S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

IN JOANNIS EVANGELIUM TRACTATUS CXXIV


ADMONITIO DE SUBSEQUENTIBUS IN JOANNEM TRACTATIBUS.

Haud temere fecisse videbimur, si Augustini in Joannem Tractatus adscripserimus anno Christi supra quadringentesimum sexto decimo, aut proximo post tempori. Certe quidem hunc evangelistam cum exponeret, flagrabat etiam tum Catholicorum cum Donatistis pugna; quando in factiosis illis revincendis tam multus tamque vehemens inibi est S. Doctor: praeterquam quod ad id usque temporis schismaticum eorum altare stabat Hippone: unde in Tractatu super ejusdem Joannis Epistolam (cui nimirum exponendae Epistolae, inchoata dudum ac intermissa paulisper Evangelii tractatione, dedit operam), in haec verba conqueritur, Quid faciunt in hac civitate duo altaria? Quod licet in tempora etiam anteriora Carthaginensi Collatione, quae cum Donatistis anno 411 habita fuit, referri queat; attamen quia per hos ipsos, de quibus agimus in Evangelium Tractatibus, non solum Praedestinationis fides, uti res maxime explorata, proponitur in Tractt. XLV, XLVIII, LXVIII, LXXXIII, CV, CXI, etc., sed etiam perstringuntur tacito nomine Pelagiani in Tractt. LIII, LXVII, LXXXI, LXXXVI, etc., hinc profecto intelligere licebat eosdem Tractatus non ante quadringentesimum et undecimum Christi annum, quo primum invehitur in Africam Pelagiana haeresis, editos fuisse. Sed aliud argumentum, quo fit ut in annum quadringentesimum decimum sextum a nobis remittantur, suppetit longe expressius ex Tract. CXX, ubi Nicodemum saepius venisse ad Christum, ut ejus discipulus audiendo fieret, probat Augustinus hac ratione: Quod certe, ait, modo in revelatione corporis beatissimi Stephani (quae videlicet anno quadringentesimo decimo quinto prope finito facta est) fere omnibus gentibus declaratur.

Diebus porro quibuslibet Tractatus sermonesve hanc in rem suos habebat. Primum, exempli gratia, die dominico, postridie secundum se pronuntiasse in hoc ipso Tract. II indicat. Habitus item fuit dominico die quadragesimus sextus, ex Tract. XLVII: pridie vero quadragesimus quintus, ex Tract. XLVI, dictus fuerat. Trigesimus quartus tresque sequentes, quatuor diebus continuis, ut ex cujusque exordio ac peroratione patet, habiti sunt, et quidem trigesimus septimus die dominico, ex Tract. XXXVIII. Sic octavus, nonus, et decimus: sic tandem isti quinque XIX, XX, XXI, XXII et XXIII, singuli singulis continenter diebus pronuntiati significantur. Hoc egisse Augustinum, ut e diebus habendae concioni destinatis nullum praeteriret, vel hinc intelligitur, quod unum hujuscemodi quadam occasione omissum diem in Tract. VIII, excusat, et in XLVI, praelecti de Evangelio loci tractationem diligentiorem in reddendi sermonis dies remittit. In XLVII, quem dominico die habuit, dicit sese per temporis, ut solet, angustias, quo minus orationem fusius prosequatur, minime prohiberi. Testatur contra nonnunquam, eo nolle se diebus solemnioribus sermonem producere, quod forte essent multi, qui potius solemnitatis causa quam sermonis audiendi desiderio convenissent: sic ad Tractatus VIII finem. Ex XLVI autem aliisque eum intelligimus, quam Evangelii partem populo erat expositurus jubere solitum inter divina officia recitari: quam praelectam postea nitebatur explicare. Verum si quando hoc futurum fuisset aequo longius, residuum in aliud tempus differebat; ac tum quoque relegi Evangelium praecipiebat.

Caeterum exacta nondum hieme suam in Joannis Evangelium explanationem aggressus est Augustinus. Testatur quippe in Tract. VI, sese subveritum ne populus a frequentanda ecclesia frigoris vi deterreretur. In X, proximum significat tempus imminere, ut passionis ac resurrectionis Dominicae solemnitas celebretur. In XI autem, ut adhortetur catechumenos, jam tempus exigere. Pridie ejus diei quo habuit XII, dicturum se de pace Ecclesiae, vel quid egisset, vel quid adhuc agendum speraret, populo promiserat: sed praemittere solitam de lectione evangelica tractationem voluit, ac tum fidem suam liberare. Quid illud porro fuerit, quod de Ecclesiae pace dicendum habebat, incompertum est; neque in ejusdem tractationis fine conscriptum fuit. Videtur ex XIII Tractatus exordio posse colligi, a diebus non ita paucis intermissum ab eo fuisse Joannis Evangelium: et reipsa illud per Paschalia festa, quae in 2 diem aprilis anno 416 incidebant, interrupit, eo quod his diebus fixas et certas ex Evangelio lectiones oporteret in Ecclesia recitari, quibus substituere alias non licebat: sicuti sua in Expositionem Epistolae Joannis praefatione docet. Nam interea temporis enarrandam hanc ipsam Epistolam suscepit: moxque ea pertractata rediit ad Evangelium. In cujus explicatione Tractatum XXVII, necdum in Laurentii martyris, quem ibidem laudat, celebritate excesserat: tametsi quinque Tractatus a XIX, uti jam observatum est, ad XXIII, diebus quinque continuis perfecisset.

Ex hoc opere decerpta quam multa reperies apud Bedam et Alcuinum super Joannem, apud Florum in Commentariis super Pauli Epistolas, Bedae nomine vulgatis, etc., necnon sententias quasdam a veteribus confirmandae catholicae fidei causa prolatas ex variis Tractatibus: scilicet ex II, a Cassiano, lib. 7 de Incarnatione, cap. 27; ex LXXVIII, a Leone papa in Epistola ad Leonem Augustum olim 97, nunc 134, etc. Recordatur ejusdem operis Cassiodorus Senator in lib. Instit., cap. 7, Joannem copiosa et insigni expositione ab Augustino illustratum commendans. Possidius in Indiculo, cap. 6, sub his verbis: Tractatus de Evangelio Joannis a capite usque ad finem, in codicibus sex. Augustinus ipse in praefatione ad Tractatus super Epistolam Joannis: Meminit, inquit, Sanctitas vestra Evangelium secundum Joannem ex ordine lectionum nos solere tractare. Rursumque in lib. 15 de Trinitate, cap. 27, signat Tractatum in Joan. XCIX, cum ait: De hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi christiani diximus, dictumque conscripsimus. Plura sane, si sat vixisset, dicturus in Retractationum libris peculiaribus, quos, uti ad Quodvultdeum, epist. 224, scribit, in Tractatus populares homiliasque a se habitas meditabatur.

Opus in vetustis codicibus inscribitur, quibusdam Tractatus, aliis Sermones, nonnullis Homiliae in Joannem. Sed paulo amplior titulus est in Mss. Audoenensi, Gemmeticensi, et Pratellensi, hunc in modum: Aurelii Augustini Doctoris Hippon. episc. Homiliae in Evangelium Dom. Jesu secundum Joannem incipiunt, quas ipse colloquendo prius ad populum habuit, et inter loquendum a notariis exceptas, eo quo habitae sunt ordine, verbum ex verbo postea dictavit. Denique quod ad praefationem hic subjectam attinet, frustra eam quaeras vel in Mss. vel in editis Am. et Bad. Hanc post Erasmum dederunt Lovanienses, qui tamen observant nec Augustini esse, nec in ullo Ms. exstare. Habetur paucis mutatis verbis apud Bedam et Alcuinum in Joannem.