipiendum est, quomodo,
Pluit Dominus a Domino (Gen. XIX, 24), Filius a Patre?
[Ib. 31.] Respondens autem Jacob dixit ad Laban, Dixi enim
ne forte auferas filias tuas a me, et omnia mea.
[Ib. 33.] Intravit autem Laban et inscrutatus est in domo
Liae: advertendum est quomodo dicatur domus uxoris, cum in itinere
comprehensi sint a Laban; nisi forte consuetudo Scripturarum dicit
domum pro cubiculo vel tentorio, quomodo etiam ancillarum domos dicit.
[Ib. 37.] Jacob dicit ad Laban, Quia scrutatus es omnia vasa
domus meae: nunc unam domum dicit, cujus membra erant domus uxorum
ejus et concubinarum; ut intelligatur domos appellatas, cum essent
cubicula aut tentoria, quos etiam papiliones vocant.
[Ib. 42.] Nisi Deus patris mei Abraham et timor Isaac
adfuisset mihi: patrem suum appellat avum suum, sicut ei dixerat
Isaac pater ejus.
[Ib. XXXII, 3-5.] Misit autem Jacob nuntios ante se ad
Esau fratrem suum in terram Seir in regionem Edom, mandavit illis
dicens, Sic dicetis domino meo Esau, Sic dicit puer tuus Jacob,
cum Laban habitavi et demoratus sum usque modo, et facti sunt mihi
boves et asini et oves et pueri et puellae, et misi nuntiare domino meo
Esau: non dixit, misi nuntiare tibi.
[Ib. XXXII, 17.] Si interrogaverit te Esau dicens,
Cujus es? et quo vadis? et cujus haec quae antecedunt te? et dices,
Pueri tui Jacob: plenum esset et integrum, etiam si et non haberet.
[Ib. 18.] Munera misit domino meo Esau, et ecce ipse post
nos: dicendum autem fuerat usitata locutione, domino meo tibi, aut,
domino suo tibi.
[Ib. 22.] Surrexit autem eadem nocte, et accepit uxores duas et
duas ancillas: hic distinguuntur ab uxoribus, quas prius uxores
Scriptura dixerat. Et accepit duas uxores et duas ancillas: notandum
est quemadmodum dicatur consuetudine Scripturarum, accepit; non enim
tunc eas duxit, aut tunc a socero accepit.
[Ib. XXXIII, 13.] Quod habent latini codices, Et oves
et boves fetantur; graeci habent, fetantur super me: quod ea
significatione dictum est, ut intelligatur, super sollicitudinem vel
curam meam; quomodo solemus loqui, cum dicimus super caput nostrum
esse aliquid, cujus maximam curam gerimus.
[Ib. XXXIV, 7.] Et filii Jacob venerunt de campo, et cum
audissent, compuncti sunt viri, et triste erat illis valde quod turpe
fecerat in Israel, quod dormisset cum filia Jacob, et non sic erit:
difficile talis locutio reperitur in Scripturis, non inducta persona
loquentium scriptorem verba eorum interposuisse: non enim ait, et
dixerunt; sed hoc tacito verba dixit eorum: nam qui alii dicere
potuerunt, et non sic erit, nisi qui graviter indignati vindictam
moliebantur?
[Ib. 8.] Notandum quod Emmor loquens de Dina ad Jacob et
filios ejus, filiam dicit vestram; non dicit, filiam tuam, sororem
istorum.
[Ib. 15, 16.] In hoc similes erimus vobis, et habitabimus in
vobis: id est, inter vos.
[Ib. 19.] Appositus enim erat filiae Jacob: id est, amabat
eam.
[Ib. 26.] Et filium ejus Sichem interfecerunt in ore gladii:
ac si diceret, gladio.
[Ib. 28, 29.] Quae abstulerunt filii Jacob de civitate
Sichimorum Salem, cum eam expugnassent, sic enumerantur: Oves
eorum, et boves eorum, et asinos eorum, quaecumque erant in
civitate, et quaecumque erant in campo tulerunt; et omnia corpora
eorum captivaverunt, et diripuerunt quaecumque erant in civitate, et
quaecumque erant in domibus. Inter haec omnia non satis intelligitur
quid dixit, et corpora eorum: neque enim suspicandum est, quod
corpora abstulerunt peremptorum; sed rerum intelligenda sunt, quae
corporaliter possidentur: ut eorum sit exsecutio quod sequitur, et
supellectilem, et caetera, sicut in jure dicitur traditio corporum;
quanquam graeci SOMATIA servos appellant usitatissima locutione,
sed quia non SOMATIA, sed SOMATA hic dictum est, non est
temere confirmandum, servos significatos: fieri tamen potest, ut hoc
magis sit.
[Ib. XXXVI, 40.] Cum gentem Edom, id est Idumaeorum,
commemoret Scriptura, et qui in ea regnassent, postea dicit, Haec
nomina principum Esau, secundum loca eorum in regionibus eorum, et in
gentibus eorum: gentes appellans unius gentis, propter familiarum
multiplicatas generationes, cum etiam ipse Edom vocaretur; unde et
gens quam propagavit cognominata est, cujus utique pater fuit.
[Ib. XXXVII, 21.] Cum audisset autem Ruben, liberavit
eum de manibus eorum, et dixit, Non feriamus eum in animam. Non
ergo liberavit eum, et inde hoc dixit; sed hoc dicendo eum liberavit.
Prius ergo dixit, liberavit eum, et deinde brevi recapitulatione
quomodo eum liberaverit, insinuat.
[Ib. 22.] Non feriamus eum in animam: hoc loco nomine animae
vitam corporis animati significat, per efficientem id quod efficitur.
Secundum hoc videri potest etiam ad diabolum dictum esse de Job,
Animam ejus ne tangas (Job II, 6); id est, ne occidas eum.
Nam secundum illam significationem qua natura animae commemoratur,
illud a Domino dicitur: Nolite timere eos qui corpus occidunt,
animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28).
[Ib. 27.] Quod Judas dicit, Manus autem nostrae non sint
super eum, hoc est quod dici a nobis solet, Manus ei non inferamus.
[Ib. 27.] Quoniam frater noster et caro nostra est: non aliud,
sed bis hoc idem dictum est, tanquam exponendo quid sit frater noster,
id est caro nostra, quod ex eadem carne fuerant procreati.
[Ib. 31.] Occiderunt haedum caprarum: sic solet loqui
Scriptura, quemadmodum in Psalmo, Sicut agni ovium (Psal.
CXIII, 4). quasi possit esse aut haedus nisi caprarum, aut
agni nisi ovium.
[Ib. XXXVIII, 13.] Et nuntiatum est nurui ejus Thamar
dicentes: dicendum autem fuit, Nuntiaverunt dicentes.
[Ib. 14.] Et depositis vestimentis viduitatis suae a se: quid
minus esset, si non adderetur, a se?
[Ib. 26.] Et non apposuit amplius scire eam: pro eo quod est
misceri ei.
[Ib. XXXIX, 4.] Et invenit Joseph gratiam in conspectu
domini sui: haec locutio nulli est ignota in Scripturis.
[Ib. 6.] Et nesciebat quae circa eum erant nihil : apud Graecos
usitata est vulgo locutio, apud nos recta non est; sed, nesciebat
aliquid, dicimus.
[Ib. 6.] Praeter panem quem ipse edebat: per panem utique omnia
intelligi voluit ad victum ejus pertinentia; unde pro quotidiano
victu, panis solus positus intelligitur in oratione Dominica
(Matth. VI, 11).
[Ib. 7.] Et misit uxor Domini ejus oculos suos in Joseph:
solet et apud nos vulgo esse usitata locutio, pro eo quod est, Amavit
eum.
[Ib. XXXIX, 7.] Et ait, Dormi mecum: et ista usitata est
locutio, pro eo quod est, Concumbe mecum.
[Ib. 22.] Et dedit carceris custos carcerem per manum Joseph:
pro eo quod est, In manus Joseph; per quod significat, in
potestate.
[Ib. XL, 8.] Et dixerunt, Somnium vidimus, et non est qui
interpretetur illud: cum somnium suum unusquisque vidisset, non
dixerunt, Somnia vidimus; sed, Somnium vidimus.
[Ib. 12.] Tres fundi, tres dies sunt: non dixit, tres dies
significant. Et multum haec locutio notanda est, ubi aliqua
significantia, earum rerum quas significant, nomine appellantur: inde
est quod ait Apostolus, Petra autem erat Christus (I Cor. X,
4); non ait, Petra significabat Christum.
[Ib. 13.] Et dabis calicem Pharaoni in manum ejus; cum plenum
esset, etiamsi non adderetur, in manum ejus.
[Ib. 19.] Et auferet Pharao caput tuum abs te: plenum esset,
etiam si non haberet, abs te.
[Ib. 19.] Et manducabunt aves coeli carnes tuas abs te: similis
superiori locutioni.
[Ib. XLI, 1.] Et factum est post biennium dierum: quid minus
esset si non haberet, dierum?
[Ib. 7.] Surrexit autem Pharao, et erat somnium: amant
Scripturae sic loqui de somniis, cum fuerit evigilatum, tanquam
reddita homini veritate vigilantium, tunc illud appareat somnium, quod
cum videretur, quasi veritas fuit.
[Ib. 9.] Peccatum meum recordor hodie. Pharao iratus fuit
pueris suis, et posuit nos in carcere: illi loquebatur tanquam de
altero.
[Ib. 11.] Et vidimus somnium ambo nocte una, ego et ille:
quasi non sufficeret, quod ambo dixerat. Deinde et hic, vidimus
somnium dicit; non, vidimus somnia: tanquam unum ambo vidissent.
[Ib. 13.] Factum est autem sicut comparavit nobis, ita et
contigit. Factum est autem; sic solet Scriptura ponere: nam plenum
esset, sicut enim comparavit nobis, ita et contigit.
[Ib. 19.] Quales nunquam vidi tales in tota terra Aegypti
turpiores: dici autem posset more nostro, quibus nunquam vidi
turpiores; aut, quales nunquam vidi; aut, nunquam vidi tales.
Exsurgens autem dormivit: exsurgens ait, pro expergiscens.
[Ib. 25.] Quanta Deus facit, ostendit Pharaoni: cum illi
loqueretur, tanquam de altero dicit.
[Ib. 30.] Et consumet fames terram: pro, homines qui sunt in
terra.
[Ib. 33.] Nunc ergo vide hominem prudentem et intelligentem, et
constitue eum super terram Aegypti; et faciat Pharao et constituat
locorum principes super terram: quasi alius sit cui dixit, Provide
hominem prudentem, et alius de quo dixit, constituat Pharao.
[In. 35.] Et congregetur triticum sub manu Pharaonis: id est,
sub potestate.
[Ib. 40.] Tamen thronum praecedam tui ego: sic se habent verba
in graeco, quae dixit Pharao ad Joseph. Sed praecedam tui, usitata
est apud Graecos locutio, apud nos autem dicitur, praecedam te:
illud vero, praecedam te thronum, nec apud Graecos usitata
perhibetur, sed, praecedam te throno, id est honore sedis; quod
intelligitur, praecedam te regno, hoc enim illi et postea dicit.
[Ib. XLI, 44.] Ego Pharao; sine te nemo extollet manum
suam super omnem terram Aegypti: tanquam diceret, ego sum rex, tu
autem princeps vel praepositus Aegypti. Pharao quippe non hominis
nomen est, sed regiae potestatis.
[Ib. XLII, 1, 2.] Videns autem Jacob quia est venditio in
Aegypto, dixit filiis suis, Quare segnes estis? Ecce audivi quod
est venditio in Aegypto: notandum quia id quod audisse se dicit,
vidisse eum Scriptura dixerat.
[Ib. 2.] Emitte nobis pusillas escas, ut vivamus, et non
moriamur: unum horum sufficeret, aut, vivamus, aut, non moriamur.
[Ib. 11.] Pacati sumus; non sunt pueri tui exploratores: quasi
de aliis dixerint, non sunt pueri tui exploratores, cum possent
dicere, non sumus: honorificentiae autem more maxime ita loquebantur.
[Ib. 13.] Duodecim sumus pueri tui fratres in terra Chanaan:
cum posterius dicant, quod unus eorum non sit, ipsum scilicet Joseph
non esse existimantes, id est, periisse. Hac locutione dictum est
etiam illud, H filii Jacob qui facti sunt in Mesopotamia (Gen.
XXXV, 26); cum ibi non fuerit natus Benjamin. Quod autem
dixerunt, sumus in terra Chanaan, cum eo tempore quo loquebantur, in
Aegypto essent, sumus dictum est, pro habitamus: inde enim venerant
illico redituri, ibi commorantes.
[Ib. 14.] Hoc est quod dixi vobis, dicens quod exploratores
estis: quid deesset, etiam si non adderet, dicens?
[Ib. 19.] Ipsi vero ite et ducite emptionem tritici vestri:
ducite, pro eo quod est, ferte; quia enim ducuntur jumenta in quibus
fertur, etiam hoc duci dictum est.
[Ib. 22.] Nonne locutus sum vobis, dicens, Ne noceatis
puero, et non exaudistis me? Notandum exauditionem non eam solam dici
qua exaudit Deus.
[Ib. 23.] Ipsi autem ignorabant quia audit Joseph: audit, pro
intelligit; nam voces audit utique aure etiam qui non intelligit
linguam. Repetitur illa locutio quando narrant patri suo quid eis
acciderit in Aegypto, et quid dixerint ad Joseph.
[Ib. 32.] Duodecim sumus fratres filii patris nostri: unus non
est, pusillus autem cum patre nostro hodie in terra Chanaan. Multa
in his paucis verbis genera locutionum sunt, et illud quod paulo ante
memoravi, duodecim sumus, cum ipsi dicant, unus non est: et, filii
sumus patris nostri, quasi possent esse filii non patris sui.
Pusillus autem cum patre nostro hodie in terra Chanaan, nec
dixerunt, est, aut aliquid hujusmodi. Deinde notandum est, quod
maxime necessarium videtur propter Evangelistarum narrationes, quomodo
cum ea quae dicta sunt, dicta esse narrantur, non omnino eodem modo
repetuntur, cum tamen in diversitate verborum nihil sententiae depereat
veritatis. Nam quod dixerunt dictum sibi esse a Joseph, et in terra
mercamini, non invenitur ab illo dictum. Sine mendacio autem
dixerunt, quod ex verbis quae dixerat, in ejus voluntate cognoverant:
neque enim verba sunt necessaria nisi ad expromendam, et in audientium
notitiam perferendam, quantum possumus, voluntatem.
[Ib. XLII, 35.] Et erat uniuscujusque alligatura argenti in
sacco eorum: non dixit, in sacco ejus, aut, in saccis eorum, sed
quasi unus saccus omnium esset.
[Ib. 36.] Super me facta sunt omnia haec: id est, me miseria
onerant.
[Ib. XLIII, 3.] Ait autem illi Judas, dicens: potuit
plenum esse, etsi non haberet, dicens.
[Ib. 3.] Interrogans interrogavit nos homo: assidua est talis
locutio in Scripturis, interrogans interrogavit nos homo; aut,
interrogando interrogavit, et si qua similia.
[Ib. 16.] Mecum enim manducabunt homines panes meridie: numquid
panes tantum? sed ab eo quod excellit et caetera est complexa locutio.
Mecum enim manducabunt homines panes meridie: quod dicit meridie,
prandium significat quod fit medio die, hoc est enim meridies.
[Ib. 18.] Ut accipias nos in servos et asinos nostros: non
utique subauditur, servos; nam quod latini codices servos habent, in
graecis PAIDAS legitur, quod nullo modo asini possunt esse.
Ergo asinos nostros tantummodo accipias subauditur.
[Ib. 21.] Aperuimus saccos nostros, et hoc argentum
uniuscujusque in sacco suo: non addidit, inventum est; aut,
apparuit; aut, erat, aut aliquid hujusmodi.
[Ib. 23.] Propitius vobis, nolite timere: in his verbis quibus
dictum est, Propitius vobis, duo verba sunt quae subaudiuntur, et
sit, et Deus. Plenum est enim, Propitius sit vobis Deus, quod
omnino in graeco usitatissimum est.
[Ib. 28.] Salvus est puer tuus pater noster, adhuc vivit: hic
expressius ostenditur pueri nomine servum solere significari; non enim
in illo sene posset hoc esse nomen aetatis.
[Ib. 32.] Non enim poterant Aegyptii manducare cum Hebraeis
panes: abominatio est enim Aegyptiis. Illa locutio frequentatur, ut
in panibus omnes escae intelligantur.
[Ib. 34.] Magnificata facta est autem pars Benjamin prae
partibus omnium quincupliciter ad illorum: jam quia dictum erat, prae
partibus omnium, potuit non dici, ad illorum.
[Ib. XLIV, 6, 7.] Inveniens autem eos, dixit secundum
verba haec: potuit dicere, dixit eis verba haec. An forte non
locutionis genus est, sed interest etiam sententiae? Aliud enim est
ipsa verba dicere, aliud secundum ipsa, ut quaecumque alia dicta
fuerint, eadem sententia teneatur quae illis verbis comprehensa est:
hoc est, secundum ipsa, etiamsi non ipsa. Sed quia sequitur illis
respondentibus, Utquid loquitur dominus secundum verba haec? qui
utique dicere debuerunt usitato more, Utquid loquitur dominus verba
haec? constat esse locutionis genus.
[Ib. XLIV, 7.] Absit a pueris tuis facere secundum verbum
hoc: potuerunt dicere, Absit a nobis; sed illa honorificentia est
usitata in Scripturis sic dicere, tanquam de aliis: pueris autem,
pro servis dictum est.
[Ib. 9.] Et nos autem erimus servi domino nostro. Etiam hic
PAIDES, graeci habent, hoc est pueri, quod tam assidue
Scriptura pro servis ponit, ut difficile inveniatur non isto nomine
appellare servos.
[Ib. 34.] Quomodo autem ascendam ad patrem, cum puer non sit
nobiscum, ut non videam mala quae invenient patrem meum? Magis
consuetudo loquendi exigebat dici, Ut videam mala quae invenient
patrem meum ; hoc est, Quomodo ascendam ut videam! Novo itaque
loquendi more id quod dixit, pro eo dixit ac si dixisset, non. Sic
enim usitatus ordo iste verborum est: Non ascendam ad Patrem, cum
puer non sit nobiscum, ut non videam mala quae invenient patrem meum.
[Ib. XLV, 2, 4.] Quando flevit Joseph, cum
recognosceretur a fratribus suis, ait Scriptura, Audierunt autem
omnes Aegyptii, et auditum est in domo Pharaonis. Deinde sequitur
quod narrabat, Dixit autem Joseph ad fratres suos: prius itaque
Scriptura dixit quod postea factum est; hoc enim famae celebritate
accidit, ut omnibus Aegyptiis notum fieret; et postea reversa est
narratio ad id quod dicebatur brevi recapitulatione.
[Ib. 16.] Et divulgata est vox in domo Pharaonis, dicentes,
Venerunt fratres Joseph: dicentes, posuit pro dicentium; vox enim
dicentium divulgata est, Venerunt fratres Joseph.
[Ib. XLVI, 2.] At ille respondit, Quid est, dicens?
Ordo est, At ille respondit dicens, Quid est?
[Ib. 4.] Deus ad Jacob dicit, Ego descendam tecum in
Aegyptum, et ego ascendere te faciam in finem: sic habent graeci,
quod latini habent, et ego deducam te in finem.
[Ib. 28.] Judam autem misit ante se ad Joseph, ut veniret sibi
obviam juxta Heroum civitatem: nescio utrum Heroum nomen facile in
Scripturis reperiatur.
[Ib. 31, 32.] In verbis Joseph, quibus ait ad fratres
suos, Ascendens nuntiabo Pharaoni et dicam ei, Fratres mei et domus
patris mei qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me: viri autem
sunt pastores (viri enim pecorum nutritores erant), et jumenta et
oves et omnia sua adduxerunt, quod interpositum est, viri enim pecorum
nutritores erant, ex persona sua scriptor interposuit, et redit ad
verba Joseph, adjungendo, et jumenta et omnia sua adduxerunt, ut
ordo sit in verbis Joseph - Viri autem sunt pastores, et jumenta et
oves et omnia sua adduxerunt.
[Ib. XLVII, 8.] Dixit autem Pharao ad Jacob, Quot anni
dierum vitae tuae? subauditur, sunt.
[Ib. 9.] Pusilli et mali fuerunt dies annorum vitae meae.
Pussilli, pro paucis, positum est: neque enim vitae alicujus quam
caeterorum dies possunt esse horarum spatio breviores. Hoc autem
Jacob ex comparatione dixit vitae majorum suorum: nam utique centum
triginta annos, quos ille jam agebat, nemo nunc vivit.
[Ib. XLVII, 12.] Triticum secundum corpus: id est,
secundum numerum corporum. Per corpus etenim, numerum corporum; per
numerum corporum, numerum hominum significat.
[Ib. 13.] Invaluerat autem fames valde, et defecit terra
Aegypti: terram posuit pro hominibus qui erant in terra.
[Ib. 15.] Venerunt autem omnes Aegyptii ad Joseph dicentes,
Da nobis panes: per panes triticum significat, locutione per id quod
efficitur, id quod efficit.
[Ib. 20.] Et facta est terra Pharaoni: non ait, Pharaonis.
Amat sic loqui Scriptura, sicut in Psalmo dictum est, Et custodivi
legem tuam; haec facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi
(Psal. CXVIII, 55, 56): de lege Dei dixit, haec facta
est mihi, id est, in meam utilitatem.
[Ib. 22.] Praeter terram sacerdotum tantum non possedit
Joseph: quasi dixisset, Praeter terram sacerdotum tantum, omnem
terram possedit Joseph.
[Ib. 26.] Et posuit illis Joseph in praeceptum usque in
hodiernum diem in terra Aegypti, ut praestent quintas Pharaoni: hinc
intelligitur Pharaonis nomen potestatis fuisse regalis, quod dixit
usque in hodiernum diem. Non enim illi qui tunc fuit, praestare
poterant Aegyptii usque ad illum diem, quo ista scribebantur, quando
ille jam non vivebat.
[Ib. 28.] Et fuerunt dies Jacob annorum vitae ejus: dies
annorum saepe dicit Scriptura, cum semel posset annos dicere.
[Ib. XLVIII, 1.] Quod scriptum est, Nuntiatum est
Joseph, quia pater tuus turbatur: aliqui codices habent vexatur,
aliqui aestuatur, et aliud alii, sicut interpretari Latini
potuerunt, quod graece scriptum est ENOKLEITAI. Ideo autem
turbatur, accomodatius dici videtur, quia hoc dici solet de iis qui
afflictatione corporis morte propinquante jactantur. Et ex hoc etiam
turba OKLOS dicitur: est enim turba, multitudo inordinata, non
sicut populus, quod DEMOS dicitur, nec sicut plebs, quod
LAOS dicitur, sed sicut OKLOS, quod turba dicitur.
[Ib. 16.] Jacob benedicens nepotes suos filios Joseph, ait
inter caetera, Et invocabitur in his nomen meum, et nomen patrum
meorum: unde notandum est, non solum exauditionem, sed etiam
invocationem dici aliquando quae non Dei, sed hominum sit.
[Ib. 18.] Hic enim primitivus: minus habet, est, secundum
codices graecos.
[Ib. XLIX, 24.] In benedictione Joseph ait inter caetera
Jacob, Inde qui confortavit Israel: mirum si non subauditur, est,
ut plenum sit, Inde est qui confortavit Israel.
[Ib. L, 2, 3.] Quod scriptum est, Dixit Joseph servis suis
sepultoribus, ut sepelirent patrem ejus; non invenit lingua latina
quemadmodum appellaret ENTAFIASTAS: non enim ipsi
sepeliunt, id est, terrae mandant corpora mortuorum, quod non est
graece ENTAFIASAI, sed TAPSAI. Illi ergo
ENTAFIASTAI id agunt quod exhibetur corporibus humanis, vel
condiendo vel siccando vel involvendo et alligando, in quo opere maxime
Aegyptiorum cura praecellit. Quod ergo dicit, Etiam sepelierunt;
curaverunt, intelligere debemus. Et quod dicit, quadraginta dies
sepulturae, ipsius curationis accipiendi sunt. Sepultus enim ille non
est, nisi ubi se mandaverat sepeliri.
[Ib. 4.] Loquimini in aures Pharaonis: locutio est usitata in
Scripturis.
[Ib. 6.] Et dixit Pharao ad Joseph, Descende et sepeli patrem
tuum: etiam si per potentes illos per quos Joseph mandaverat, Pharao
dixit quod perferrent ad Joseph, non utique dixit nisi ipsi Joseph.
Unde illud est in Evangelio, quod unus Evangelistarum dicit,
centurionem venisse ad Dominum et dixisse illi, Puer meus jacet in
domo paralyticus (Matth. VIII, 5, 6): alius autem totum
diligentius narrans, amicos eum ad Dominum misisse commemorat, qui
hoc ei dicerent (Luc. VII, 3); in quibus amicis utique ipse
venit, cujus in eis voluntas praesens fuit: unde est, Qui vos
recipit, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit
(Matth. X, 40).
[Ib. 10.] Planxerunt eum planctum magnum et validum: planxerunt
planctum, non planxerunt planctu; locutio est in latina lingua non
ignota, sicut dicitur, servitutem servivit, militiam militavit, et
similia.
[Ib. 15.] Et redditione reddet nobis omnia mala quae ostendimus
ei. Ex hac locutione ait et Apostolus, Alexander aerarius multa
mala mihi ostendit (II Timoth. IV, 14): ostendimus enim
dictum est, vel ostendit, pro eo quod est, fecimus, vel fecit.
[Ib. 17.] Accipe iniquitatem servorum Dei patris tui: nova
locutio est, Accipe iniquitatem, pro ignosce, aut remitte, aut
obliviscere; sed puto inde esse dictum Accipe, ac si diceretur,
aequo animo acccipe, hoc est, noli indigne ferre.
[Ib. 18.] Et venientes ad eum dixerunt: non iterum venerunt,
sed quod dictum fuit iterum dictum est: solet hoc facere Scriptura.
|
|