LIBER SECUNDUS. Locutiones de Exodo.

[EXOD. cap. I, V\. 7-12.] Et invalescebant valde valde.

[Ib. 21.] Quid est quod dictum est de obstetricibus, Et fecerunt sibi domos, quoniam timuerunt Deum? Praedictum est enim, Benefaciebat Deus cum obstetricibus. Et ad hoc videtur pertinere, quod fecerunt sibi domos timendo Deum, tanquam beneficia Dei ad hoc eis profuerint ut facerent sibi domos. Numquid antea non eas habuisse domos intelligendum est? An ad divitias hoc verbum pertinet, vel potius ad aliquas rei familiaris idoneas facultates? Huic enim simile videtur, quod ait etiam Jacob post quatuordecim annos servitutis suae socero suo volenti eum adhuc apud se tenere: Nunc ergo quando faciam et ego mihi domum? Dixerat enim quod creverint pecora Laban sub illo; sicut et ipse Laban confessus fuerat dicens, Benedixit me Deus in introitu tuo (Gen. XXX, 29-31): cum ergo dicit, quando faciam et ego mihi domum? subintelligitur, sicut et tu. Hoc videtur enim valere quod ait, et ego, ut ad ipsam domum faciendam videatur pertinere quod consequenter ad Laban merces ipsa statuenda proponitur.

[Ib. I, 22.] Et omne femininum vivificate illud: sic enim habent graeci; latini non habent, illud.

[Ib. II, 1.] Erat autem quidam de tribu Levi, et sumpsit sibi de filiabus Levi: intelligitur uxorem, quod quidam latini interpretes etiam addendum putaverunt; sequitur autem, Et habuit eam, et concepit.

[Ib. 3.] Quid sit thibin, ideo difficile est nosse, quia nec graecus interpres ex hebraeo, nec latinus ex graeco vertit hoc nomen, sed sic transtulit ut invenit.

[Ib. 14.] Timuit autem Moyses et dixit, Si sic divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda: primo, quia pendet sententia, et sic dimissa est; deinde, quia verbum pro facto posuit.

[Ib. 25.] Et respexit filios Israel, et innotuit illis: pro eo positum est innotuit, quod egit in eis, quibus Dei curam erga se intelligerent.

[Ib. III, 7.] Videns vidi vexationem populi mei, qui est in Aegypto.

[Ib. 11, 12.] Et dixit Moyses ad Deum, Quis sum, quia ibo ad Pharaonem regem Aegypti, et quia educam filios Israel de terra Aegypti? Dixit autem, Quoniam ero tecum: sic habet graecus; latinus autem, Et quis ego, dixit: et non dixit, quia ibo, et quia educam; sed, ut eam, et educam. Et quod in graeco habet, Dixit autem, quia ero tecum, intelligitur utique quod dixerit ad Moysen: totum autem hoc latinus addidit, et ait, Dixit autem Deus ad Moysen.

[Ib. 16.] Deus dicit quod dicat Moyses filiis Israel, Visitans visitavi vos, et quaecumque contigerunt vobis in Aegypto: graecus habet, Visitatione visitavi vos.

[Ib. 18.] Deus dicit ad Moysen de filiis Israel, Et audient vocem tuam: graecus habet, Et exaudient vocem tuam, quia et exauditio dicitur hominis.

[Ib. 22.] Quod habet latinus, Poscet mulier a vicina, et ab inquilina sua vasa argentea et aurea et vestem; graecus habet a cohabitatrice sua, hoc est SYSKENOY , quod latini aliqui interpretati sunt, a concellaria sua.

[Ib. IV, 1.] Moyses dicit, Quid si non crediderint mihi, neque exaudierint vocem meam: quod latinus, audierint interpretatus est.

[Ib. 4.] Extende manum, et apprehende caudam, graecus habet: latinus autem, manum tuam et caudam ejus, interpretatus est. Et extendens manum apprehendit caudam, et facta est virga in manu ejus.

[Ib. 5.] Et dixit illi: Ut credant tibi quoniam apparuit tibi Dominus Deus patrum ipsorum: graecus non habet, Et dixit illi; sed continuo adjunxit, ut credant tibi; id est, verba Dei, post illud factum miraculum: tanquam adhuc loqueretur, et modo sententiam verborum impleverit. Nam ordo est verborum, Extende manum et apprehende caudam, ut credant tibi: sed interposita est facti narratio, et postea redditum, ut credant tibi.

[Ib. IV, 6.] Quod latinus habet, Et facta est manus ejus leprosa tanquam nix; graecus non habet leprosa, sed tantum, facta est tanquam nix.

[Ib. 8.] Quod si non audierint vocem signi primi; graecus sic habet: latinus autem, vocem tuam signi primi; sic et sequitur, credent tibi in voce signi sequentis.

[Ib. 9.] Et erit aqua, quam sumes de flumine, sanguis super aridam: vel potius super aridum, id est, super id quod aridum est; quod latinus dixit, sanguis super terram.

[Ib. 10.] Moyses dicit: Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternam et nudiustertianam diem.

[Ib. 17.] Et virgam hanc sumes in manum tuam, in qua facies in ea signa; cum dici posset, in qua facies signa; aut certe, Virgam hanc sumes in manum tuam, et facies in ea signa: nunc vero utrumque dictum est solita locutione Scripturarum.

[Ib. 18, 19.] Post dies autem illos multos, mortuus est rex Aegypti: dixit autem Dominus ad Moysen in Madian, Vade, perge in Aegyptum, mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam. Multa in his verbis genera locutionum notanda sunt: primo, Vade, perge in Aegyptum, tanquam non sufficeret tantum Vade, vel tantum perge; deinde, mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam, cum solum regem Aegypti Scriptura dixerit mortuum, et de solo antea dictum fuerit quod Moysen quaerebat occidere. An ipse post alios inimicos ultimus mortuus est? Quod si ita est, non locutio, sed sensus est. Item, qui quaerebant animam tuam, non in malo tantum, sed etiam in bono dici solet in Scripturis: nam sicut hic, in malo dictum est etiam in Psalmis, Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam (Psal. XXXIX, 15); in bono, Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI, 5): nisi forte aliquid distare dicitur inter quaerentes et requirentes, ut illud in malo, hoc in bono intelligendum sit.

[Ib. V, 10.] Et dicebant ad populum dicentes, Haec dicit Pharao: quam locutionem piguit latinum interpretari.

[Ib. 21.] Videat Deus vos et judicet, quoniam exsecrabilem fecistis odorem nostrum palam Pharaone, et palam servis ejus, dare gladium in manus ejus, ut occidat nos; sic enim habet graecus: latinus autem ait, quem pro optimo legebamus, ut daretis gladium in manibus ejus; qui soloecismus, nulla interpretationis necessitate factus est, quia in graeco non est.

[Ib. VI, 4.] Statui testamentum meum ad illos, ita ut darem illis terram Chananaeorum, et terram quam incoluerunt, in qua et incoluerunt in ea: sic enim habet graecus, quod utique et in graeca lingua absurde videtur sonare; et tamen Septuaginta interpretum auctoritas tanta est, quos ita loqui non piguit. Quid enim? et sensus hic latet? Quod si nullus est, ipsa locutio notanda est, ne alibi inventa sensum impediat, vel aliquid quaerere ubi quaerendum non est, compellat.

[Ib. VI, 5.] Quod habet latinus, Exaudivi gemitum filiorum Israel, quemadmodum Aegyptii affligerent eos; graecus habet KATADOYLOYNTAI, quod interpretari posset, in servitutem redigunt eos: nam uno verbo non potest.

[Ib. 9.] Et locutus est Moyses sic ad filios Israel, et non exaudierunt Moysen a defectione animi et ab operibus duris: exaudierunt ait, non, audierunt.

[Ib. 12.] Ego enim ineloquens sum, quod ait Moyses ad Dominum, ALOGOS dixit graecus, non, imperitus, quasi AMATES vel APAIDEYTOS.

[Ib. 26.] Hi sunt Aaron et Moyses, quibus dixit eis Deus ut educant filios Israel de terra Aegypti: sic enim habet graecus.

[Ib. 30.] Ecce ego gracili voce sum, et quomodo exaudiet me Pharao? Notandum quod exaudiet dixit, non, audiet.

[Ib. VII, 6.] Fecit autem Moyses et Aaron, sicut praecepit illis Dominus, ita fecerunt: quid deesset, si non diceretur, ita fecerunt?

[Ib. 9.] Si loquetur vobis Pharao dicens, Date nobis signum aut portentum, et dices Aaron fratri tuo, Sume virgam: nonne locutionis nostrae consuetudo poscebat et quaedam ejus integritas, ut ita diceretur, Si loquetur vobis Pharao dicens, Date nobis signum aut portentum, dices Aaron fratri tuo, Sume virgam? quid ergo ibi additum est, et, nisi aliqua proprietate locutionis hebraicae? nam neque graeca esse perhibetur.

[Ib. 11.] Non mihi videntur satis commode interpretati latini SOFISTAS Pharaonis, ut dicerent sapientes: SOFOI enim sapientes dicuntur. Potuit enim latinus interpres sophistas dicere, quoniam non est quemadmodum id latine dicatur; et ideo isto verbo jam utimur pro latino, sicut philosophiam dicimus non solum graece, verum etiam latine: sophistas appellarunt latinarum litterarum eloquentissimi auctores.

[Ib. 12.] Et absorbuit virga Aaron virgas illarum: ac si diceret, draco Aaron.

[Ib. 15.] Quod dictum est de Pharaone, Ecce ipse exiit ad aquam; graecus habet, super aquam.

[Ib. 16.] Dimitte populum meum ut serviat mihi in deserto, et ecce non exaudisti usque adhuc: quoties dicitur exaudisti, cum homini dicatur?

[Ib. 22.] Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum veneficiis suis. Et induratum est cor Pharaonis, et non exaudivit eos, sicut dixit Dominus: quia in usu Scripturae est, exaudivit, cum etiam de homine loquitur.

[Ib. VIII, 1.] Dimitte populum meum ut serviant mihi; non, ut serviat: qui loquendi modus non fere invenitur nisi ubi res ipsa singularis pluribus constat. Populus enim singulari nomine dicitur, sed constat ex multis. Sic etiam est, Omnis terra adorent te (Psal. LXV, 4); quia omnis terra dictum est, pro hominibus qui sunt in terra.

[Ib. VIII, 2.] Ecce ego ferio omnes fines tuos ranis: sic enim habet graecus elegantissima locutione, ut ranae ipsae, plaga intelligatur, qua feritur terra Aegypti.

[Ib. 3, 4.] Et eructabit flumen ranas, et ascendentes intrabunt in domos tuas et in promptuaria cubiculorum tuorum super lectos tuos, et in domos servorum tuorum, et populi tui, et in conspersis tuis, et in clibanis tuis; et super te et super populum tuum et super servos tuos ascendent ranae. Notandum quod in domos, etc. cum dixisset, accusativum casum tenuit; et super lectos, etc., ubi dixit, super, accusativum similiter servavit; in conspersis autem et in clibanis ad ablativum se transtulit: nam et graecus mutavit praepositionem, quam non mutat latinus. Ille enim habet EIS TOYS OIKOYS, in domos; in conspersis autem EN TOIS FYRAMASIN: ubi mirum si non etiam sensus est, non locutio, ut in conspersionibus et in clibanis exortas ranas forsitan velit intelligi, non extrinsecus ascendisse vel irruisse, et quia eas fluvium eructaturum praedicit, inde implero omnia.

[Ib. 6.] Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti et eduxit ranas, et educta est rana et operuit terram: repetitio a plurali ad singularem numerum trajecta est; nam utique rana, pro multitudine ranarum positum est; nescio quo autem modo per loquendi consuetudinem imbutis sensibus hominum, saepe plus videtur quod singulariter, quam quod pluraliter dicitur: nam plus accipitur cum dicitur, verbi causa, est illic miles, quam sunt illic milites; est illic piscis, quam sunt illic pisces.

[Ib. 14.] Et colligebant eas acervos acervos: haec repetitio multitudinem acervorum significat, et Scripturis est familiaris.

[Ib. 16.] Quod habent latini, Extende manu virgam tuam, et percute terra; non, percute terram: graecus habet aggerem terrae, si tamen hoc verbo recte interpretatur quod dictum est TO KOMA TES GES.

[Ib. 18.] Fecerunt autem similiter et incantatores veneficiis suis, ut educerent cyniphes, et non poterant Notandum est, fecerunt dictum pro eo quod est, conati sunt facere. Nam utique si fecerunt similiter, procul dubio eduxerunt cyniphes: sed quia sequitur, ut educerent, et non poterant; non ergo similiter fecerunt, sed similiter facere conati sunt. Aut si forte et ipsi quamvis veneficiis agerent, eadem tamen agendi specie virgam extendebant, quod Scriptura non expressit, ad hoc referendum est, fecerunt similiter.

[Ib. 21, 22.] Et in terram super quam sunt super eam. Et gloriosam faciam in die illa terram Gessen, in qua populus meus inest super eam.

[Ib. 29.] Et dixit Moyses, Ego exeam a te, et orabo ad Deum, et exibit cynomyia a Pharaone et a servis ejus: quasi alteri diceret et exeam a te, et de altero Pharaone subsequeretur a quo esset exitura cynomyia.

[Ib. IX, 1.] Dimitte populum meum ut mihi serviant.

[Ib. 18, 24.] Ecce ego pluam hanc horam crastinam diem grandinem multam. Grando autem multa valde valde.

[Ib. IX, 29, 28.] Et desinent voces et grando. Notandum est Scripturam, voces solere appellare tonitrua, quas voces Dei etiam Pharao superius appellavit dicens, Orate pro me ad Dominum, ut desinant fieri voces Dei: ubi et illa locutio est quod dixit, desinant fieri voces.

[Ib. X, 2] Ut narretis in aures filiis vestris, et filiis filiorum vestrorum quaecumque illusi Aegyptiis: notandum quemadmodum dicatur illusi, ne forte ita sit dictum, Draco hic quem finxisti ad illudendum ei (Psal. CIII, 26); et illud in Job, Hoc est initium figmenti Domini quod fecit ad illudendum ab Angelis ejus (Job XL, 14).

[Ib. 4.] Ecce ego induco hanc horam crastino die locustam multam. Ecce quemadmodum superius dixit ranam, ubi diximus plerumque plus intelligi cum aliquod hujusmodi singulariter dicitur, quam si pluraliter diceretur. Manifestum est enim plus sonare, locustam multam, quam si diceret, locustas multas.

[Ib. 8.] Qui autem et qui sunt qui ibunt? quotidie dicimus consuetudine familiariore, Quam qui et qui ibunt?

[Ib. 15.] Non est relictum viride nihil in lignis: dicendum fuit more locutionis nostrae, Non est relictum viride aliquid in lignis.

[Ib. 16, 17.] Pharao ad Moysen, Peccavi ante Dominum Deum vestrum et in vobis; suscipite ergo delictum meum: hac locutione et ad Joseph usi sunt fratres ejus ubi dixerunt, Accipe iniquitatem servorum Dei patris tui (Gen. L, 17).

[Ib. 23.] Quod latini habent, Et nemo vidit fratrem suum tribus diebus; graecus habet, Et non vidit nemo fratrem suum: notandum etiam fratrem hominis quemlibet hominem dici.

[Ib. 24.] Pharao dicit ad Moysen et Aaron, Ite et servite Domino Deo vestro, praeter oves et boves, relinquite; sic enim habet graecus: valde inusitata locutio est, nisi post distinctionem inferatur, relinquite, et subaudiatur, ista; ut sit sensus, Ite praeter oves et boves, et relinquite ista: solet enim talis ellipsis fieri crebro in locutionibus Scripturarum.

[Ib. 26.] Et non relinquemus ungulam; quasi abductis pecoribus, posset ungula remanere: quid est enim aliud non relinquemus ungulam, nisi, nec ungulam relinquemus?

[Ib. 28.] Pharao ad Moysen, Attende tibi ultra apponere videre faciem meam: pro eo quod est, attende tibi ne ultra videas faciem meam.

[Ib. XI, 2.] Et petat unusquisque a proximo suo, et mulier a proxima vasa argentea et aurea et vestem: notandum et Aegyptios Hebraeis proximos dictos.

[Ib. 6, 7.] Et erit clamor magnus per omnem terram Aegypti, qualis non fuit, et talis non adhuc apponetur: in filiis autem Israel non mutiet canis lingua sua ab homine usque ad pecus. Elegantissima locutio est: per canem quippe extremum significavit vel hominum vel pecorum, ita commendans quanta in Hebraeis quies futura esset, Aegyptiis acerba orbitate clamantibus.

[Ib. XII, 3.] Accipiant singuli ovem per domos patriarum. Quas dicat patrias, non facile est intelligere; utrum civitates in quibus commanebant, an potius numerosas familias a cujusque velut paternitate propagatas: hoc enim magis in graeco significari perhibetur.

[Ib. 4.] Si autem pauci sint qui in domo, ita ut non sint idonei ad ovem, id est, ut ipsa paucitas non sit idonea ad ovem consumendam, assumet secum vicinum proximum suum, hoc est ipsa domus assumet vicinum: hominem proximum pro homine posuit, singularem autem pro plurali; non enim unum, sed quot sufficiunt: cum de ove consumenda Scriptura loqueretur, secundum numerum, inquit, animarum unusquisque quod sufficiat; animas pro hominibus, a parte totum.

[Ib. 7.] Sument a sanguine, et ponent super duos postes, et super limen in domibus in quibus manducabunt illas in eis. Cum dixerit, in quibus, dixit etiam, in eis, more usitatissimo: sed manducabunt illas, quaeritur quas, et intelligitur carnes; hoc enim sequitur, Et manducabunt carnes hac nocte assatas igni; quod habent latini codices, qui manducabunt carnem, graeci autem habent KREAS, id est carnem, sed genere neutro; ideo in graeco est, in domibus, in quibus manducabunt illa in eis. Est vero illa locutio, ut prius diceret illas, quam praediceret quid in consequentibus intelligeretur quas dixerit, similis ei locutioni quam de filio Moysi exposuimus (Lib. II Quaestionum de Exodo, quaest. 11), cum eum vellet angelus occidere, et exemplum adhibuimus de Psalmo, Fundamenta ejus in montibus sanctis; diligit Dominus portas Sion (Psal. LXXXVI, 1, 2): cujus enim fundamenta non intelligimus, nisi ex consequentibus; sic et hic, in quibus manducabunt illas in eis, id est in quibus domibus manducabunt illas, intelligitur carnes, de quibus consequenter loquitur.

[Ib. 22.] Sumetis autem vobis fasciculum hyssopi, et tingetis ex sanguine qui est juxta ostium, et linietis super limen et super ambos postes de sanguine. Etiam hic fasciculus hyssopi plures utique fasciculos significat, sicut rana plures ranas, et locusta plures locustas: tropus autem iste quando fit in rebus quae a nobis non ita dici solent, obscuritatem facit.

[Ib. 26, 27.] Et erit cum dicent ad vos filii vestri, Quae est servitus ista? Et dicetis eis, Immolatio pascha hoc Domino: etiam si non haberet, et, plenum esset, dicetis eis.

[Ib. 28.] Et advenientes fecerunt filii Israel sicut praecepit Dominus Moysi et Aaron; ita fecerunt: non adderet, ita fecerunt, nisi mos esset Scripturarum.

[Ib. 51.] Et factum est, in die illa eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti.

[Ib. XIII, 1.] Ait autem Dominus ad Moysen dicens.

[Ib. 12.] Omne adaperiens vulvam, masculina: pluralem numerum intulit singulari, quia ipsum quod dictum est, omne adaperiens, non utique in uno, sed in multis accipitur. Similis est locutio, Attendite, popule meus (Psal. LXXVII, 1). Tale est et quod paulo post sequitur, Omne quod adaperit vulvam de armentis et de pecoribus, quaecumque tibi nata erunt: omne quaecumque tibi nata erunt, ipse modus est locutionis.

[Ib. XIII, 13.] Omne adaperiens vulvam asinae: graecus habet, asini; modo illo locutionis, quem jam in Genesi notavimus, ubi masculinum pro feminino positum est, de morte Sarae dicente Scriptura, Surgens Abraham a mortuo, et, Sepeliam mortuum meum (Gen. XXIII, 3, 4); et talia ibi saepe dicuntur de mortua.

[Ib. 15.] Propter hoc ego immolo Domino omne quod aperit vulvam, masculina: similis locutio superiori.

[Ib. 16.] Et erit in signum super manum tuam: id est, super opera tua; ubi magis sensus est forsitan quam locutio.

[Ib. XIV, 27.] Et excussit Dominus Aegyptios in medium maris: graecus habet, Et excussit Dominus Aegyptios medium maris.

[Ib. 31.] Vidit autem Israel manum magnam, quae fecit Dominus Aegyptiis.

[Ib. XV, 1.] Tunc cantavit Moyses et filii Israel canticum hoc Domino, et dixerunt dicere: sic enim habet graecus, KAI EIPAN LEGEIN.

[Ib. 22.] Et non inveniebant aquam, ut biberent: poterat non habere, ut biberent.

[Ib. 24.] Et murmuravit populus adversus Moysen dicentes: non, dicens; sed, dicentes: ex pluribus enim populus constat.

[Ib. XVI, 1.] Et venerunt omnis synagoga filiorum Israel in eremum: non dixit, venit, quia synagoga ex pluribus constat.

[Ib. 2.] Murmurabant omnis synagoga filiorum Israel adversus Moysen et Aaron: eadem est ista locutio.

[Ib. 4.] Dixit autem Dominus ad Moysen, Ecce ego pluam vobis panes de coelo. Manna pluiturus, panes promisit: locutio est qua panis pro alimento ponitur; amat autem Scriptura pluraliter magis panes, quam singulariter dicere.

[Ib. 7.] Mane videbitis, inquit, gloriam, dum exaudiet murmurationem vestram super Deum: id est, quia murmuratis super Deum, quod tantum valet ac si diceret, adversus Deum. Deinde notandum novo modo hic exauditionem dictam non precantium, sed murmurantium, cum reprehendat utique Scriptura murmurationem: tanquam hoc dixerit, quod cognoverit Deus murmurationem eorum, et ipsam Dei cognitionem dixit exauditionem.

[Ib. 9, 12.] Accedite ante Deum; exaudivit enim murmur vestrum: iterum exauditionem, non precum significat et petitionum, sed etiam murmuris malorum; hoc et postea dicit Deus, Exaudivi murmur filiorum Israel.

[Ib. 14.] Et ecce in facie eremi minutum tanquam coriandrum. Cum toties Deus dicat, faciem terrae, sicut hic faciem eremi, mirum est unde homines ita errent cum faciem audierint, ut aliquid tale opinentur, qualis hominis facies est, vel alicujus animantis.

[Ib. 16.] Secundum numerum animarum vestrarum unusquisque cum commanentibus vobis colligite. Quam saepe Scriptura animas, homines appellat, a parte totum: non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem, sicuti est, Non timebo quid mini faciat caro; quod apertius in eodem psalmo ait, Quid mihi faciet homo (Psal. LV, 5, 11). Non autem diceret, secundum numerum carnium vestrarum, sicut dixit, secundum numerum animarum vestrarum.

[Ib. XVI, 21.] Et collegerunt illud mane mane: quomodo puteos puteos, acervos acervos, sic dictum est mane mane.

[Ib. 29.] Nullus vestrum egrediatur unusquisque de loco suo die septimo: quod interpositum est, unusquisque, potuit et non dici.

[Ib. XVII, 1.] Non erat autem populo aqua bibere: id est ad bibendum.

[Ib. 2.] Et maledicebat populus ad Moysen: id est, maledictis agebat Moysen; hoc est, maledicebant illi: nam hoc in consequentibus ipse dixit, Quid maledicitis mihi?

[Ib. 3.] Et murmuravit populus ad Moysen dicentes.

[Ib. 5.] Et virgam in qua percussisti flumen accipe in manu tua: in qua percussisti, dixit pro eo quod dicimus, de qua percussisti; et est ita locutio creberrima in Scripturis.

[Ib. XVIII, 12.] Et sumpsit Jothor socer Moysi holocaustomata et sacrificia Deo: sumpsit, pro eo quod est obtulit. An forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intelligatur, quae Moyses obtulisset? quanquam Moyses non legatur superius sacrificasse, nec Aaron nec quisquam Hebraeorum qui educti sunt de terra Aegypti; sed tantum superius scriptum est, quod altare constituerit Moyses, et appellaverit illud, Dominus meum refugium (Exod. XVII, 15). Istum autem Jothor legimus sacerdotem fuisse Madian, id est gentis Madian. Mirum est autem, si ejus adventu coepit sacrificare Moyses, et non potius ipse Jothor qui jam sacerdos erat.

[Ib. 18.] Grave tibi verbum hoc: subauditur, est.

[Ib. 20.] Et demonstrabis illis vias, in quibus ambulabunt in eis.

[Ib. 26.] Verbum autem grave referebant super Moysen: sic enim habet graecus, quod latini interpretati sunt, ad Moysen. Illa sane locutione ipsa etiam cura significatur, qua dictum est, super Moysen; velut onus ei significaretur impositum. Verbum autem grave dictum est, pro quaestione gravi: unde sequitur, Omne autem verbum leve judicabunt ipsi.

[Ib. XX, 24.] Quod graecus habet EPONOMASO, supernominavero aut annominavero expressius dicitur, quod usitatius cognominavero nonnulli interpretati sunt; sed non habet necessariam significationem cognominavero: propinquius autem dicitur cognominavero, quam nominavero; nam et hoc aliqui interpretes dixerunt.

[Ib. 24.] Et veniam ad te, et benedicam te: cum superius pluraliter loqueretur, facietis et immolabitis, dicit, veniam ad te, tanquam ipsi Israel, id est, populo.

[Ib. XXI, 1.] Et hae justificationes quas pones coram illis. Si emeris servum Hebraeum, etc. Notanda locutio, quemadmodum cum illud dictum sit ad Moysen, hoc est, hae sunt justificationes quas appones coram illis; jam ad populum ipsum caetera dicuntur quasi ad Moysen, Si emeris servum Hebraeum. Non enim hoc Moysi dictum est, sed quod populo diceret, tantum ipsi populo dicebat.

[Ib. XXI, 6.] Pertundet ei Dominus auriculam de subula, et serviet ei in sempiternum, vel in aeternum: quod graecus habet, EIS TON AIONA. Ecce quemadmodum Scriptura multis locis dicit secundum hoc verbum graecum, sempiternum, vel aeternum. Ubi non intelligitur aeternitas illa, secundum quam nobis aeterna promittuntur, vel secundum quam a contrario igne aeterno mali cremabantur: neque enim servus iste qui vivere in aeternum non posset, posset servire in aeternum; sed intelligitur aeternum dictum, cujus temporis finis non est; aut certe aliquid hoc sacramento significatur aeternum.

[Ib. 13.] Dabo tibi locum, in quem fugiat ibi qui occiderit.

[Ib. 20.] Si quis percusserit servum suum aut ancillam suam in virga: quod est, de virga.

[Ib. 28.] Lapidibus lapidabitur taurus: quasi possit lapidari nisi lapidibus. Differt aliquid ista locutio ab illa qua diceret more Scripturarum, lapidatione lapidabitur, sed tamen similis est.

[Ib. 29.] Si autem taurus cornupeta erat ante hesternam et nudiustertianam: pro tempore praeterito posuit partem pro toto, quantumcumque illud fuisset, more Scripturarum.

[Ib. 33.] Si quis autem aperuerit lacum, aut exciderit lacum, et non operuerit eum, et ceciderit illuc vitulus aut asinus, dominus laci reddet. Et haec locutio a parte totum intelligenda est: non enim si equus ceciderit in lacum aut ovis, ideo non reddet, quia hoc scriptum non est.

[Ib. 34.] Quod autem mortuum fuerit, ipsi erit: pro, ipsius erit.

[Ib. XXII, 5.] Si autem depaverit quis agrum aut vineam, et admiserit pecus suum depascere agrum alium; id est, alienum.

[Ib. 26.] Si autem pignus acceperis vestem proximi, ante solis occasum reddes ei: genus pro specie posuit; sic enim dictum est, ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo specialiter se dicere ex consequentibus Scriptura testetur, qui non habet nisi eam vestem unde se nocte cooperiat.

[Ib. XXIII, 20, 21.] Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut servet te in via, et inducat te in terram quam paravi tibi. Ante te ibit , et exaudi eum. Angelum suum jubet Deus exaudiri a populo, non utique petentem, sed jubentem.

[Ib. 28.] Et mittam vespas ante te, et ejiciet Amorrhaeos: a plurali ad singularem numerum se convertit. Intelligitur autem, Ejiciet Amorrhaeos vespa, sicut rana, sicut locusta, non quod una sit, sed quod per singularem pluralis numerus intelligatur.

[Ib. 30.] Per partes ejiciam illos a te.

[Ib. XXIII, 32, 33.] Non dispones illis et diis eorum pactum; et non consident in terra tua, ne peccare te faciant ad me: non dixit, in me, idem tamen significat.

[In. XXIV, 3.] Respondit autem omnis populus voce una, dicentes.

[Ib. 10.] Et viderunt locum ubi steterat ibi Deus Israel; ubi steterat, posset sufficere, sed hebraicae dicuntur istae locutiones.

[Ib. XXV, 13:] Et inaurabis illa auro: similis est locutio, lapidibus lapidabitur.

[Ib. 29.] Cyathos in quibus immotabunt in eis.

[Ib. XXVI, 19.] Duas bases columnae uni in ambas partes ejus, et duas bases columnae uni in ambas partes ejus. Ne de omnibus diceret, de duabus dicit more suo geminando: sicut puteos puteos, acervos acervos, generationes et generationes, et similia.

[Ib. 29.] Et columnas inaurabis auro, et inaurabis seras auro.

[Ib. XXVII, 6.] Et inaerabis ea aeramento: talis locutio est, inaurabis auro.

[Ib. 21.] Extra velum, quod est super testamentum: de lucerna accendenda cum diceret, hoc ait, id est quod foris accenderetur ubi est sanctum, non intra velamen quod est super testamentum, hoc est Sanctum sanctorum. Ergo super non sic ait, tanquam est tectum, vel camera, vel firmamentum coeli, vel arcae cooperculum; sed etiam quod vice parietis oppositum esset, super dixit: sicut dicimus superiorem discumbere aut stare, non utique alterum portari ab altero.

[Ib. 21.] Legitimum sempiternum in progenies vestras: eo modo sempiternum, quo multa superius diximus.

[Ib. XXVIII, 22 .] Et sumet Aaron nomina filiorum Israel super rationale judicii super pectus introeunti sanctum Consequens erat ut diceret, introiens in sanctum, hoc est sumet Aaron introiens, quod aliqui latini, soloecismum vitantes, interpretati sunt. Sed quia et graecus introeunti habet, et latini aliqui consonant, locutionem potius notandam credidi, quam corrigendam.

[Ib. 24 .] Et pones super rationale judicii fimbrias catenata. Et hic latini nonnulli soloecismum caventes, fimbrias catenatas, interpretati sunt; graecus autem habet, TOYS KROSSOYS TA ALYSIDOTA. Hanc solemus dicere absolutam locutionem, cum generi masculino vel feminino neutrum infertur; quemadmodum si dicamus, Justitiae terrenae non sunt stabilia.

[Ib. 35.] Et Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, audietur vox ejus intranti in sanctum in conspectu Domini, et exeunti. Vocem ejus ex tintinnabulis dixit, qui magis sonus est ejus. Intranti et exeunti, pro intrantis et exeuntis, posuit dativum pro genitivo.

[Ib. XXIX, 13.] Et duos renes et adipem quae super eos - subauditur, est, quod nonnulli interpretes addiderunt.

[Ib. 26.] Et separabis illud separatione.

[Ib. XXX, 8.] Et cum accendet Aaron lucernas, sero incendet super illud: sero dixit pro vespere, et ideo notanda locutio est; OPSE quippe graecus habet. Sero autem proprie non solet dici, nisi cum tempus transierit quo fieri debuit, quod sero dicitur factum.

[Ib. XXX, 12, 13.] Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum, et dabunt singuli redemptionem animae suae Domino, et non erit in eis ruina in visitatione eorum, et hoc est quod dabunt tibi. Pendet ista locutio, quia interposita est conjunctio copulativa, quae si non interponeretur, non penderet. Tribus autem locis est posita quorum undelibet detracta, plenam facit esse sententiam. Rursus ubi dictum est, Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum, et dabunt singuli redemptionem animae suae Domino: si enim non dixisset, et dabunt, sed tantummodo dixisset, dabunt, finiretur sententia nec penderet; ita enim diceretur, Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum, dabunt singuli redemptionem animae suae Domino. Si autem hic ponitur haec conjunctio, deorsum tollenda est, ut ita dicatur, Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum, et dabunt singuli redemptionem animae suae Domino, et non erit in eis ruina in visitatione eorum, hoc est quod dabunt. Aut certe in medio ubi dictum est, et non erit in eis ruina, si detrahas conjunctionem, non pendebit sententia: erit enim sensus, Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum, et dabunt singuli redemptionem animae suae Domino, non erit in eis ruina. Cum vero ubique posita est eadem conjunctio, pendere facit locutionem: ideo eam notandam putavimus.

[Ib. XXXII, 1.] Consurrexit populus in Aaron, et dixerunt ei: usitata locutio est, quia ex multis populus constat. Deinde notandum, totum pro parte positum. Apostolus enim, sicut revera erat, quosdam eorum dixit hoc fecisse, non totum populum, ubi ait, Neque idolis serviamus, sicut quidam illorum (I Cor. X, 7).

[Ib. 1.] Surge, et fac nobis deos qui nos praecedant. Sedenti loquebantur? an potius locutio est notanda, propter quod saepe dicitur, Exsurge, Domine (Psal. XLIII, 26); aut, Surge, Deus, judica terram (Psal. LXXXI, 8)

[Ib. 10.] Et nunc sine me, et iratus ira; quomodo, morte morietur: amat ita loqui Scriptura.

[Ib. 24.] Cui sunt aurea demite: non dixit quid aurea, unde latini interpretes dixerunt, qui habet aurum demat.

[Ib. 26.] Quis ad Dominum, veniat ad me.

[Ib. 31.] Fecerunt sibi deos aureos: de uno virtulo; pluralem ergo numerum pro singulari posuit. Inde est et illud, Hi dii tui Israel qui eduxerunt te de terra Aegypti. Non sane locutiones istae reperiuntur ubi pluralis pro singulari ponitur, nisi in eo rerum genere in quo etiam de pluribus fieri vel intelligi potest. Non enim quia unus ille vitulus erat, ideo non et plures fieri poterant, aut ideo non multis idolis similis fuerat. Hac locutione dictum est latrones insultasse Domino (Matth. XXVII, 44), cum hoc unum fecisse Scriptura testetur (Luc. XXIII, 39), sed non solus fuerat latro. Quin etiam cum ista locutio fit per nomina propria, qualiter eam in Scripturis factam nondum comperimus, plures illic intelliguntur, sicut Phaedras et Medeas quidam dixerunt, cum fuerit una Phaedra et una Medea, sed Phaedras et Medeas appellaverunt omnes similes Phaedrae et Medeae. Ita non sine causa nec utcumque ac passim sicut ab imperitis vitiose fit, sed certo modo certisque regulis istae locutiones interponuntur.

[Ib. XXXIII, 1.] Vade, ascende hinc tu, et populus tuus, quos eduxisti de terra Aegypti: non, quem eduxisti, quod ita usitatum est ut rarius aliter dicatur.

[Ib. 5.] Et dixit Dominus, Deponite stolas gloriarum vestrarum et cultum, et ostendam quae facturus sum tibi. A plurali ad singularem numerum locutionem terminavit, quia multi erant et populus erat, sicut eis dixerat, Vos populus dura cervice: non dixit, tu populus, sed, Vos populus, cum vos, numeri sit pluralis, populus autem numeri singularis.

[Ib. XXXIV, 9.] Si inveni gratiam in conspectu tuo, simul ambulet Dominus meus nobiscum: tanquam de alio dicat. Assiduae sunt hae locutiones, sed cum dicitur ad Deum, putatur Patri dici de Filio. Cum autem talia dicerentur ad Pharaonem et ad Joseph et ad alios multis locis, genus locutionis intelligebatur.

[Ib. 15.] Nequando ponas testamentum iis qui sedent super terram: ac si diceret, sedes habent, quod est, habitant.

[Ib. 17.] Et deos fusiles ne feceris tibi: locutio est a parte totum significans; non enim quia fusiles tantummodo nominavit, fieri sculptiles, ductiles, fictilesque permisit, vel ullum genus simulacrorum, aut qualiumcumque factitiorum deorum.

[Ib. 19.] Omne adaperiens vulvam, masculina: id est, omne adaperiens vulvam mihi erit, ex iis quae sunt masculina.

[Ib. 20.] Primitivum subjugalis redimes ove: et hoc a parte totum est; neque enim si subjugale non sit jumentum quodlibet, cujus caro tanquam immunda respuitur, ideo non est redimendum, aut alio quam ove redimendum.

[Ib. 25.] Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum: locutio est utique, occides sanguinem, pro eo quod est, occidendo effundes.

[Ib. 25.] Et non dormiet usque in mane immolatio solemnitatis Paschae: dormiet dixit, manebit; nam caro pecudis occisae et coctae quomodo dormiet? Quod ergo dicitur, Quare obdormis, Domine (Psal. XLIII, 34), hoc genere locutionis dicitur, et intelligitur, Quare cessas, id est, non vindicas.

[Ib. 28.] De quadraginta dierum jejunio Moysi Scriptura sic loquitur, Panem non manducavit, et aquam non bibit: a parte totum, pane omnem cibum, et aqua omnem potum significans.

[Ib. 1.] Excide tibi duas tabulas, sicut et primae: subauditur, fuerunt; unde hoc verbum nostri interpretes etiam abdendum putaverunt, quoniam inusitata est in lingua latina talis ellipsis.

[Ib. XXXV, 4.] Et ait Moyses ad omnem synagogam filiorum Israel, dicens: plenum esset, etsi non haberet, dicens.

[Ib. XXXV, 21.] Et attulerunt unusquisque quod afferebat cor eorum: poterat usitatius dici, Et attulit unusquisque quod afferebat cor ejus.

[Ib. 21.] Et quibus visum est animae eorum, attulerunt demptionem Domino: non dixit, et sicut visum est animae eorum.

[Ib. 23.] Et omnis cui inventum est apud eum coria arietum rubricata: quod diceretur usitate, omnes apud quos inventa sunt coria arietum rubricata.

[Ib. 24.] Omnis afferens demptionem, argentum et aes attulerunt demptiones Domino: usitatius diceretur, omnis attulit, quam, omnis attulerunt.

[Ib. 24.] Et apud quos inventu sunt apud eos ligna imputribilia: apud eos more Scripturarum additum est, nam sine hoc esset plena sententia.

[Ib. 25.] Et omnis mulier sapiens mente, manibus nere; quasi nere posset non manibus: et sapiens nere, elegans atque inusitata locutio est. Deinde, Omnis mulier attulerunt: more superiorum plurali concluditur singularis, quia, omnis mulier attulit, usitatius diceretur.

[Ib. 26.] Et omnes mulieres quibus visum est sensu suo, in sapientia nerunt pilos caprinos: notandum sapientiam in his artibus saepe apellare Scripturam, id est SOFIAN.

[Ib. 28.] Et compositiones et oleum unctionis et compositionem incensi: non compositiones aliquas extra debemus intelligere; sed cum dictum esset, et compositiones, per conjunctionem copulativam non aliud adjunxit, sed quod dixerat exposuit, ut sciremus quas compositiones, et oleum, inquit, unctionis et compositionem incensi: compositiones autem vocat, quia ex multis ista confecta sunt.

[Ib. 29.] Et omnis vir et mulier quorum afferebat sensus eorum, ut intrarent, et facerent omne opus quodcumque praecepit Dominus fieri illud per Moysen, attulerunt filii Israel demptionem Domino. Ergo omnis vir et mulier, intelliguntur filii Israel. Caeterae locutiones similes superioribus.

[Ib. 32, 33.] Facere aurum et argentum et aes: pro eo quod est facere ex auro et argento et aere; non enim aurum faciebant, sed ex auro. Tale est etiam quod paulo post dicit, Et operari ligna; hoc est, ex lignis.

[Ib. 35.] Facere omnia opera sancti textilia, et varia texere cocco et bysso, facere omne opus architectonicum varietatis. Ecce et in rebus textilibus architectonicum opus appellat: mirum nisi propterea, quia tabernaculum fiebat, quod aedificii simile fuit, et tanquam domus erigebatur. Quid autem dicat opera sancti, non evidenter apparet, utrum sancti sacerdotis, quoniam et de stola vel de stolis ejus haec dicuntur; an sancti Dei, in cujus cultum haec fiebant; an opera sancti, sicut dicebatur Sanctum et Sanctum sanctorum.

[Ib. XXXVI, 8 .] Humeralia continentia ex utrisque partibus ejus: non dixit ex utrisque partibus eorum, quamvis illa humeralia, non humerale dixisset, sicut solet humerale dicere; ipsum enim appellavit pluraliter humeralia, sicut stolam et easdem stolas.

[Ib. 37 .] Et Eliab filius Achisamach de tribu Dan, qui architectonatus est textilia et consutilia, et diversicoloria, texere de cocco et bysso. Novo more dicuntur architectonari textilia. Etiam illud a parte totum intelligendum est quod ait, texere cocco et bysso: ex his enim et caetera intelligimus, id est, purpuram et hyacinthum.

[Ib. XXXIX, 31.] Et fecerunt filii Israel sicut praecepit Dominus Moysi, ita fecerunt: plenum esset, etiamsi non adderetur, ita fecerunt.

[Ib. XL, 14.] Et fecit Moyses omnia quae praecepit ei Dominus, ita fecit: similiter ut dictum est de filiis Israel.