LIBER QUINTUS. Locutiones de Deuteronomio.

[DEUTER. cap. I, V\ 7.] Usque ad flumen magnum, flumen Euphratem: non dixit, usque ad flumen magnum Euphratem.

[Ib. 17.] Et judicium quod durum fuerit a vobis, afferetis illud ad me: non dixit, quod durum fuerit vobis, sed, a vobis; id est, ita durum, ut a vobis judicari non possit.

[Ib. 35.] Si videbit aliquis virorum istorum terram optimam hanc, quam juravi patribus eorum, praeter Chaleb filius Jephone, hic videbit eam: et in libro Numerorum istam locutionem notavimus, quia non dixit, praeter Chaleb filium Jephone; sed, filius.

[Ib. II, 7.] Dominus enim Deus vester benedixit te in omni opere manuum tuarum: non ait, benedixit vos in omni opere manuum vestrarum, cum praedixisset, vester, non, tuus.

[Ib. 24.] Nunc ergo surgite, et promovete, et pertransite vos vallem Arnon; ecce tradidi in manus tuas Seon regem Esebon: non dixit, in manus vestras, sed a plurali ad singularem transiit.

[Ib. IV, 7.] Quoniam quae est gens magna, cui est ei Deus appropians illis: duo sunt hic notanda; vel quod ait, cui est ei, vel quod non ait, appropians illi, sed, appropians illis.

[Ib. 12.] Et similitudinem non vidistis, sed vocem: cum vox non possit videri, sed generaliter hoc verbum posuit, tanquam ad omnem corporis sensum videre pertineat.

[Ib. 5 et 14.] In quam vos ingredimini illo, haereditare eam: plenum esset etiamsi non additum esset, illo.

[Ib. 20.] Et eduxit vos de fornace ferrea ex Aegypto: fornacem ferream, duram tribulationem intelligi voluit: secundum hoc et de Joseph dictum est in Psalmis, Ferrum pertransiit animam ejus (Psal. CIV, 18).

[Ib. 22.] Et non transeo Jordanem hunc; quasi et alius sit Jordanis: ex hac locutione arbitror saepe dici etiam hunc mundum, quasi alius sit.

[Ib. 25.] Si autem genueris filios et filios filiorum tuorum: notanda locutio est, ubi et avos nepotes dicit gignere.

[Ib. 29.] Et quaeretis ibi Dominum Deum vestrum; et invenietis eum, quando exquiretis eum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua in tribulatione tua: non dixit, in toto corde vestro, et in tota anima vestra, in tribulatione vestra.

[Ib. 32.] Interrogate dies priores, qui fuerunt priores te: non dies, sed homines intelligendum est. Similiter et hoc notandum quod etiam superius cum dixerit, Interrogate pluraliter, priores te intulit singulariter; non, priores vobis.

[Ib. 34.] Si et tentavit Deus ingressus accipere sibi gentem de media gente: tentavit, pro eo quod est voluit, positum est, aut quid aliud: quod autem ait, de media gente, de mediis gentibus intelligendum est, singulari posito pro plurali; sicut serpentem, ranam, et locustam, pro serpentibus; ranis et locustis, scriptum legimus.

[Ib. 34.] Secundum omnia quae fecit Dominus Deus vester in Aegypto coram te vidente: nihil minus est, etsi non addatur, vidente.

[Ib. V, 5.] Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini; quoniam timuistis a facie ignis, et non ascendistis in montem, dicens, Ego sum Dominus Deus tuus, etc. Dicens posuit pro, cum diceret.

[Ib. 14.] Et advena qui incolit in te: populo dictum accipiendum est, non quasi uni homini, quia in populo incolit advena.

[Ib. 15.] Propter hoc constituit tibi Dominus Deus tuus, ut observes diem sabbati, et sanctificare eum: si, et, non haberet, non videretur inusitata locutio, ut observes diem sabbati sanctificare eum; aut certe si ita esset, ut observes diem sabbati et sanctifices eum; aut ita, propter hoc constituit tibi Dominus Deus tuus observare diem sabbati et sanctificare eum: nunc vero, ut observes diem sabbati, et sanctificare eum, inusitata et notanda locutio est.

[Ib. VI, 13.] Attende tibi, ne dilatetur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui: notandum etiam in malo dici posse dilatationem cordis; exsultatio quippe in dilatatione intelligitur, cui contrariae sunt angustiae, id est tristitia: utrumque autem potest et in bono et in malo accipi.

[Ib. 20.] Et erit cum interrogaverit te filius tuus cras dicens: cras posuit, pro futuro quocumque tempore.

[Ib. VII, 1.] Septem gentes magnas et multas: quomodo ergo multas, si septem? sed multas dixit multitudinem habentes.

[Ib. 2.] Non dispones ad eos testamentum; cum de gentibus diceret: testamentum ergo pro pacto posuit.

[Ib. 3 et 4.] Et filiam ejus non sumes filio tuo; discedere enim faciet filium tuum a me, et serviet diis aliis, et irascetur indignatione Dominus in vos: non ait, irascar, sed tanquam de alio diceret.

[Ib. IX, 1.] Civitates magnas et muratas usque in coelum: hyperbolice dictum.

[Ib. 4.] Ne dicas in corde tuo, cum consumpserit Dominus Deus tuus gentes istas ante faciem tuam, dicens, Propter justitias meas induxit me Dominus haereditare terram bonam istam: ordo est, Ne dicas in corde tuo dicens.

[Ib. 28.] Ne quando dicant inhabitantes terram, unde eduxisti nos inde: more Scripturae additum est, inde.

[Ib. XI, 3.] Quae fecit virtutem Aegyptiorum: hoc interpretes quidam latini minus intelligentes noluerunt dicere virtutem, sed virtuti, vel exercitui; quoniam id quod ait Graecus DYNAMIN, nonnulli exercitum intellexerunt. Sed elegans locutio est, Quae fecit virtutem eorum; intelligendum est quid eam fecit; quoniam ad nihil eam redegit: sed quia pluraliter dictum est, ideo subobscurum est.

[Ib. 6.] Quos aperiens terra os suum deglutivit eos, et domos eorum, et tabernacula eorum: duae locutiones hic notandae sunt, quod et additum est, eos, cum sufficere posset quod ait superius, quos; et domos eorum cum dixisset, addidit et tabernacula eorum, quasi alias in eremo haberent domos nisi tabernacula. Sed nimirum domus intelligi voluit homines ad eos pertinentes, sicut ipsi populo dicitur, Et nunc tu, domus Jacob (Isai. II, 5). Nec ista locutio aliena est a latina lingua: nam et Romani dicti sunt domus Assaraci (Aeneid. lib 1, v. 284), quod ex Assaraco Trojano originem ducerent.

[Ib. 7.] Quoniam oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna, quae fecit in vobis hodie: cum de his operibus diceret, quae per eremum facta sunt eo tempore quo ibi circumducebantur per quadraginta annos; tamen hodie dixit, quod intelligi voluit hoc tempore, quotquot ibi annos idem tempus habere potuisset.

[Ib. 9.] Terram quam juravit Dominus patribus vestris dare eis, seminique eorum post eos: tanquam diceret, id est semini eorum post eos; non enim et ipsis dedit, sed ita ipsis dedit, cum semini eorum dedit.

[Ib. 13.] Si autem auditu audieritis omnia mandata ejus, quae ego mando tibi hodite; auditu videtur superfluum, sed locutio est Scripturae sanctae familiarissima.

[Ib. 14.] Et dabit pluviam terrae tuae in tempore suo matutinum et serotinum . Cum matutinum tempus dies dicatur, numquid hinc intelligi voluit tempus anni primum? Serotinum vero minus latinum est; sed non potuit magis proprie de graeco exprimi, quod illi dicunt OPSIMON: tamen etiam in latina lingua vulgo usitatum est; ut dicatur serotinum, sed quod tardius quam oporteat factum est; hic vero tempus anni potius intelligi voluit.

[Ib. 15 et 16.] Et cum comederis, et satiatus fueris, attende tibi ipsi ne dilatetur cor tuum, et praevaricemini et serviatis diis aliis. Jam superius tales locutiones notavimus, sive quod a singulari ad pluralem transit, sive quod in malo voluit intelligi dilatetur, ubi noxiam prosperitatem significavit.

[Ib. 24.] Et flumen magnum flumen Euphratem, repetitiones istae usitatae sunt in Scripturis, et rem decenter commendant.

[Ib. 25.] Timorem vestrum et tremorem vestrum imponet Dominus Deus vester super faciem universae terrae: non timorem et tremorem quo ipsi timent et tremunt, sed quo timentur et alios tremere faciunt.

[Ib. XII, 17.] Non poteris manducare in civitatibus tuis decimationem frumenti tui: pro eo quod est, non debebis.

[Ib. XIII, 16.] Et incendes civitatem in igni: nos usitatius diceremus, igni.

[Ib. XIV, 24.] Si autem longe fuerit via a te: ac si diceret, longa via fuerit; adverbium posuit pro nomine.

[Ib. XV, 6.] Et fenerabis gentes multas. Fenerationem Scriptura dicit mutuo datam pecuniam, etiamsi usurae non accipiantur: unde est et illud in Psalmo, Beatus qui miseretur et commodat (Psal. CXI, 5). Hoc enim maluerunt interpretari nostri, qui sententiam potius quam verba sequenda putaverunt: nam in graeco habet DANEIZEI, quod est feneratur.

[Ib. 6.] Et principaberis gentium multarum; tui autem non principabuntur: tanquam diceret, tibi non dominabuntur, hoc est gentes: genitivus enim casus est singularis hujus pronominis quod ait tui, cujus dativus est tibi; non pluralis nominativus, cujus genitivus est tuorum.

[Ib. 7.] Si autem fuerit in te egenus in fratribus tuis; non uni homini, sed populo dicitur, ideo in te.

[Ib. 7, 8.] Si autem fuerit in te egenus in fratribus tuis in una civitatum tuarum, in terra quam Dominus Deus tuus dat tibi, non avertes cor tuum, neque constringes manum tuam a fratre tuo egente: aperiens aperies manus tuas ei, fenus fenerabis ei quantumcumque postulat, et quantum eget. Hic certe cum opera misericordiae praecipiat, non utique usurarum crudelitas suscipienda est: unde apparet quod ait, fenus fenerabis ei, mutuo dandum quod postularet, intelligi voluisse. Quod autem ait, aperiens aperies manus tuas, tale est et quod sequitur, fenus fenerabis, usitata locutio est in Scripturis sanctis.

[Ib. 17.] Cum de aure pertundenda servi praecepisset, Et ancillam, inquit, tuam facies similiter: accusativum pro dativo ponens; non ait, ancillae tuae facies, quod locutionis nostrae consuetudo poscebat.

[Ib. 21.] Si autem fuerit in eo vitium, claudum aut caecum, vel omne vitium malum: non ait, claudicatio aut caecitas, ipsa enim sunt vitia; sed claudum, et caecum, quod sunt non vitia, sed animalia quae habent vitia. Hoc quoque notandum est quod ait, vitium malum, quasi posset esse vitium bonum.

[Ib. XVI, 4.] Et non dormiet de carnibus, de quibus immolaveritis vespere die primo usque in mane: pro eo quod est, non remanebit ea nocte, non dormiet dictum est.

[Ib. XVII, 1.] Non offeres Domino Deo tuo vitulum vel ovem, in quo est in ipso vitium: usitata locutio esset, in quo est vitium; sed ista Scripturis est usitatior.

[Ib. 5.] Et lapidabis eos in lapidibus, et morientur: quod ex nostra consuetudine diceretur, lapidibus, non in lapidibus.

[Ib. 16.] Non multiplicabit sibi equum: pro equis vel pro equitatu, equum posuit; unde nonnulli equitatum interpretati sunt.

[Ib. 15.] Non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus: Non poteris, dictum est pro, non debebis.

[Ib. XVIII, 16.] Secundum omnia quae petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, in die convocationis, dicentes: cum dixerit superius petiisti, dicentes subjecit, non, dicens.

[Ib. XX, 4.] Quoniam Dominus Deus noster, qui praecedit vobiscum: non dixit, vos.

[Ib. XXII, 6.] Si occurreris nido avis ante faciem tuam in via. Notandum quod occurreris dixit etiam non ambulanti.

[Ib. 8.] Si autem aedificaveris domum novam, facies coronam solario tuo, et non facies homicidium in domo tua, si cadat qui cecidit ab eo: id est, a solario cadat qui cecidit; nimis inusitata locutio est.

[Ib. XXIV, 2 et 3.] Et abiens fuerit viro alteri, et oderit eam vir novissimus. Notandum ex duobus posteriorem novissimum dici: talis locutio est et in Evangelio, quando quaeritur ex duobus fratribus quis eorum fecerit voluntatem patris, et respondetur novissimus, cum duo fuerint (Matth. XXI, 31).

[Ib. 6.] Non pignerabis molam, neque superiorem lapidem molae, quia animam iste pignerat: pro eo quod est, quia animam pigneras, si feceris. Deinde notandum animam dixisse, pro ea vita quam habet anima in corpore: ex qua locutione et illud est in Evangelio, Nonne anima plus est quam esca (Matth. VI, 25)?

[Ib. 7.] Si autem deprehendatur homo furans animam ex fratribus suis filiis Israel: animam pro homine posuit. Denique sequitur, et opprimens eum vendiderit; quae non minus notanda est locutio: noluit enim dicere, eam, quod esset magis consequens, quoniam animam dixerat; sed eum, id est hominem, in cujus significatione dixerat animam.

[Ib. 10.] Si debitum fuerit in proximo tuo, debitum quodcumque: repetitio verbi locutionem notandam facit.

[Ib. XXV, 7.] Si autem noluerit homo accipere uxorem fratris sui, et ascendet mulier in porta ad senatum et dicet, Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel, noluit frater viri mei. Quamvis verborum repetitiones amet Scriptura, inusitatior est tamen repetitio haec: sed elegantius querelae ostentat affectum.

[Ib. XXVII, 21.] Maledictus omnis qui dormierit cum omni pecore: pro eo quod est, concubuerit. Deinde cum omni pecore, pro eo quod est, cum quolibet pecore.

[Ib. XXVIII, 48.] Et servies inimicis tuis, quos immittet Dominus Deus tuus super te. Graecus habet LATREYSEIS, ubi latinus interpretatus est, servies: solet autem hoc verbum in ea servitute Scriptura ponere, quae debetur Deo; unde idololatrae appellantur, qui ea servitute idolis serviunt: ergo hic inusitate positum est hoc verbum. Quanquam possit etiam hunc sensum habere, quod tam graviter multa dixerit, ut inimicis suis nimium superbientibus tanquam diis servisse cogantur.

[Ib. 49.] Gentem cujus non audies vocem ejus: et hoc notandum est, quod et cujus dixit, et ejus, sicut loqui Scripturae solent; et in quod ait, cujus non audies vocem, pro eo quod est, cujus linguam non intelliges.

[Ib. 54 et 55.] Mollis in te et tenera valde fascinabit oculo suo fratrem suum, et uxorem quae est in sinu ejus, et qui reliqui sunt filii quicumque relicti fuerint illi; ita ut det uni ex eis a carnibus filiorum suorum de quibuscumque edet, eo quod non derelictum sit ei quidquam in angustia et tribulatione, qua tribulabunt te inimici tui in omnibus civitatibus tuis. Notandum est quemadmodum hic dictum sit fascinabit, pro invidebit, et tanquam ad hoc derelicto, ut necesse sit ei dare de carnibus filiorum, quas cogit necessitas in cibum sumi a parentibus. Nam et in Proverbiis quod latini codices habent, Non coenabis cum viro invido (Prov. XXIII, 6); graecus habet, ANDRI BASKANO: BASKANOS autem fascinus dicitur.

[Ib. 63.] Et erit sicut laetatus est Dominus in vobis, benefacere vobis. Graecus habet, benefacere vos, nec videtur esse saltem graeca locutio: accusativus tamen pro dativo positus intelligitur; unde maluerunt latini interpretes dicere vobis, quam vos.

[Ib. XXIX, 2.] Vos vidistis omnia quae fecit Dominus Deus vester in terra Aegypti, coram vobis, Pharaoni et servis ejus omnibus et omni terrae illius, tentationes magnas, quas viderunt oculi tui: notandum illas plagas etiam tentationes vocari.

[Ib. XXX, 4.] Si fuerit dispersio tua a summo coeli usque ad summum coeli, inde congregabit te Dominus Deus tuus. Mirum si non hoc dicit, a summo coeli usque ad summum coeli, quod solet etiam dicere, a summo terrae usque ad summum terrae: fortasse propterea quia secundum id quod et iste aer coelum dicitur, conjungitur terrae.

[Ib. 12 et 13.] Non in coelo est, dicens, Quis ascendet in coelum, et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? Neque trans mare est, dicens, Quis transfretabit nobis trans mare, et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? dicens pro eo posuit quod est, ut dicas: nova locutio.

[Ib. XXXI, 8.] Et Dominus qui comitatur tibi tecum.

[Ib. 16.] Et dixit Dominus ad Moysen, Ecce tu dormies cum patribus tuis: hoc verbo ejus mortem significavit.

[Ib. 27.] Amaricantes eratis quae ad Deum: id est, amaricabatis ea quae Dei sunt.

[Ib. 29.] Scio enim quia post obitum meum, iniquitate iniquitatem facietis: uno verbo autem graece dicitur, iniquitatem facietis, quod est ANOMESETE.

[Ib. 29.] Et occurrent vobis mala novissimum dierum: sic enim habet graecus, pro in novissimis diebus, aut in novissimo dierum.

[Ib. XXXII, 6.] Nonne hic ipse pater tuus possedit te, et fecit te, et creavit te? ordo notandus est; prius enim videtur dicere debuisse, creavit te et fecit te, et deinde, possedit te. Quomodo enim intelligitur posse possideri qui non est?

[Ib. 14.] Cum adipe renum tritici. Haec metaphora nimis inusitata est, ut renes tritici intelligantur velut interiora tritici, unde farina ejicitur: hoc enim et adipem dixit; nam hoc nomine etiam farinam solent Graeci dicere: hoc enim habet graecus in Exodo, ubi scriptum est, Elevantes farinam super humeros suos (Exod. XII, 34); graecus quippe interpres STEATA posuit, quod sunt adipes.

[Ib. 20.] Filii in quibus non est fides in eis: usitata Scripturis locutio.

[Ib. 36.] Quoniam judicabit Dominus populum suum, et in servis suis consolabitur: pro, servos suos consolabitur; nisi forte ipsum consolari dicit translato verbo, velut ab indignatione et offensione, qua eum offendunt mali. Sic autem ejus consolatio accipienda est, non ex more hominum, sicut nec ira et zelus, et caetera talia.

[Ib. 37.] Ubi sunt dii eorum, in quibus fidebant in ipsis: plenum esset et sine, in ipsis.

[Ib. 40.] Et jurabo dexteram meam: id est, per dexteram meam.

[Ib. 42 .] Laetamini coeli simul cum eo, et adorent eum omnes Angeli Dei: alii codices habent, et adorent eum omnes filii Dei. Filios autem Dei dictos, qui Angeli sunt in coelis, non facile in Scripturis sanctis invenitur.