|
1. Miraculum quidem Domini nostri Jesu Christi, quo de aqua vinum
fecit, non est mirum eis qui noverunt quia Deus fecit. Ipse enim
fecit vinum illo die in nuptiis in sex illis hydriis, quas impleri aqua
praecepit (Joan. II, 6-11), qui omni anno facit hoc in
vitibus. Sicut enim quod miserunt ministri in hydrias, in vinum
conversum est opere Domini; sic et quod nubes fundunt, in vinum
convertitur ejusdem opere Domini. Illud autem non miramur, quia omni
anno fit: assiduitate amisit admirationem. Nam et considerationem
majorem invenit, quam id quod factum est in hydriis aquae. Quis est
enim qui considerat opera Dei, quibus regitur et administratur totus
hic mundus, et non obstupescit obruiturque miraculis? Si consideret
vim unius grani, cujuslibet seminis, magna quaedam res est, horror
est consideranti. Sed quia homines in aliud intenti perdiderunt
considerationem operum Dei, in qua darent laudem quotidie Creatori;
tanquam servavit sibi Deus inusitata quaedam quae faceret, ut tanquam
dormientes homines, ad se colendum mirabilius excitaret. Mortuus
resurrexit, mirati sunt homines: tot quotidie nascuntur, et nemo
miratur. Si consideremus prudentius, majoris miraculi est esse qui
non erat, quam reviviscere qui erat. Idem tamen Deus Pater Domini
nostri Jesu Christi per Verbum suum facit omnia haec, et regit qui
creavit. Priora miracula fecit per Verbum suum Deum apud se:
posteriora miracula fecit per ipsum Verbum suum, incarnatum, et
propter nos hominem factum. Sicut miramur quae facta sunt per
hominem. Jesum, miremur quae facta sunt per Deum Jesum. Per Deum
Jesum facta sunt coelum et terra, mare, et omnis ornatus coeli,
opulentia terrae, fecunditas maris; omnia haec quae oculis adjacent,
per Jesum Deum facta sunt. Et videmus haec, et si est in nobis
Spiritus ipsius, sic nobis placent ut artifex laudetur: non ut ad
opera conversi ab artifice avertamur, et faciem quodammodo ponentes ad
ea quae fecit, dorsum ponamus ad eum qui fecit.
2. Et haec quidem videmus, et adjacent oculis: quid illa quae non
videmus, sicut sunt Angeli, Virtutes, Potestates, Dominationes,
omnisque habitator fabricae hujus supercoelestis, non adjacens oculis
nostris? Quanquam saepe et Angeli, quando oportuit, demonstraverunt
se hominibus. Nonne Deus et per Verbum suum, id est, unicum
Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum fecit haec omnia? Quid
ipsa anima humana, quae non videtur, et per opera quae exhibet in
carne, magnam praebet admirationem bene considerantibus, a quo facta
est, nisi a Deo? et per quem facta est, nisi per Filium Dei?
Nondum dico de anima hominis. Cujusvis pecoris anima quomodo regit
molem suam! sensus omnes exserit, oculos ad videndum, aures ad
audiendum, nares ad percipiendum odorem, oris judicium ad sapores
discernendos, membra denique ipsa ad peragenda officia sua. Numquid
haec corpus, et non anima, id est, habitatrix corporis agit? Nec
tamen videtur oculis, et ex his quae agit, admirationem movet.
Accedat jam consideratio tua etiam ad animam humanam, cui tribuit
Deus intellectum cognoscendi Creatorem suum, dignoscendi et
distinguendi inter bonum et malum, hoc est inter justum et injustum:
quanta agit per corpus! Attendite universum orbem terrarum ordinatum
in ipsa humana republica: quibus administrationibus, quibus ordinibus
potestatum, conditionibus civitatum, legibus, moribus, artibus!
Hoc totum per animam geritur, et haec vis animae non videtur. Cum
subtrahitur corpori, cadaver jacet: cum autem adest corpori, primo
condit quodammodo putores. Corruptibilis est enim omnis caro, in
putredines defluit, nisi quodam condimento animae teneatur. Sed hoc
commune illi est cum pecoris anima: illa magis miranda quae dixi, quae
ad mentem et intellectum pertinent; ubi etiam ad imaginem Creatoris
sui renovatur, ad cujus imaginem factus est homo (Coloss. III,
10). Quid erit haec vis animae, cum et corpus hoc induerit
incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor.
XV, 53, 54)? Si tanta potest per carnem corruptibilem, quid
poterit per corpus spirituale post resurrectionem mortuorum? Haec
tamen anima, ut dixi, admirabilis naturae atque substantiae,
invisibilis res est et intelligibilis: et haec tamen per Jesum Deum
facta est, quia ipse est Verbum Dei. Omnia per ipsum facta sunt,
et sine ipso factum est nihil (Joan. 1, 3).
3. Cum ergo tanta videamus facta per Deum Jesum, quid miramur
aquam in vinum conversam per hominem Jesum? Neque enim sic factus est
homo, ut perderet quod Deus erat: accessit illi homo, non amissus
est Deus. Ipse ergo fecit hoc, qui illa omnia. Non itaque miremur
quia Deus fecit; sed amemus quia inter nos fecit, et propter nostram
reparationem fecit. Aliquid enim et in ipsis factis innuit nobis.
Puto quia non sine causa venit ad nuptias. Excepto miraculo, aliquid
in ipso facto mysterii et sacramenti latet. Pulsemus ut aperiat, et
de vino invisibili inebriet nos: quia et nos aqua eramus, et vinum nos
fecit, sapientes nos fecit; sapimus enim fidem ipsius, qui prius
insipientes eramus. Et forte ad ipsam sapientiam pertinet, cum honore
Dei, et cum laude majestatis ejus, et cum charitate potentissimae
misericordiae ejus, intelligere quid sit gestum in hoc miraculo.
4. Dominus invitatus ad nuptias venit. Quid mirum si in illam domum
ad nuptias venit, qui in hunc mundum ad nuptias venit? Si enim non
venit ad nuptias, non hic habet sponsam. Et quid est quod ait
Apostolus, Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo?
Quid est quod timet ne virginitas sponsae Christi per astutiam diaboli
corrumpatur? Timeo, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit astutia
sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a simplicitate et castitate
quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3). Habet ergo hic
sponsam quam redemit sanguine suo, et cui pignus dedit Spiritum
sanctum (Id. I, 22). Eruit eam de mancipatu diaboli: mortuus
est propter delicta ejus, resurrexit propter justificationem ejus
(Rom. IV, 25). Quis offeret tanta sponsae suae? Offerant
homines quaelibet ornamenta terrarum; aurum, argentum, lapides
pretiosos, equos, mancipia, fundos, praedia: numquid aliquis
offeret sanguinem suum? Si enim sanguinem suum sponsae dederit, non
erit qui ducat uxorem. Dominus autem securus moriens, dedit sanguinem
suum pro ea quam resurgens haberet, quam sibi jam conjunxerat in utero
Virginis. Verbum enim sponsus, et sponsa caro humana; et utrumque
unus Filius Dei, et idem filius hominis: ubi factus est caput
Ecclesiae, ille uterus virginis Mariae thalamus ejus, inde processit
tanquam sponsus de thalamo suo, sicut Scriptura praedixit, Et ipse
tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad
currendam viam (Psal. XVIII, 6); de thalamo processit velut
sponsus, et invitatus venit ad nuptias.
5. Certi sacramenti gratia, videtur matrem de qua sponsus
processit, non agnoscere, et dicere illi, Quid mihi et tibi est,
mulier? nondum venit hora mea. Quid est hoc? ideone venit ad
nuptias, ut doceret matres contemni? Utique ad cujus nuptias
venerat, ideo ducebat uxorem, ut filios procrearet; et ab eis quos ut
procrearet optabat, utique honorari cupiebat: ille ergo venerat ad
nuptias, ut exhonoraret matrem, cum propter filios habendos, quibus
reddere honorem parentibus imperat Deus, ipsae nuptiae celebrentur,
et ducantur uxores? Procul dubio, fratres, latet ibi aliquid. Nam
tanta res est, ut quidam, quos cavendos praemonuit Apostolus, sicut
supra commemoravimus, dicens, Timeo ne sicut serpens Evam seduxit
astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a simplicitate et
castitate quae est in Christo, derogantes Evangelio, et dicentes
quod Jesus non sit natus de Maria Virgine, hinc argumentum sumere
conarentur erroris sui, ut dicerent, Quomodo erat mater ejus, cui
dixit, Quid mihi et tibi est, mulier? Respondendum ergo est eis,
et disserendum quare hoc dixerit Dominus; ne sibi aliquid adversus
sanam fidem insanientes invenisse videantur, unde sponsae virginis
castitas corrumpatur, id est, unde fides Ecclesiae violetur. Revera
enim, fratres, corrumpitur fides eorum qui praeponunt mendacium
veritati. Nam isti qui videntur sic honorare Christum, ut negent eum
carnem habuisse, nihil aliud eum quam mendacem praedicant. Qui ergo
mendacium aedificant in hominibus, quid ab eis expellunt, nisi
veritatem? Immittunt diabolum, excludunt Christum; immittunt
adulterum, excludunt sponsum: paranymphi scilicet, vel potius lenones
serpentis. Ad hoc enim loquuntur ut serpens possideat, Christus
excludatur. Quomodo possidet serpens? Quando possidet mendacium.
Quando possidet falsitas, serpens possidet: quando possidet veritas,
Christus possidet. Ipse enim dixit, Ego sum veritas (Joan.
XIV, 6): de illo autem dixit, Et in veritate non stetit, quia
veritas non est in eo (Id. VIII, 44). Sic est autem veritas
Christus, ut totum verum accipias in Christo. Verum Verbum, Deus
aequalis Patri, vera anima, vera caro, verus homo, verus Deus,
vera nativitas, vera passio, vera mors, vera resurrectio. Si
aliquid horum dixeris falsum, intrat putredo, de veneno serpentis
nascuntur vermes mendaciorum, et nihil integrum remanebit.
6. Quid est ergo, inquit, quod ait Dominus, Quid mihi et tibi
est, mulier? Forte in eo quod sequitur ostendit nobis Dominus quare
hoc dixerit: Nondum, inquit, venit hora mea. Sic enim ait, Quid
mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Et hoc cur dictum
sit, requirendum est. Prius ergo hinc resistamus haereticis. Quid
dicit serpens veternosus, venenorum insibilator et inspirator
antiquus? quid dicit? Non habuit matrem feminam Jesus. Unde
probas? Quia dixit, inquit, Quid mihi et tibi est, mulier? Quis
hoc narravit, ut credamus quia hoc dixit? quis hoc narravit? Nempe
Joannes evangelista. At ipse Joannes evangelista dixit, Et erat
ibi mater Jesu. Nam ita narravit: Altera die nuptiae factae sunt in
Cana Galilaeae, et erat ibi mater Jesu. Venerat autem illuc
invitatus ad nuptias cum discipulis suis. Tenemus duas sententias ab
Evangelista prolatas. Erat ibi mater Jesu, Evangelista dixit:
quid dixerit matri suae Jesus, ipse Evangelista dixit. Et quomodo
dixit respondisse matri suae Jesum, ut primo diceret, Ait illi mater
ejus, videte, fratres, ut adversus linguam serpentis munitam
virginitatem cordis habeatis. Illic in ipso Evangelio eo ipso
evangelista narrante dicitur, Erat ibi mater Jesu; et, Dixit illi
mater ejus. Quis hoc narravit? Joannes evangelista. Et quid
respondit matri Jesus? Quid mihi et tibi est, mulier? Quis hoc
narrat? Idem ipse Joannes evangelista. O Evangelista fidelissime
et veracissime, tu mihi narras dixisse Jesum, Quid mihi et tibi
est, mulier? cur ei apposuisti matrem quam non agnoscit? Nam tu
dixisti quia ibi erat mater Jesu, et quia dixit ei mater ejus: cur
non potius dixisti, Erat ibi Maria; et, Dixit ei Maria?
Utrumque tu narras, et, Dixit ei mater ejus; et, Respondit ei
Jesus, Quid mihi et tibi est, mulier? Quare hoc, nisi quia
utrumque verum est? Illi autem in eo volunt credere Evangelistae,
quod narrat Jesum dixisse matri, Quid mihi et tibi est, mulier? et
in eo nolunt credere Evangelistae quod ait, Erat ibi mater Jesu;
et, Dixit ei mater ejus. Quis est autem qui resistit serpenti et
tenet veritatem, cujus virginitas cordis non corrumpitur astutia
diaboli? Qui utrumque verum credit; et quia erat ibi mater Jesu, et
quia illud respondit matri Jesus. Sed si nondum intelligit
quemadmodum dixerit Jesus, Quid mihi et tibi est, mulier? interim
credat quod dixerit, et quod matri dixerit. Sit primo pietas in
credente, et erit fructus in intelligente.
7. Interrogo vos, o fideles Christiani, Erat ibi mater Jesu?
respondete, Erat. Unde scitis? respondete, Hoc loquitur
Evangelium. Quid respondit matri Jesus? respondete, Quid mihi et
tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Et hoc unde scitis?
respondete, Hoc loquitur Evangelium. Nullus vobis corrumpat hanc
fidem, si vultis sponso servare castam virginitatem. Si autem
quaeritur a vobis, cur hoc matri responderit; dicat qui intelligit:
qui autem nondum intelligit, firmissime tamen credat, hoc
respondisse, et tamen matri respondisse Jesum. Hac pietate merebitur
etiam intelligere cur ita responderit, si orando pulset, et non
rixando accedat ad ostium veritatis. Tantum caveat, ne dum se putat
scire, aut erubescit nescire cur ita responderit, cogatur credere aut
Evangelistam fuisse mentitum qui ait, Erat ibi mater Jesu: aut
ipsum Christum falsa morte passum propter delicta nostra, et falsas
cicatrices ostendisse propter justificationem nostram; falsumque
dixisse, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; et
cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII,
31, 32). Si enim falsa mater, falsa caro, falsa mors, falsa
vulnera passionis, falsae cicatrices resurrectionis; non veritas
credentes in eum, sed potius falsitas liberabit. Imo vero falsitas
cedat veritati, et confundantur omnes qui propterea se volunt videri
veraces, quia Christum conantur demonstrare fallacem; et nolunt sibi
dici, Non vobis credimus quia mentimini; cum ipsam veritatem dicant
esse mentitam. Quibus tamen si dicamus, Unde nostis dixisse
Christum, Quid mihi et tibi est, mulier? Evangelio se credidisse
respondent. Cur non credunt Evangelio dicenti, Erat ibi mater
Jesu; et, Dixit ei mater ejus? Aut si hoc mentitur Evangelium,
quomodo ei creditur quod dixerit Jesus, Quid mihi et tibi est,
mulier? Cur non potius miseri, et quod ita non extraneae, sed matri
Dominus responderit, fideliter credunt; et cur ita responderit, pie
quaerunt? Multum enim interest inter eum qui dicit, Volo scire quare
Christus hoc matri responderit; et eum qui dicit, Scio quod hoc
Christus non matri responderit. Aliud est intelligere velle quod
clausum est, aliud nolle credere quod apertum est. Qui dicit, Scire
volo cur ita Christus matri responderit, aperiri sibi vult Evangelium
cui credit: qui autem dicit, Scio quod hoc Christus non matri
responderit, ipsum Evangelium arguit de mendacio, ubi credidit quod
Christus ita responderit.
8. Jam ergo si placet, fratres, illis repulsis, et in sua
caecitate errantibus semper, nisi humiliter sanentur, nos quaeramus,
quare Dominus noster sic matri responderit. Ille singulariter natus
de Patre sine matre, de matre sine patre; sine matre Deus, sine
patre homo; sine matre ante tempora, sine patre in fine temporum.
Quod respondit, matri respondit: quia, Erat ibi mater Jesu; et,
Dixit ei mater ejus. Hoc totum Evangelium loquitur. Illic novimus
quia erat ibi mater Jesu, ubi novimus quod dixerit ei, Quid mihi et
tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Totum credamus, et quod
nondum intelligimus requiramus. Et primum hoc videte, ne forte
quomodo invenerunt Manichaei occasionem perfidiae suae, quia dixit
Dominus, Quid mihi et tibi est, mulier? sic inveniant mathematici
occasionem fallaciae suae, quia dixit, Nondum venit hora mea. Et si
hoc secundum mathematicos dixit, sacrilegium fecimus incendendo codices
eorum. Si autem recte fecimus, sicut Apostolorum temporibus factum
est (Act. XIX, 19); non secundum eos dixit Dominus, Nondum
venit hora mea. Dicunt enim vaniloqui et seducti seductores, Vides
quia sub fato erat Christus, qui dicit, Nondum venit hora mea.
Quibus ergo prius respondendum est; haereticis, an mathematicis?
Utrique enim a serpente illo veniunt, volentes corrumpere virginitatem
cordis Ecclesiae, quam habet in integra fide. Primo si placet, eis
quos proposueramus, quibus quidem jam ex magna parte respondimus. Sed
ne arbitrentur nos non habere quid dicamus de his verbis quae Dominus
matri respondit, vos magis adversus illos instruimus: nam illis
refellendis, puto quod sufficiant quae jam dicta sunt.
9. Cur ergo ait matri filius, Quid mihi et tibi est, mulier?
nondum venit hora mea. Dominus noster Jesus Christus, et Deus erat
et homo: secundum quod Deus erat, matrem non habebat; secundum quod
homo erat, habebat. Mater ergo erat carnis, mater humanitatis,
mater infirmitatis quam suscepit propter nos. Miraculum autem quod
facturus erat, secundum divinitatem facturus erat, non secundum
infirmitatem; secundum quod Deus erat, non secundum quod infirmus
natus erat. Sed infirmum Dei fortius est hominibus (I Cor. I,
25). Miraculum ergo exigebat mater; at ille tanquam non agnoscit
viscera humana, operaturus facta divina; tanquam dicens, Quod de me
facit miraculum, non tu genuisti, divinitatem meam non tu genuisti:
sed quia genuisti infirmitatem meam, tunc te cognoscam, cum ipsa
infirmitas pendebit in cruce: hoc est enim, Nondum venit hora mea.
Tunc enim cognovit, qui utique semper noverat. Et antequam de illa
natus esset, in praedestinatione noverat matrem; et antequam ipse
Deus crearet, de qua ipse homo crearetur, noverat matrem: sed ad
quamdam horam in mysterio non agnoscit; et ad quamdam horam quae nondum
venerat, in mysterio rursus agnoscit. Tunc enim agnovit, quando
illud quod peperit moriebatur. Non enim moriebatur per quod facta erat
Maria, sed moriebatur quod factum erat ex Maria: non moriebatur
aeternitas divinitatis, sed moriebatur infirmitas carnis. Illud ergo
respondit, discernens in fide credentium, quis, qua venerit. Venit
enim per matrem feminam, Deus et Dominus coeli et terrae. Secundum
quod Dominus mundi, quod Dominus coeli et terrae, Dominus utique et
Mariae; secundum quod creator coeli et terrae, creator et Mariae:
secundum autem quod dictum est, Factum ex muliere, factum sub Lege
(Galat. IV, 4), filius Mariae. Ipse Dominus Mariae, ipse
filius Mariae: ipse creator Mariae, ipse creatus ex Maria. Noli
mirari quia et filius et Dominus: sicut enim Mariae, ita et David
dictus est filius; et ideo David filius, quia Mariae filius. Audi
Apostolum aperte dicentem. Qui factus est ei ex semine David
secundum carnem (Rom. I, 3). Audi eum et Dominum David;
dicat hoc ipse David: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram
meam (Psal. CIX, 1). Et ipse Jesus hoc proposuit Judaeis,
et eos inde convicit (Matth. XXII, 45). Quomodo ergo David
et filius et dominus; filius David secundum carnem, dominus David
secundum divinitatem: sic Mariae filius secundum carnem, et Mariae
dominus secundum majestatem. Quia ergo non erat illa mater
divinitatis, et per divinitatem futurum erat miraculum quod petebat;
respondit ei, Quid mihi et tibi est, mulier? sed ne putes quod te
negem matrem, Nondum venit hora mea: ibi enim te agnoscam, cum
pendere in cruce coeperit infirmitas cujus mater es. Probemus si verum
est. Quando passus est Dominus, sicut idem evangelista dicit, qui
noverat matrem Domini, et qui nobis insinuavit etiam in his nuptiis
matrem Domini, ipse narrat: Erat, inquit, illic circa crucem mater
Jesu, et ait Jesus matri suae, Mulier, ecce filius tuus: et ad
discipulum, Ecce mater tua (Joan. XIX, 25-27).
Commendat matrem discipulo: commendat matrem prior matre moriturus,
et ante matris mortem resurrecturus; commendat homo homini hominem.
Hoc pepererat Maria. Illa hora jam venerat, de qua tunc dixerat,
Nondum venit hora mea.
10. Quantum arbitror, fratres, responsum est haereticis:
mathematicis respondeamus. Et ipsi unde conantur convincere quia sub
fato erat Jesus? Quia ipse ait, inquiunt, Nondum venit hora mea.
Ergo illi credimus; et si dixisset, Horam non habeo, exclusisset
mathematicos: sed ecce, inquiunt, ipse dixit, Nondum venit hora
mea. Si ergo dixisset, Horam non habeo, exclusisset mathematicos,
non esset unde calumniarentur: nunc vero quia dixit, Nondum venit
hora mea, contra ipsius verba quid possumus dicere? Mirum est quod
mathematici credendo verbis Christi, conantur convincere Christianos
quod sub hora fatali vixerit Christus. Credant ergo Christo
dicenti, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi
eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso, et iterum sumo
eam (Id. X, 18). Ergone ista potestas sub fato est?
Ostendant hominem qui potestatem habeat quando moriatur, quamdiu
vivat: omnino non ostendent. Credant ergo Deo dicenti, Potestatem
habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam: et quaerant quare
sit dictum, Nondum venit hora mea, nec ideo jam sub fato ponant
conditorem coeli, creatorem atque ordinatorem siderum. Quia si esset
fatum de sideribus, non poterat esse sub necessitate siderum conditor
siderum. Adde quia non solum Christus non habuit quod appellas
fatum; sed nec tu, aut ego, aut ille, aut quisquam hominum.
11. Verumtamen seducti seducunt, et proponunt fallacias hominibus:
tendunt ad capiendos homines, et hoc in plateis. Nam qui tendunt ad
capiendas feras, vel in silvis atque in solitudine id agunt: quam
infeliciter vani sunt homines, quibus capiendis in foro tenditur!
Nummos accipiunt, cum se homines hominibus vendunt; dant isti
nummos, ut se vanitatibus vendant. Intrant enim ad mathematicum, ut
emant sibi dominos, quales mathematico dare placuerit; vel Saturnum,
vel Jovem, vel Mercurium, vel si quid aliud sacrilegi nominis.
Intravit liber, ut nummis datis servus exiret. Imo vero non
intraret, si liber esset: sed intravit quo eum dominus error, et
domina cupiditas traxit. Unde et Veritas dicit: Omnis qui facit
peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34).
12. Quare ergo dixit, Nondum venit hora mea? Magis quia in
potestate habebat quando moreretur, nondum videbat esse opportunum ut
illa potestate uteretur. Quomodo nos, fratres, verbi gratia, sic
loquimur, Jam certa hora est, qua exeamus ut celebremus sacramenta?
Si ante exeamus quam opus est, nonne perversi et praeposteri sumus?
Quia ergo non facimus, nisi quando opportunum est; propterea in his
agendis, cum ita loquimur, fatum consideramus? Quid est ergo,
Nondum venit hora mea? Quando ego scio opportunum me pati, quando
passio mea utilis erit, nondum venit ipsa hora; tunc voluntate
patiar: ut utrumque serves , et, Nondum venit hora mea; et,
Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. Venerat
ergo habens in potestate quando moreretur. At si ante moreretur quam
discipulos elegisset, certe praeposterum esset: si esset homo qui non
haberet in potestate horam suam, posset ante mori quam discipulos
elegisset; et si forte moreretur jam electis eruditisque discipulis,
praestaretur ei, non ipse hoc faceret. At vero qui venerat in manu
habens quando iret, quando rediret, quo usque excurreret, cui
paterent inferi, non tantum morienti, sed et resurgenti, ut nobis
ostenderet spem immortalitatis Ecclesiae suae, in capite ostendit quod
membra exspectare deberent. Resurget etiam in caeteris membris, qui
resurrexit in capite. Hora ergo nondum venerat, opportunitas nondum
erat. Vocandi erant discipuli, annuntiandum erat regnum coelorum,
faciendae erant virtutes, commendanda erat divinitas Domini in
miraculis, commendanda erat humanitas Domini in ipsa compassione
mortalitatis. Ille enim qui esuriebat, quia homo erat, pavit quinque
panibus tot millia, quia Deus erat: qui dormiebat, quia homo erat,
ventis et fluctibus imperabat, quia Deus erat. Haec omnia
commendanda erant prius, ut esset quod scriberent Evangelistae, quod
praedicaretur Ecclesiae. At ubi tantum fecit, quantum sufficere
judicavit; venit hora non necessitatis, sed voluntatis, non
conditionis, sed potestatis.
13. Quid ergo, fratres, quia illis et illis respondimus, nihil
dicemus quid sibi velint hydriae, quid aqua in vinum conversa, quid
architriclinus, quid sponsus, quid mater Jesu in mysterio, quid
ipsae nuptiae! Dicenda sunt omnia, sed onerandi non estis. Volui
quidem in nomine Christi et hesterno die, quo solet sermo deberi
Charitati vestrae, id agere vobiscum, sed non sum permissus
necessitatibus quibusdam impedientibus. Si ergo placet Sanctitati
vestrae, hoc quod ad mysterium pertinet hujus facti, in crastinum
differamus, et non oneremus et vestram et nostram infirmitatem. Sunt
forte hodie multi qui propter solemnitatem, diei, non propter
audiendum sermonem convenerunt. Crastino qui venient, veniant
audituri; ut nec fraudemus studiosos, nec gravemus fastidiosos.
|
|