|
[JUD. cap. 1, V\ 1.] Et factum est postquam defunctus est
Jesus, interrogabant filii Israel in Domino: non ait, Dominum,
quod sermonis nostri consuetudo poscebat.
[Ib. 3.] Et bellemus in Chananaeo: non dixit, adversus
Chananaeum, aut contra Chananaeum, aut saltem, in Chananaeum.
[Ib. II, 8.] Et mortuus est Jesus filius Nave servus
Domini, filius centum decem annorum. Ista repetitio quod cum
dixisset filius Nave, repetivit filius, et deinde addidit, centum
decem annorum, inusitata est; ut potius filius centum decem annorum
diceret, quam homo centum decem annorum: sed tamen et alibi
reperitur.
[Ib. 10.] Et omnis generatio appositi sunt ad patres suos:
notanda locutio est, quod non ait, apposita est, quia plures erant.
[Ib. 14.] Tradidit eos in manu praedantium: non dixit, in
manum; quod videtur latina locutio postulare.
[Ib. 18.] Et cum suscitavit Dominus eis judices, et erat
Dominus cum judice: solita locutione plus est hic, et; nam plenum
esset, Et cum suscitavit Dominus eis judices, erat Dominus cum
judice. Notandum est etiam hoc, quod a plurali ad singularem
transiens, non ait, cum judicibus, sed, cum judice, id est, cum
unoquoque judice.
[Ib. 19.] Et factum est, cum moreretur judex, et
revertebantur, et iterum corrumpebant super patres suos. Recta
locutio esse ita poterat secundum consuetudinem sermonis nostri, Et
fiebat cum moreretur judex, et revertebantur, et iterum corrumpebant
super patres suos. Si, et, non haberet, plenum esset, cum
moreretur judex, revertebantur, et iterum corrumpebant super patres
suos, id est plusquam patres eorum.
[Ib. 20.] Propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum
meum: tanta dixit, pro tantum, id est tam multum nomen pro adverbio,
quod etiam in latinis locutionibus maxime poeticis invenitur.
[Ib. 20.] Et non obaudierunt vocis meae: graeca magis locutio
est.
[Ib. III, 10.] Factus est super eum Spiritus Domini: cum
Spiritus Domini utique factus non sit; sed super eum factus est, ita
dictum est ac si diceretur, factum est ut esset super eum. Ex qua
locutione et in Evangelio legitur. Ante me factus est (Joan. I,
27); id est, factum est ut esset ante me: quod alio modo
diceretur, praelatus est mihi.
[Ib. 21.] Et sumpsit Aioth gladium de super femore suo dextro:
sic interpretari potuit quod graecus habet: APO ANOTEN, nam
locutio minus latina est.
[Ib. 17.] Erat autem Eglom vir exilis valde: hoc KAT
ANTIFRASIN dictum, id est locutione contraria, sequentia
indicant; quando enim percussus est, dictum est quod concluserunt
adipes vulnus, quia non eductus est gladius de ventre ejus.
[Ib. 31.] Et percussit alienigenas in sexcentos viros: non
ait, alienigenarum sexcentos viros, aut certe alienigas in sexcentis
viris.
[Ib. IV, 6.] Nonne praecepit Dominus Deus Israel tibi, et
perges in montem Thabor? Non ait, ut pergas, quod videtur esse
consequens; sed inusitata locutione, Nonne praecepit tibi, et
perges, ut subaudiamus verbum quod supra positum est, et sit, Nonne
perges? aut solita locutione plus habet, et; nam ista conjunctione
detracta sensus currit, Nonne mandavit Dominus Deus Israel tibi,
Perges in montem Thabor, et accipies tecum decem millia virorum?
etc.
[Ib. 8.] Quoniam nescio diem in quo Dominus prosperat angelum
mecum: utrum prosperat actus angeli ejus qui mecum est? an prospera
mihi facit per angelum?
[Ib. 13.] Omnes currus suos, nongentos currus ferreos.
Ubilibet distinguatur, elegans repetitio: utrum omnes currus suos,
et deinde sequatur nongentos currus ferreos; an omnes currus suos
nongentos, et deinde inferatur currus ferreos.
[Ib. 15.] Et pavefecit Dominus Sisaram, et omnes currus
ejus, et omnia castra ejus, in ore gladii in conspectu Barach.
Quomodo pavefecit currus, nisi eos intelligas qui erant in curribus?
Et pavefecit Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, et omnia castra
ejus, in ore gladii in conspectu Barach. Pavefecit in ore gladii,
ac si diceret, interfecit in ore gladii: pavefecit ergo, cum
caederentur gladio.
[Ib. 16.] Et descendit Sisara desuper curru suo: ita dici
latine potuit, quod est graece APO ANOTEN.
[Ib. 19.] Et cooperuit eum in pelle sua: non dixit, pelle,
aut de pelle; sic enim habet graecus EN TE DERREI
AYTES.
[Ib. 20.] Et erit, si quis venerit ad te, et dixerit, Est
hic vir? et dices, Non est. Detracta conjunctione consequentem
habet sensum, Si quis venerit ad te, et dixerit, Est hic vir?
dices, Non est.
[Ib. 24.] Et pergebat manus filiorum Israel pergens: solita et
frequentata locutio est.
[Ib. 24.] Et indurabatur in Jabin regem Chanaan: novo modo
positum est hoc verbum, indurabatur, pro eo quod est, fortis
efficiebatur et praevalidus.
[Ib. V, 26.] Perforavit caput ejus, et percussit: id est,
percussit caput ejus, et perforavit.
[Ib. 31.] Sic pereant omnes inimici tui, Domine; et
diligentes eum sicut ortus solis in potentia ejus: non dixit,
diligentes te, cum utique de Domino intelligi vellet.
[Ib. VI, 3.] Et factum est, quando seminavit vir Israel:
non unum hominem significat, sed ipsam gentem.
[Ib. 3.] Ascendebat Madian et Amalech et filii Orientis, et
ascendebat super eum: ista repetitio verbi non videtur habere solitam
elegantiam vel affectum.
[Ib. 9.] Et liberavi vos de manu Aegypti: per manum,
potestatem significat; per Aegyptum, Aegyptios.
[Ib. 13.] Et dixit ad eum Gedeon, In me, Domine mi:
subintelligitur, intende, hoc est, In me intende; et est ista
locutio Scripturis familiarissima.
[Ib. 13.] Et si est Dominus nobiscum, et utquid invenerunt nos
omnia mala ista? Plus habet conjunctionem, et, sicut solet loqui
Scriptura, quae si detrahatur, plena sententia est, Et si est
Dominus nobiscum, utquid invenerunt nos omnia mala ista? Quamvis et
superior conjunctio possit salva sententia detrahi, ut cum dixisset,
In me, Domine mi; deinde subsequatur, si est Dominus nobiscum,
utquid invenerunt nos omnia mala ista: magis enim hoc exigit nostrae
locutionis consuetudo.
[Ib. 25.] Et vitulum annorum septem. Hic manifestum est
quomodo vitulos appellet Scriptura: bos enim annorum septem, secundum
consuetudinem locutionis nostrae, non est utique vitulus. Secundum
hanc ergo locutionem dictum est de Samegar , quod occiderit sexcentos
viros praeter vitulos boum (Jud. III, 31), hoc est praeter
boves.
[Ib. 34.] Et cecinit in cornea: subauditur tuba; graecus enim
non habet, tuba, sed tantum cornea.
[Ib. VII, 12.] Camelis eorum non erat numerus, et erant
sicut arena quae est ad labium maris. In multitudine constat
YPERBOLIKOS dictum. Haec autem translatio, ubi labium
maris posuit pro littore, assidua est in Scripturis, sed rara est in
latinis codicibus, quia plerique littus interpretati sunt, magis quid
significaret labium volentes ponere, quam ipsum labium. Nam littus si
vellent Septuaginta interpretes dicere, non deesset linguae graecae
quod dicerent.
[Ib. 16.] Et divisit trecentos viros per tria principia: pro
partibus principia posuit.
[Ib. VIII, 1.] Et dixerunt ad Gedeon viri Ephraem: id est
viri de tribu Ephraem.
[Ib. 1.] Quid verbum hoc fecisti nobis, ut non vocares nos cum
exires pugnare in Madian? verbum pro facto posuit.
[Ib. IX, 4.] Et dederunt septuaginta argenti: subauditur,
pondo, vel tale aliquid: interpretatio ex hebraeo, septuaginta pondo
habet.
[Ib. 4.] Et conduxit in ipsis Abimelech viros: in ipsis dixit,
pro ex ipsis, id est ex argenti pondo septuaginta conduxit viros.
[Ib. 4.] Viros inanes et perturbatos: inanes posuit pro
levibus, quibus sunt contrarii graves; unde dicitur, In populo gravi
laudabo te (Psal. XXXIV, 18).
[Ib. 5.] Et intravit in domum patris sui in Ephratha, et
interfecit frates suos filios Jerobaal septuaginta viros super lapidem
unum: quia jam superius septuaginta dixerat filios Jerobaal, id est
Gedeon; et nunc eos septuaginta dicit occisos: quamvis minus occisi
fuerint duo; id est, ipse qui occidit, et Joatham junior qui
latuit, de quo adjungens dicit, et remansit Joatham filius Jerobaal
junior, quoniam abscondit se: ac per hoc universum numerum posuit pro
pene universo.
[Ib. 23.] Et spreverunt viri Sichimorum in domo Abimelech:
non dixit, spreverunt domum Abimelech.
[Ib. 34.] Et insidiati sunt super Sichimam quatuor principia:
id est, quatuor partes: jam istam locutionem superius etiam
notavimus.
[Ib. 43.] Et accepit populum, et divisit eum in tria
principia: accepit, dixit de illo populo qui cum illo erat; et hic
tria principia pro tribus partibus posuit.
[Ib. 55.] Et abierunt viri locum suum: id est, unusquisque.
[Ib. XI, 8.] Et eris nobis in caput omnibus habitantibus
Galaad: non dixit, eris nobis caput; sic enim solet loqui
Scriptura: unde est, Esto mihi in Deum protectorem et in domum
refugii (Psal. XXX, 3), et multa hujusmodi.
[Ib. 34.] Et haec unica ei, et non est praeter ipsam filius aut
filia: hoc est quod dictum est, unica ei; sed propter affectum
repetita sententia est. Et non est ei praeter ipsam filius aut filia:
non est ei, pro non erat ei dictum est; praeterita quippe narrantur.
[Ib. XIII, 2.] Et uxor ejus sterilis, et non pariebat: cum
potuisset sufficere quod dictum est, sterilis.
[Ib. 8.] Et precatus est Manue Dominum et dixit, In me,
Domine; homo Dei quem misisti, veniat nunc iterum ad nos: In me
ita dictum est ut subaudiatur, intende.
[Ib. XV, 8.] Et percussit eos tibiam super femur: haec
locutio inusitata est, tamen locutio est, non aliquis in corpore
vulneris locus, sicut in Quaestionibus exposui; hoc est, percussit
eos ad admirationem, ad stuporem (Quaest. in Jud. quaest.
55).
[Ib. 10.] Et dixerunt vir Juda, Quare ascendistis super nos:
singularem posuit pro plurali, dixerunt enim viri Juda, non unus
vir.
[Ib. 12.] Ne forte occurratis in me vos: pro eo quod est,
occidatis me; et haec locutio iu Quaestionibus exposita est (Id.
quaest. 56).
[Ib. 13.] Et reduxerunt eum de petra, et venit usque ad
Maxillam: locus est sic appellatus postea ex eo facto quod ibi gessit
ipse Samson, quando maxilla asini pugnans, mille prostravit: hoc
ergo per prolepsim dictum est, quia post illa omnia gesta, haec
historia conscripta est.
[Ib. 14.] Sicut stupa cum olefecerit ignem: metaphora ab
animali ad inanimale; non enim stupa sensum habet olfactus: sed ita
dictum est, ac si diceretur, cum ignem senserit; quamvis et hoc quod
dixi, senserit, ad eamdem metaphoram pertineat, sed ad celeritatem
intelligendam pertinet quod dictum est, olefecerit.
[Ib. 15.] Et extendit manum suam, et accepit eam: etsi non
diceret extendit manum suam, utique extenta manu acceptam
intelligeremus.
[Ib. XVI, 2.] Et nuntiatum est Gazaeis, dicentes: non
ait, nuntiaverunt dicentes, aut nuntiatum est a dicentibus.
[Ib. 7.] Si ligaverint me in septem nervis humidis nondum
siccatis, non ait, septem nervis, sed in septem nervis.
[Ib. 7.] Si ligaverint me in septem nervis humidis nondum
siccatis; et infirmabor: plenum esset, etsi non haberet, et.
[Ib. 9.] Et insidiae ei sedebant in cubiculo: quod nonnulli
interpretati sunt, obsidebant, sed graecus EKATETO, hoc est
sedebat, quia insidiae singulari numero graece dicuntur, nec potest
latine dici insidia: locutio autem notanda erat, quia dictum est,
insidiae sedebant, pro iis qui insidiabantur; ipsi enim sedebant.
[Ib. 10.] Nunc ergo indica mihi in quo ligaberis: non ait, quo
ligaberis, aut unde ligaberis.
[Ib. 11.] Si ligaverint me in funibus novis: non dixit,
funibus.
[Ib. 11.] Item, Si ligaverint me in funiculis novis, in
quibus non est factum opus, et infirmabor: plenum esset, etsi non
praeponeretur, et.
[Ib. 15.] Et hoc tertium fefellisti me: tertium, posuit pro
tertio, sive ter, nomen scilicet pro adverbio, quod et in latinis
locutionibus eleganter fieri solet.
[Ib. 26.] Dimitte me, et palpabo columnas, super quas domus
confirmata est super eas.
|
|