|
[LEVIT. cap. I, V\ 2.] Homo ex vobis si obtulerit dona
Domino a pecoribus, a bobus et ab ovibus offeretis: hoc est, si a
pecoribus offeretis, a bobus, ab ovibus offeretis. Ovium nomine
etiam caprarum genus inclusit, sicut in aliis locis solet.
[Ib. II, 6.] Et confringes ea fragmenta: id est,
confringendo facies ea fragmenta.
[Ib. IV, 23.] Et cognitum ei fuerit peccatum quod peccavit in
eo. Duo modi locutionis hic notandi sunt, et peccatum peccavit, et
quod addidit, in eo. In quo enim nisi in ipso, id est peccato?
[Ib. V, 1.] Si autem anima peccaverit, et audierit vocem
jurationis, et ipse testis fuerit, aut viderit, aut conscius fuerit,
si non nuntiaverit, et accipiet peccatum: plus videtur habere, et;
nam eo dempto integre sequitur, accipiet peccatum.
[Ib. 1.] Si autem anima peccaverit, et audierit vocem
jurationis, et ipse testis fuerit, aut viderit, aut conscius fuerit
non nuntiaverit: et positum est, pro id est: nam sic dici posset
nostrae locutionis consuetudine, Si autem anima peccaverit, id est
audierit vocem jurationis, et caetera.
[Ib. 3.] Aut tetigerit ab immunditia hominis, ab omni immunditia
ejus, quam si tetigerit inquinetur, et latuit eum, post hoc autem
cognoverit et deliquerit; cum recto ordine dicendum esset, et
deliquerit, post hoc autem cognoverit.
[Ib. XV, 16.] Anima si latuerit eum oblivione, et peccaverit
nolens: non ait, si latuerit eam, quoniam animam pro homine ponit,
sicut facit et in aliis, ubi animam prius dicit, quae generis feminini
est, postea masculinum infert genus ad hominem referens. Sed hic
multo est haec locutio pressior, quoniam continuatim utrumque genus
positum est, ut diceretur, Anima si latuerit eum. Haec locutio
terruit interpretes latinos, et noluerunt eam transferre, sed ita
posuerunt: Anima si qua latuerit, et peccaverit non volens, cum
aliud sit utique si anima lateat, aliud si animam lateat: hoc autem
Scriptura dicit, si lateat eam; non, si ipsa lateat. In graeco
autem alio invenimus, Animam si latuerit ea oblivione; sed etiam ipse
in consequentibus masculinum intulit dicens, Sacerdos exorabit pro
eo, et dimittetur illi, quod ibi habet AYTO. Unde apparet
scriptorem timuisse soloecismum, nec tamen perseverare potuisse in
genere feminino victum evidentia Scripturae consequentis.
[Ib. VI, 9.] Ista holocaustosis super incensionem ejus super
altare totam noctem usque in mane, et ignis altaris ardebit super
illud: potuit non habere et, atque ita dici, totam noctem usque in
mane ignis altaris ardebit. Sed addita ista conjunctio facit
obscuritatem his qui in talibus Scripturarum locutionibus non
assuefacti sunt.
[Ib. 14.] Ista lex sacrificii, quod offerrent illud filii
Aaron, sacerdotes ante Dominum: nihil deesset si non haberet,
illud.
[Ib. 17.] Sancta sanctorum est. Sic habet et graecus, sed
graeca locutio est, quam nostri quidam transferre nolentes dixerunt,
Sancta sanctorum sunt.
[Ib. 32 .] Occident arietem qui pro delicto ante Dominum.
Latini interpretes addiderunt, est, et dixerunt, qui pro delicto
est, quod graecus non habet.
[Ib. VII, 6 .] Et si votum aut voluntarium sacrificaverit
donum suum, quacumque die obtulerit sacrificium, edetur crastina die:
pro eo quod est, postera die; unde alii, altera die, interpretati
sunt.
[Ib. VIII, 31.] Coquite carnes in atrio tabernaculi
testimonii in loco sancto, et ibi edetis eas, et panes qui sunt in
canistro consummationis, quomodo praeceptum est mihi dicens, Aaron et
filii ejus edent eam. Hanc locutionem quidam transferre nolentes
dixerunt quomodo praecepit mihi dicens; quia hoc videtur consequens,
ille autem in nostrae locutionis consuetudine soloecismus est.
[Ib. 35.] Et ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem
dies, die et nocte: pro eo quod est, habitabitis.
[Ib. IX, 7.] Et ait Moyses ad Aaron, Accede ad altare, et
fac quod pro peccato tuo, et holocaustum: et exora pro te et domo
tua, et fac dona populi, et exora pro eis quomodo praecepit Dominus
Moysi. Non ait, Quomodo praecepit Dominus mihi; sed ita locutus
est, quasi fuisset alter Moyses cui Dominus praecepit, et alter iste
qui hoc ad Aaron loquebatur.
[Ib. X, 8, 9.] Et locutus est Dominus ad Aaron dicen.,
Vinum et siceram non bibetis, et caetera. Quam locutionem Domini
ita concludit, Omnia legitima quae locutus est Dominus ad eos per
manum Moysi: cum Dominus loqueretur, non ait, Quae locutus sum ad
eos per manum Moysi; sed ea locutione usus est qua superius ipse
Moyses.
[Ib. 9.] Legitimum aeternum in progenies vestras distinguere
inter medium mundorum et contaminatorum, et caetera. Notandum
quemadmodum dicat, aeternum, quod utique non erit sine fine.
[Ib. 14.] Moyses loquens ad Aaron, Eleazar et Ithamar filios
ejus, inter caetera etiam hoc ait, A sacrificiis salutarium filiorum
Israel brachium ablationis et pectusculum segregationis super hostias
adipum offerent, segregationem segregare ante Deum. Et erit tibi et
filiis tuis et filiabus tuis tecum legitimum aeternum; cum hoc totum
finem fuisset habiturum.
[Ib. XI, 9.] Cum de animantibus quae in aquis sunt
praeciperet, quae sint eorum munda vel immunda, In aquis, inquit,
et in mari, et in torrentibus. Sed in mari latini codices habent,
quia nimis insolens fuit pluralem numerum transferre de graeco, et non
dicere in mari, sed in maribus, maxime propter ambiguitatem, ne non
maria, sed mares intelligerentur, id est masculi: nam nihilo minus
insolens est, sed tamen interpretatum est de sanguinibus, quia latina
lingua sanguinis numerum pluralem non recipit, vel in ipso nominativo
casu. Nam etsi ab eo quod est mare nemo dicit maribus, dicuntur tamen
maria, cum sanguines non dicantur, et tamen scriptum est, Libera me
a sanguinibus (Psal. L, 16); et, Non congregabo conventicula
eorum de sanguinibus (Psal. XV, 4). Ergo et maribus ita dici
posset nisi, ut dixi, ambiguitas vitaretur. Torrentes vero isto loco
pro fluminibus posuit Scriptura, cum torrentes proprie dicantur
hiemales fluvii qui siccantur aestate, et ideo pisces habere non
possunt. Unde nonnulli interpretes nostri non torrentes interpretari,
sed flumina maluerunt. Poni autem in Scripturis torrentes pro
fluminibus locus ille Psalmi satis ostendit ubi legitur, Et torrente
voluptatis tuae potabis eos. Non enim tale aliquid intelligi voluit
nomine torrentis quod ad tempus flueret, ac deinde siccaretur, cum
sequatur et dicat, Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV,
9, 10); quae utique aeterna est et indeficiens.
[Ib. 21.] Sed haec edetis a repentibus volatilibus, quae
ambulant super quatuor, quae habent crura superiora pedum ejus: non
dixit, pedum suorum.
[Ib. 44.] Et eritis sancti, quoniam sanctus ego: subauditur,
sum; unde plerique nostri interpretati sunt, quoniam sanctus sum ego.
[Ib. XII, 1.] Et locutus est Dominus ad Moysen dicens.
Haec usitatissima locutio est et creberrima in Scripturis, locutus
est dicens. Sed ea quae sequitur, rarius reperitur, et latini
sermonis coarctat inopiam: graecus enim habet, KAI EREIS
PROS AYTOYS LEGON, quod latine exprimi posset, et dices
ad eos dicens; minus autem offendit, si dicatur, et inquies ad eos
dicens; et similius est graeco, quia et ille non dixit, LEXEIS
PROS AYTOYS LEGON, sed, EREIS PROS
AYTOYS LEGON.
[Ib. XII, 2.] Mulier quaecumque semen receperit et pepererit
masculum, et immunda erit septem dies: nostri plerique noluerunt
transferre, sed ita dixerunt, Mulier quaecumque semen receperit et
pepererit masculum, immunda erit septem dies. Illa ergo locutio
quoniam et graeco eloquio inusitata est, posset nec in graeco
transferri: quia vero eam Graecos transferre non piguit, cur Latinos
piguerit, ignoro.
[Ib. 4.] Triginta et tres dies sedebit in sanguine mundo suo.
Similiter et de illa quae feminam peperit, dictum est, sedebit in
sanguine mundo suo, sed duplicatis eisdem diebus, id est, sexaginta
sex diebus. Sedebit ergo dictum est manebit, non enim per tot dies de
sella ei surgere non licebat.
[Ib. XIII, 2.] Homini si cui facta fuerit in cute corporis
ejus cicatrix signi lucida. Notandum cicatricem dicere Scripturam non
vulneris, sed etiam solius coloris notam.
[Ib. 2.] Et fuerit in cute coloris ejus tactus leprae: tactum
dicit ipsam maculam, quod ipse homo lepra sit tactus.
[Ib. 3.] Et videbit eum sacerdos, et inquinabit eum: pro eo
quod est, inquinatum pronuntiabit.
[Ib. 3.] Et pilus qui est in tactu convertatur albus: id est,
convertatur in album.
[Ib. 6.] Et purgabit eum sacerdos; signum enim est: purgatum
pronuntiabit; sicut, inquinabit, quod supra dixit, inquinatum
pronuntiabit.
[Ib. 7, 8.] Et viderit eum sacerdos, et ecce commutata est
significatio in cute, et inquinabit illum sacerdos: plus habet, et;
nam ea conjunctione detracta integer sensus est hoc modo, Si autem
conversa fuerit significatio in cute, posteaquam vidit eum sacerdos,
ut purget illum, et visus fuerit denuo sacerdoti, et viderit eum
sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute, inquinabit illum
sacerdos.
[Ib. 9, 10.] Et tactus leprae, si fuerit in homine, veniet
ad sacerdotem, et videbit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et
haec mutavit pilum album, et a sano carnis vivae in cicatrice: id
est, mutavit pilum in album colorem in cicatricem, mutavit autem a
sano carnis vivae, id est, quia non talem pilum habet, quod sanum est
in carne vivat.
[Ib. 45, 46 .] De leproso cum loqueretur, ait, Et immundus
immundus vocabitur; quasi non satis esset semel dicere, immundus
vocabitur. Quanquam nonnulli codices ita habeant, in alio graeco ita
invenimus semel dictum, immundus vocabitur. Item paulo post dicit,
Cum sit immundus, immundus erit; quod in latinum de graeco non sicut
positum est exprimi potuit: ait enim Graecus, AKATARTOS ON
AKATARTOS ESTAI: quasi diceret, immundus existens,
immundus erit: sed non hoc est existens, quod graecus dicit ON, sed
si dici posset, essens, ab eo quod est esse, non ab eo quod est
existere.
[Ib. XIII, 47.] Et vestimento si fuerit in eo tactus
leprae: potuit usitate ita dicere, Et in vestimento si fuerit tactus
leprae.
[Ib. 51.] Aut in omni vase pelliceo, in quocumque fuerit in eo
tactus; poterat satis esse, in quocumque fuerit tactus.
[Ib. 55.] Et ecce non commutavit tactus aspectum suum: id est
colorem in quem aspicitur; non enim aspectum quo ipse aspicit: tactum
quippe ipsam maculam dicit.
[Ib. XIV, 15.] Et accipiens sacerdos de hemina olei,
superfundet in manum sacerdotis sinistram: non dixit, in manum suam
sinistram, cum utique in suam faciet.
[Ib. XV, 2.] Viro, viro cuicumque fuerit fluor.
[Ib. 16.] Et homo cuicumque exierit ex eo concubitus seminis.
[Ib. 21.] Et omne super quodcumque dormit super illud: et omne
super quod sederit super illud, immundum erit.
[Ib. XVI, 21.] Et emittet in manu hominis parati in eremum:
id est, emittet in eremum in manu hominis ad hoc parati; de hirco
emissario loquebatur cum hoc diceret: notandum est autem quomodo dicat
Scriptura, in manu.
[Ib. XVII, 3.] Homo, homo filiorum Israel: id est, ex
filiis Israel; ista autem repetitio quemlibet hominem videtur
significare, id est, ille aut ille.
[Ib. XVIII, 7.] Turpitudinem patris tui et turpitudinem
matris tuae non revelabis: hac locutione concubitum vetuit cum his
personis.
[Ib. 14.] Turpitudinem fratris patris tui non revelabis, et ad
uxorem ejus non introibis: propinqua enim tua est: et posuit, pro id
est; hanc enim dicit turpitudinem fratris patris ejus, id est,
turpitudinem patrui, pudenda uxoris patrui.
[Ib. 25.] Et exhorruit terra eos qui insident super eam: id
est, sedes habent, quod est habitant.
[Ib. XIX, 9.] Et permetentibus vobis messem terrae vestrae,
non perficietis messem vestram agri tui permetere. Hoc quod a plurali
coepit, et ad singularem numerum terminavit, plerique latini
interpretari noluerunt, sed dixerunt, agri vestri, ubi dictum est
agri tui, quasi graecus hoc non posset dicere: magis ergo locutio
notanda fuit quam emendanda.
[Ib. XX, 17.] Quicumque acceperit sororem suam ex patre suo
aut ex matre sua, et viderit turpitudinem ejus, et ipsa viderit
turpitudinem ejus, turpitudinem sororis suae revelavit, peccatum suum
accipient: peccatum posuit pro poena peccati.
[Ib. 25.] Et segregabitis vosmetipsos inter medium pecorum
mundorum, et inter medium pecorum immundorum, et inter medium volucrum
mundarum et immundarum. Segregabitis vosmetipsos, dixit, inter
medium mundorum et immundorum, quoniam segregantur munda ab immundis,
vel a mundis immunda: nova est omnino locutio. Aliud est enim,
Segregabis inter medium pecorum mundorum, et inter medium pecorum
immundorum, sicut saepissime loqui solet; aliud est quod modo ait,
Segregabitis vosmetipsos, tanquam illa ab alterutris segregantes,
seipsos segregent ab utrisque, tanquam judicando inter utraque.
[Ib. XXI, 1.] Dic sacerdotibus filiis Aaron, et dices ad
eos, In animabus non inquinabuntur in gente eorum, nisi in propinquo
qui proximus est eis: in luctu dicit qui debetur animabus defunctorum;
ideo enim lugetur, quia excesserunt.
[Ib. 5.] Et calvitium non rademini super mortuum, et super
carnes suas non secabunt sectiones: usitata esset locutio, carnes suas
non secabunt sectionibus.
[Ib. 7, 8.] Mulierem fornicariam et profanam non accipient, et
mulierem ejectam a viro suo; quoniam sanctus est Domino Deo suo: non
dixit, quoniam sancti sunt, sed tanquam de uno loqueretur, cum
coeperit a plurali. Deinde sequitur singulariter, Sanctificabit
eum, dona Domini Dei vestri iste offeret; sanctus est, quoniam
sanctus ego Dominus qui sanctifico eos: rursus ad pluralem conclusit.
[Ib. XXII, 11.] Si autem sacerdos possederit animam emptam
pecunia, hic edet de panibus ejus: non dixit, haec edet, cum animam
dixerit, quae generis est feminini; sed potius ad illud respexit quod
per animam significare voluit, id est hominem.
[Ib. 12.] Et filia hominis sacerdotis si fuerit viro
alienigenae: id est, si nupserit viro alienigenae.
[Ib. 26, 27.] Et locutus est Dominus ad Moysen dicens,
Vitulum aut ovem aut capram, cum natum fuerit, et erit septem dies
sub matre sua: plus videtur habere, et, secundum usitatissimas
locutiones in Scripturis, quas latini plerique transferre noluerunt.
[Ib. 32.] Et sanctificabor in medio filiorum Israel: quod
est, sanctus habebor; neque enim Dominus etiam praeter filios Israel
non est sanctus. Eo sensu dictum est et in oratione dominica,
Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9), id est, sanctum
habeatur ab hominibus.
[Ib. XXIII, 2.] Loquere ad filios Israel, et dices ad
eos, Solemnia Domini quae vocabitis vocata sancta, ista sunt
solemnia mea: sex diebus facies opera: cum ad plures loquendum
dixerit, tanquam ad unum postea loquitur.
[Ib. 15 et 16.] Et numerabitis vobis a die crastino sabbati
qua obtulerit gremium superpositionis, septem septimanas integras
numerabis: non dixit, numerabitis, cum ad plures superius
loqueretur.
[Ib. XXIV, 11.] Et cum nominasset filius mulieris
Israelitidis, nomen maledixit: cum hic non addiderit, Dei,
manifestum est tamen nomen Dei esse intelligendum cui maledixit.
[Ib. 15.] Homo, homo si maledixerit Deum, suum peccatum
accipiet. Ecce ubi satis apparet locutionis esse, cum dicitur,
Homo, homo, tanquam dicat, homo ille aut ille, hoc est quicumque
homo: non sicut quidam putaverunt, Homo, homo ita dici, tanquam
laudabiliter nuncupetur, ac si diceretur, Homo, sed homo; id est,
non qualiscumque velut similis pecori, sed qui vere sit homo: quem
sensum non esse verum, sed locutionis hoc esse Scripturarum, aperte
hic ostenditur, cum in eo dicitur qui culpatur, non qui laudatur.
[Ib. XXV, 46.] Cum de servis ageret, quos liceret habere
Israelitis, Et erunt vobis, inquit, in possessionem in aeternum:
cum utique aeterni moriendo esse non possent vel domini vel servi;
aeternum ergo dixit, ubi non est temporis praestitutus modus quousque
serviant sicut constitutus est eis, quos in remissione dimitti jubet
libertati suae.
[Ib. XXVI, 3.] Si in praeceptis meis ambulaveritis, et
mandata mea observaveritis, et feceritis ea, et dabo pluviam vobis in
tempore suo: superfluum est, et, consuetudini locutionis nostrae,
sed more Scripturarum additum; sequebatur enim, dabo vobis.
[Ib. 18.] Et si usque adhuc non obedieritis mihi, et apponam
castigare vos septies in peccatis vestris: etiam hic superfluum est,
et; sequebatur enim, apponam castigare vos: quod autem ait,
septies, pro omni numero accipiendum est.
|
|