|
[Num. cap. I, V\ 4.] Et vobiscum erun unusquisque secundum
caput uniuscujusque principum.
[Ib. 22, 20.] Filiis Simeon secundum propinquitates eorum,
secundum populos eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum
numerum nominum eorum, secundum caput eorum, omnia masculina, a
viginti annis et supra, omnis qui procedit in virtute, recognitio
eorum. Haec locutio quod non dicit, filii Simeon, vel, ex filiis
Simeon, sed, filiis Simeon, dativo casu, et hoc servat deinceps in
caeteris tribubus, non est translata ab interpretibus latinis quos
inspicere potuimus. In sola autem tribu Ruben, quae prima numerata
est, non est ista locutio: non enim ait, Filiis Ruben secundum
propinquitates eorum, etc., sed ait, Et fuerunt filii Ruben
primogeniti Israelis secundum propinquitates eorum; et deinde
similiter ut in caeteris.
[Ib. 54.] Et fecerunt filii Israel secundum omnia quae mandavit
Dominus Moysi et Aaron; ita fecerunt.
[Ib. III, 3.] Sacerdotes qui uncti sunt, quorum
consummaverunt manus eorum sacerdotio fungi.
[Ib. IV, 14.] Et imponent super illud omnia vasa ejus,
quibus ministrant in ipsis.
[Ib. V, 7.] Et reddet cui deliquit ei: quidam locutionem istam
transferre nolentes, emendato ordine verba transtulerunt, dicentes,
Et reddet ei cui deliquit.
[Ib. 6.] Vir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis
humanis: non ait, quaecumque fecerit; sed locutio est, ubi sexus
masculinus pronomen vindicavit, quamvis posterius femininus sit
positus, quae locutio usitata non est.
[Ib. 12.] Viri viri, si praevaricata fuerit uxor ejus: non
solum quia geminavit nomen, ut diceret, Viri, viri, sed etiam quia
addidit, ejus, notanda locutio est.
[Ib. 14.] Si superveniet illi spiritus zelandi, illa autem non
fuerit inquinata, et adducet homo uxorem suam ad sacerdotem:
superfluum est, et, sed Scripturis usitata locutio.
[Ib. 18.] Erit aqua argutionis, quae maledicitur haec: hanc
locutionem inusitatam fecit ordo verborum; posset enim usitate ita
dici, Erit aqua argutionis haec quae maledicitur, aut, Erit haec
aqua argutionis quae maledicitur, vel si quid aliud usitata verba
ordinando dici potest.
[Ib. 19.] Innocense sto ab aqua argutionis, quae maledicitur
haec. In hac locutione non solus verborum ordo inusitate sonat, sed
etiam casus mutatus est: esset enim integrum et usitatum, Innocens
esto ab hac aqua argutionis, quae maledicitur; aut, ab aqua
argutionis hac, quae maledicitur.
[Ib. 27.] Et inflabitur ventrem; pro, inflabitur ventre: haec
locutio et apud latinos auctores frequentatur; sed interpretes nostri
qui eam transferre noluerunt, dixerunt, Et inflabitur venter ejus.
[Ib. VI, 2.] Vir vel mulier quicumque magne voverit votum:
non dixit, quaecumque.
[Ib. 9.] Et radetur caput suum, talis locutio est qualis
superius, inflabitur ventrem.
[Ib. VII, 3.] Sex vehicula tecta et duodecim boves,
vehiculum a duobus principibus, et vitulum a singulis: in hac
locutione notandum putavi eosdem dictos vitulos quos boves dixerat; sed
hoc etiam graecum idioma esse perhibetur.
[Ib. 11.] Princeps unus quotidie, princeps quotidie offerent
dona sua: pro eo ut diceret, singulis diebus singuli principes.
[Ib. 15.] Vitulum unum pro bobus, et hircum ex capris unum.
[Ib. VIII, 19.] Et non erit in filiis Israel accedens
filiorum Israel ad sancta: videtur potuisse sufficere, Et non erit
in filiis Israel accedens ad sancta; aut certe, non erit filiorum
Israel accedens ad sancta.
[Ib. 20.] Et fecit Moyses et Aaron et omnis synagoga filiorum
Israel Levitis secundum quae praecepit Dominus Moysi de Levitis;
ita fecerunt eis filii Israel.
[Ib. IX, 13.] Et homo, homo quicumque mundus fuerit, et in
viam longinquam non est, et defuerit facere pascha, exterminabitur
anima illa de populo suo: ergo homo, homo, locutio est, ac si
diceret, quicumque homo, ille vel ille.
[Ib. 17.] Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea
promovebant filii Israel: poterat plenum esse, Et cum ascendisset
nubes a tabernaculo, promovebant filii Israel.
[Ib. X, 14.] Et promovebunt ordo castrorum filiorum Juda
primi.
[Ib. 17.] Et promovebunt filii Gerson et filii Merari: futuri
temporis verbum posuit, cum rem gestam praeteritam narret, sicut in
superioribus cum de nube loqueretur, ad cujus motum vel stationem
castra promovebant vel consistebant (Exod. XII, 21, 22),
atque ita deinceps in plurium promotionibus hoc verbo utitur.
[Ib. 29.] Et dixit Moyses Obeth filio Raguel Madianitae
genero Moysi: non ait, genero suo.
[Ib. 30.] Et dixit ad eum, Non ibo, sed ad terram meam et ad
progeniem meam: subauditur, ibo.
[Ib. XI, 4.] Et promiscuus qui erat in eis, concupiverunt
concupiscentiam: singularem posuit pro plurali, ut promiscuus
diceret, non promiscui; et tamen pluralem reddidit, cum ait,
concupiverunt.
[Ib. 6.] Nunc autem anima nostra arida, nihil praeter in manna
oculi nostri: desunt verba, est et sunt; plenum quippe esset, Anima
nostra arida est, nihil praeter in manna sunt oculi nostri: nam quidam
interpretes ita transtulerunt, et addiderunt verba quae non sunt in
graeco.
[Ib. 8.] Et molebant illud in mola.
[Ib. 21.] Sexcenta millia peditum, in quibus sum in eis.
[Ib. 25.] Et abstulit de spiritu qui super ipsum: subauditur,
aut erat, aut erit. Sed hanc locutionem, quae dicitur ellipsis,
graeco eloquio familiarissimam, et, quantum puto, etiam hebraeo,
latinos interpretes transferre piguit, cum et in latina lingua
frequentetur, quamvis minus quam in graeca.
[Ib. 33.] Et percussit Dominus plagam magnam valde: notanda
fuit locutio, percussit plagam; non, percussit plaga, quod est
usitatum.
[Ib. XII, 3.] Et homo Moyses lenis valde: subauditur,
erat.
[Ib. 9.] Et ira animationis Domini super eos: subauditur,
facta est.
[Ib. 10.] Et ecce Maria leprosa sicut nix: et hic subauditur,
facta est.
[Ib. XIII, 20.] Et quae terra, in qua isti insident super
eam; et quae civitates, in quibus isti habitant in ipsis.
[Ib. 25.] Locum ipsum quem nominaverunt vallem Botri ; cum
superius dixisset, Venerunt in vallem Botri; dictum est ergo per
anticipationem, non quia jam hoc vocabatur quando venerunt, sed cum
scriberetur hic liber, jam vocabatur.
[Ib. 32.] Quoniam fortior nobis est magis: usitata esset
locutio si non haberet, magis.
[Ib. 33.] Et protulerunt pavorem terrae, quam exploraverunt
eam.
[Ib. 33.] Terram quam transivimus eam explorare, terra comedens
qui habitant super eam est: dicendum autem fuit usitate, terra quam
transivimus explorare.
[Ib. XIV, 7.] Terra quam exploravimus eam, bona est valde
valde.
[Ib. 10.] Et ait omnis synagoga lapidare eos in lapidibus: non
dictum est, lapidibus; cum ipsum lapidare, posset usitata locutione
sufficere.
[Ib. 11.] Et quousque non credunt mihi in omnibus signis,
quibus feci in ipsis? non ait, quae feci in ipsis.
[Ib. 24.] Puer autem meus Chaleb, quoniam spiritus alius in
eo, et assecutus est me, et inducam eum in terram: usitatum esset,
si non haberet, et.
[Ib. 24.] Et inducam eum in terram, in quam intravit illuc:
sufficeret usitata locutione, in quam intravit.
[Ib. 26.] Et ait Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: hoc
illatum est, cum Dominus et superius loqueretur. Facit hoc saepe
Scriptura, cum aliquid aliud vult dicere, iterum inducit loquentem,
qui jam loquebatur.
[Ib. 29.] Quotquot murmuraverunt super me: non ait, de me,
aut adversus me.
[Ib. 31.] Et haereditate possidebunt terram, quam vos
abscessistis ab ea: usitatum esset, a qua vos abscessistis; nunc
vero, et quam abscessistis dictum est novo more, et additum est, ab
ea, sicut Scripturae loqui solent: sicut est, Penitusque sonantes
accestis scopulos, id est, accessistis scopulos, non ait, ad
scopulos; et, Devenere locos (Aeneid. lib. 1, vv. 200,
201; et lib. 6 v. 638), non ait, ad locos: ita et quam
abscessistis, non ait, a qua abscessistis.
[Ib. 35.] Ego Dominus locutus sum, nisi ita fecero synagogae
malignae isti. Quaerendum est sane quid sit quod graece positum est E
MEN nostri enim interpretes hoc pene ubique interpretati sunt,
nisi.
[Ib. XV, 18.] In terram in quam ego induco vos illuc.
[Ib. 27, 28.] Si autem anima una peccaverit non sponte,
offeret capram unam anniculam pro peccato, et exorabit sacerdos pro
anima invita, et quae peccaverit nolenter ante Dominum, exorare pro
eo; et remittetur ei. In hac sententia, et illa locutio notanda
erat, quod ait, exorabit sacerdos, et postea dixit, exorare,
utrumque enim simul ita dici posset, exorabit exorare. Et illa, quod
a feminino genere incipiens ad masculinum clausit. Cum enim dixisset,
Si anima una peccaverit; conclusit dicens, exorare pro eo: ubi
intelligitur, pro eo homine: nam et quod adjunxit, et dimittetur ei,
in latino quidem non apparet, quia hoc pronomen generis omnis est; sed
in graeco masculinum elucet, ubi habet AYTO, quod hic positum
est, ei. Quod vero hic dictum est, pro anima invita, intelligitur
quae invita peccaverit, non quod nolit pro se offerri. Hoc enim etiam
consequenter exposuit, cum ait, et quae peccaverit nolenter. Et ideo
invita positum est, quia latine non potuit exprimi quod graece dictum
est AKOYSIASTEISES, non enim potuit dici nolentata, vel
quid aliud ab eo quod nolens fecerit.
[Ib. 30.] Et anima quaecumque fecerit in manu superbiae;
subauditur peccatum: notandum etiam quod ait, manu superbiae, manum
ponens pro opere sive potestate.
[Ib. 35.] Morte moriatur homo; lapidate eum lapidibus, omnis
synagoga: et morte moriatur, et lapidate lapidibus, et lapidate,
omnis synagoga, locutiones sunt inusitatae nobis.
[Ib. XVI, 17.] Et accipite singuli thuribulum suum.
[Ib. 33.] Et descenderunt ipsi et omnia quae sunt eis: praesens
posuit pro praeterito, sunt pro erant vel fuerunt.
[Ib. 34.] Et omnis Israel qui in circuitu eorum, fugerunt a
voce eorum: subauditur erat; id est, omnis Israel qui erat in
circuitu eorum.
[Ib. 37.] Quoniam sanctificaverunt thuribula peccatorum horum in
animabus suis: non dixit, quia sanctificaverunt thuribula peccatores
hi in animabus suis; sed quasi quaereretur quorum thuribula pro eo ut
diceret sua, dixit, peccatorum horum. Qui autem sanctificaverint,
intelligendum reliquit, id est, quia ipsi.
[Ib. XVII, 8.] Et ecce germinavit virga Aaron in domum
Levi: latina consuetudo, in domo Levi exigeret dici.
[Ib. XVIII, 6.] Et ego accepi fratres vestros Levitas de
medio filiorum Israel dationem datam Domino: haec locutio in latinum
necessitate ita translata est. Nam graecus habet DOMA
DEDOMENON, quod si quisquam latine velit exprimere, dicturus
est, datum datum, quia et DOMA datum est, secundum quod dicit
Apostolus, Non quia quaero datum, sed requiro fructum (Philipp.
IV, 17), quod in graeco DOMA scriptum est: et in Genesi,
Dedit Abraham data filiis suis (Gen. XXV, 6); graecus
habet, DOMATA: et in Evangelio, Nostis bona data dare filiis
vestris (Matth. VII, 11); DOMATA est in graeco: et
DEDOMENON, datum est, non nomen, sed participium. Ac per
hoc datum datum dici posset, tanquam datum quod datur, nisi ambiguitas
vitanda esset. Hanc ambiguitatem quidam nostri interpretes vitare
conantes, donum datum dixerunt; sed donum, graece DORON
dicitur, non DOMA: unde hoc loco non recte diceretur, quia non
sibi hoc donatum a filiis Israel dicit Deus, sed pro primogenitis
sibi debitis redditum: unde et quae redduntur et quae donantur, data
dici possunt; et ideo omne donum etiam datum est, non omne datum etiam
donum est: quia non omne quod datur continuo etiam donatur.
[Ib. XVIII, 12] Omnis primitia olei, et omnis primitia
vini et tritici, primitia eorum quaecumque dederint Domino, tibi dedi
ea. Non dixit, omnem primitivum tibi dedi eum; sed cum dixisset,
omnis primitia, et enumeraret de quibus rebus esset, intulit, tibi
dedi ea: nec saltem, tibi dedi eam, aut, tibi dedi eas, id est
primitias; sed neutrum genus intulit, quod quidem fieri absoluta
locutione etiam in latina lingua solet. Neque hoc quod dictum est,
primitia, latinum videtur: primitiae quippe numeri tantum pluralis
dici solent. Sed si potuerunt interpretes nostri transferre quod in
graeco invenerunt, Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus
(Psal. XV, 4); et alio loco, Virum sanguinum et dolosum
abominabitur Dominus (Psal. V, 7); cum sanguis in latina lingua
numeri sit tantum singularis; cur etiam hic pigeret singularem numerum
primitia, sicut habet graecus, exprimere? Aliqui tamen interpretes
primitias transtulerunt, et per accusativum casum, ut dicerent, omnes
primitias tibi dabo. Ita utramque locutionem nobis inusitatam,
quomodo in graeco inventa est, transferre noluerunt.
[Ib. XIX, 2.] Loquere filiis Israel, et accipiant a te
juvencam rufam: pro eo ac si diceret, adducant ad te; aut certe
utrumque usitate diceretur, accipiant et adducant ad te juvencam
rufam.
[Ib. 7.] Et lavabit corpus suum aqua: hoc intelligeretur etiamsi
non haberet, aqua.
[Ib. 9.] Et ponet extra castra in locum mundum: non in loco
mundo dixit, quod latinae locutionis est.
[Ib. 15.] Omne vas apertum quaecumque non habent alligaturam
alligatam super ea.
[Ib. XX, 9.] Et accepit Moyses virgam quae ante Dominum:
subauditur, erat.
[Ib. 12.] Quia non credidistis sanctificare me in conspectu
filiorum Israel: id est, sanctitatem meam declarare. Secundum istam
locutionem dictum est, Et pro eis sanctifico meipsum (Joan.
XVII, 19). et in oratione Dominica, Sanctificetur nomen tuum
(Matth. VI, 9).
[Ib. 15.] Et incolae fuimus in Aegypto dies plures: pro,
annis multis.
[Ib. 18.] Et dixit ad eum Edom: hoc est gens ipsa; non enim
adhuc vivebat Edom qui erat Esau: sicut ipsi qui nuntios miserunt,
Israel vocabantur, quod prius nomen unius hominis erat.
[Ib. 19.] Et dicunt ei filii Israel, Juxta montem
transibimus: si autem de aqua tua biberimus ego et pecora mea, dabo
pretium tibi: satis eleganter a plurali transit ad singularem numerum,
tanquam Israel diceret, cum dixisset, filii Israel, et a verbis
coepisset numeri pluralis, quod est, transibimus et biberimus.
[Ib. 30.] Et vidit omnis synagoga quia dimissus est Aaron: non
facile hoc verbum reperitur in Scripturis, dimissus, pro eo quod est
mortuus; hoc et in Evangelio est, ubi ait Simeon, Nunc dimittis
servum tuum in pace (Luc. II, 29): verum tamen
APOLYEIS habet in graeco, quod magis a resolutione quam a
dimissione dictum sonat; non enim dixit AFEIS, quod sine dubio
est, dimittis.
[Ib. 30.] Et fleverunt Aaron triginta dies omnis domus
Israel: non dixit, flevit; nec dixit, tota vel universa, sed
omnis, quasi plures essent; sicuti est, omnis homo, quod de omnibus
dicitur, longe utique aliud quam totus homo, quod de uno dicitur: sed
assidue ponit Scriptura omne pro toto.
[Ib. XXI, 5.] Et detrahebat populus ad Deum et adversus
Moysen: non dixit, de Deo; sed, ad Deum. Quamvis hanc
locutionem quidam transferre nolentes, detrahebant de Deo,
transtulerunt.
[Ib. 7.] Ora ergo ad Deum ut auferat a nobis serpentem: sicut
et in Exodo dictum est, ranam (Exod. VIII, 6), singulare
pro plurali.
[Ib. XXI, 9.) Et factum est quando momordit serpens hominem,
et aspexit in aeneum serpentem, et vivebat: non solum hoc habet ista
locutio quod vertit modum verbi, et a specie perfecta praeteriti
temporis ad imperfectam clausit, sed etiam quod plus habet, et.
[Ib. 11.] Et elevantes ex Oboth, castra collocaverunt in
Achalgai trans in eremo: hoc est, in ulteriore eremo.
[Ib. XXII, 23.] Et percussit asinam in virga: non dixit,
virga, sed, in virga.
[Ib. XXIII, 11.] In maledictionem inimicorum meorum vocavi
te, et ecce benedixisti benedictionem: non dixit, benedictione, sed
tanquam diceret, ecce dixisti benedictionem.
[Ib. 12.] Quaecumque miserit Deus in os meum, hoc observabo
loqui: non dixit, haec observabo.
[Ib. 13.] Veni mecum adhuc in locum alium, de quo non videbis
eum inde.
[Ib. XXV, 4.] Et ait Dominus ad Moysen, Accipe duces
populi, et ostenta eos Domino contra solem, et avertetur ira
animationis Domini ab Israel: cum Dominus loqueretur; non dixit,
et ostenta eos mihi, et avertetur ira mea ab Israel.
[Ib. 15.] Domus familiae est Madian: de muliere hoc dixit,
quae cum adultero Israelita percussa est; quibus verbis, quantum
puto, intelligi voluit nobilem fuisse, ut diceret eam, domus
familiae, sicut jam vulgo ad insigne divitiarum et paterfamilias et
materfamilias dicitur.
[Ib. XXVI, 1.] Et locutus est Dominus ad Moysen et ad
Eleazar sacerdotem dicens, Accipe principium totius synagogae
filiorum Israel a viginti annis et supra: notandum quid appellaverit
principium, robur scilicet aetatis in populo.
[Ib. XXVII, 20 et 21.] Ut exaudiant eum filii Israel;
et, In ore ejus exibunt; et, In ore ejus introibunt, id est, cum
jusserit.
[Ib. 22.] Et fecit Moyses secundum quae praecepit illi
Dominus; et assumens Jesum statuit eum ante Eleazarum sacerdotem,
etc., ubi hoc notandum fuit, quia cum jam dixisset, Et fecit
Moyses secundum quae praecepit illi Dominus, eadem ipsa repetit.
[Ib. 23.] Et commendavit eum secundum quae praecepit Dominus
Moysi: non ait, secundum quae praecepit illi Dominus.
[Ib. XXVIII, 13.] Decimam decimam similaginis consparsam
in oleo agno uni: id est singulas decimas singulis agnis; quod enim
ait, Decimam decimam, significavit quod repetendae sint decimae per
singulos agnos.
[Ib. 16 et 17.] Et in mense primo quarta decima mensis hujus
dies festus, septem dies azyma edetis: notandum diem festum per plures
dies celebrari; et tamen diem festum dici, non dies festos, ipsius
festivitatis celebrationem, quotquot dies tenuerit.
[Ib. XXIX, 1.] Et mense septimo una mensis. Secundum hanc
locutionem dictum est in Genesi, Et facta est vespera, et factum est
mane dies unus (Gen. I, 5): nam et ibi sicut hic graecus habet
EMERA MIA, unde quidam hic interpretantes prima die mensis,
necessariam locutionem praetermiserunt, quamvis a sententia verborum
non recesserint.
[Ib. 2.] Vitulum unum ex bobus, arietem unum: non ait, ex
ovibus, sicut illud ex bobus, cum et illud si deesset, plenum esset.
[Ib. 2.] Agnos anniculos sine vitio septem: hoc quod in agnis
posuit, sine vitio, per omnia subauditur, et in vitulo scilicet, et
in ariete.
[In 4.] Decima decima agno uni, septem agnis: id est, singula
singulis.
[Ib. 39.] Exceptis votis vestris, et voluntaria vestra, et
holocaustomata vestra, sacrificia vestra, et libamina vestra, et
salutaria vestra. Hanc locutionem, si vel graeca esset, non
notarem: non enim ait, Exceptis votis vestris et voluntariis
vestris, et caetera, ut coeperat; sed neque, Excepta vota vestra,
ut ab ipso velut soloecismo inciperet: sed cum prius recte usitata
locutione dixisset, Exceptis votis vestris; ea deinde adjunxit per
alium casum, ubi subaudiri non possit, exceptis, sed, excepta; quod
non admittit nec graeca nec latina locutio.
[Ib. XXX, 3.] Homo, homo quicumque voverit votum Domino:
pro eo quod est, omnis homo.
[Ib. 4.] Cum autem mulier voverit votum Domino, aut definierit
definitione in domo patris sui in juventute sua. Hic mulierem feminam
dicit etiamsi virgo sit, more Scripturarum: unde etiam de Christo
est, quod ait Apostolus, Factum ex muliere (Galat. IV, 4).
[Ib. 4.] Et audierit pater ejus vota ejus et definitiones ejus,
quas definivit. Definitiones definivit, locutio est.
[Ib. 4.] Definivit adversus animam suam: id est, adversus
delectationes animae suae.
[Ib. 4.] Et tacuerit pater ejus, et stabunt omnia vota ejus:
hic plus habet, et; nam integer sensus est, Si audierit et tacuerit
pater ejus, stabunt omnia vota ejus.
[Ib. 7.] Si autem facta fuerit viro: intelligitur, nupserit;
Scriptura sic loquitur.
[Ib. 7.] Et vota ejus super eam: subauditur, sunt, quod
nonnulli interpretes etiam addiderunt.
[Ib. 13.] Omnia quaecumque exierint ex labiis ejus secundum vota
ejus, et secundum definitiones quae adversus animam ejus, non manet
ei, et cum exspectaretur numerus pluralis, ut diceret, non manent
ei; nam ita nonnulli interpretati sunt, vitantes istum quasi
soloecismum.
[Ib. XXXI, 4.] Mille ex tribu, et mille ex tribu, ex
omnibus tribubus Israel. Numquid duodecies dixit mille? Et tamen
repetitio ista millenos significat.
[Ib. 8.] Interfecerunt in gladio: quod usitate diceretur,
interfecerunt gladio.
[Ib. 10.] Et omnes civitates eorum, quae in habitationibus
eorum: subauditur, erant.
[Ib. 10.] Et villas eorum succenderunt in igni: quod usitate
diceretur, succenderunt igni.
[Ib. 18.] Et omnem multitudinem mulierum, quae non novit
concubitum masculi, vivificate. Nusquam certius apparet hebraea
locutione mulieres etiam dici virgines solere.
[Ib. 28 et 29.] Et a dimidia parte eorum accipietis, et dabis
ea Eleazar sacerdoti primitias Domini: non dixit, dabitis.
[Ib. 35.] Et animae hominum a mulieribus, quae non cognoverunt
concubitum viri, omnis anima duo et triginta millia: et hic superior
locutio confirmata est, mulieres dici etiam quae non cognoverunt
concubitum viri, id est virgines.
[Ib. 54.] Et accepit Moyses et Eleazar sacerdos aurum a
chiliarchis et a centurionibus, et intulit ea in tabernaculum
testimonii. Videtur dicere debuisse, et intulit illud in tabernaculum
testimonii; quoniam aurum acceptum esse praedixerat, et plerique
latini codices sic habent: sed ideo pluraliter videtur illatum ut
diceret, intulit ea, quia multa vasa fuerant superius commemorata, in
quibus erat hoc aurum.
[Ib. XXXII, 1.] Et pecora, multitudo erat filiis Ruben et
filiis Gad, multitudo copiosa valde: non dixit, et pecorum multitudo
erat.
[Ib. 1.] Et viderunt regionem Jazer et regionem Galaad, et
erat locus, locus pecoribus: non jungendum est in pronuntiatione quod
bis dixit locus; sed subdistinguendum, et erat locus, et deinde
inferendum, locus pecoribus. Quasi enim exspectaretur qualis locus,
ita repetitio eleganter illata est.
[Ib. 2.] Et accedentes filii Ruben et filii Gad, dixerunt ad
Moysen et Eleazar sacerdotem, et ad principes synagogae, dicentes:
non est ista vel graeca vel latina locutio, dixerunt dicentes, sed
hebraea videtur.
[Ib. 5.] Detur terra ista famulis tuis in possessionem: quasi de
aliis dicerent, cum sibi peterent.
[Ib. 12.] Non enim secuti sunt post me, praeter Chaleb filius
Jephone. Videtur dicere debuisse, praeter Chaleb filium Jephone;
sed nominative intulit, quia praecessit, secuti sunt. Est autem ista
locutio etiam latina, sed rara.
[Ib. 13.] Donec consumeretur omnis generatio facientes maligna
in conspectu Domini: non dixit, faciens maligna; neque, facientium
maligna.
[Ib. 16.] Et accesserunt ei, et dixerunt: non ait quod
usitatum est, accesserunt ad eum.
[Ib. 24.] Et aedificabitis vobis ipsis civitates impedimentis
vestris: ac si diceret, aedificabitis vobis ipsis civitates propter
impedimenta vestra.
[Ib. 26, 27.] Impedimenta nostra et uxores nostrae et omnia
pecora nostra erunt in civitatibus Galaad, pueri autem tui transibunt
omnes armati: non dixerunt, nos autem transibimus omnes armati, sed
tanquam de aliis dicerent.
[Ib. 28.] Et commendavit eis Moyses Eleazar sacerdotem et
Jesum filium Nave, et principes familiarum tribuum Israel. Non
ait, commendavit eos Moyses Eleazar sacerdoti, quod utique ordo
locutionis usitatae exigebat: per hos enim introducti sunt in terram,
quam petebant: unde magis illi istis a quibus introducebantur in terram
postulatam, quam isti qui introducebant, illis quos introducebant,
commendati videntur.
[Ib. 30.] Si autem non transierint armati vobiscum in bellum in
conspectu Domini, et transferte impedimenta eorum: plus habet, et.
[Ib. 33.] Et dedit eis Moyses filiis Gad et filiis Ruben:
plus habet, eis.
[Ib. XXXIII, 14.] Et non ibi erat aqua populo bibere:
pro eo quod est, ad bibendum.
[Ib. 51.] Loquere filiis Israel, et dices ad eos: sufficere
videtur, loquere filiis Israel.
[Ib. 52.] Et omnia idola fusilia eorum perdetis ea: plus
habet, ea.
[Ib. XXXIV, 6.] Hoc erit vobis fines maris: non dixit, hi
erunt vobis.
[Ib. 7. Et hoc erit vobis fines ad Aquilonem: eadem repetita
locutio est.
[Ib. XXXV, 3.] Et erunt civitates eis habitare: pro eo quod
dici solet, ad habitandum.
[Ib. 11.] Refugia erunt vobis fugere illo homicidam: quod
usitate dici potest, ut fugiat illo homicida.
[Ib. 15.] Et incolae qui in vobis, istae civitates in
refugium: singulari numero positum est incolae; id est, huic incolae
qui in vobis, quoniam minus habet, est: non enim ait, qui in vobis
est, notissima locutione, sed rariore in lingua latina quam in
graeca.
|
|