|
1. Ex verbis Domini nostri, ubi dicit, Adhuc multa habeo vobis
dicere, sed non potestis portare modo, exortam difficilem quaestionem
me recolo distulisse, ut inde otiosius tractaretur , quia illum modus
competens compellebat finire sermonem. Nunc ergo quoniam tempus est
promissa reddendi, pertractetur ut Dominus ipse donaverit, qui cordi
nostro ut proponeretur ingessit. Haec est autem quaestio: utrum
spirituales homines habeant aliquid in doctrina, quod carnalibus
taceant, et spiritualibus dicant. Quia si dixerimus, Non habent;
respondebitur nobis, Quid est ergo quod dicebat Apostolus scribens ad
Corinthios:
|
“Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi
carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non
escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc
enim estis carnales”
|
|
(I Cor. III, 1 et 2)? Si autem
dixerimus, Habent; timendum et cavendum est, ne sub hac occasione in
occultis nefaria doceantur, et spiritualium nomine, velut ea quae
carnales capere non possunt, non solum excusatione dealbanda, verum
etiam praedicatione laudanda videantur.
2. Primum ergo scire debet Charitas vestra, quod ipse Christus
crucifixus , quo velut lacte parvulos aluisse se dicit Apostolus;
ipsa vero caro ejus, in qua facta est vera mors ejus et vulnera vera
confixi, sanguisque percussi, non eo modo a carnalibus quo ab
spiritualibus cogitatur, et illis est lac, istis cibus; quia et si
non audiunt amplius, intelligunt amplius. Non enim aequaliter mente
percipitur, etiam quod in fide pariter ab utrisque recipitur. Ita fit
ut praedicatus ab Apostolis Christus crucifixus, et Judaeis esset
scandalum, et Gentibus stultitia, et ipsis vocatis Judaeis et
Graecis Dei Virtus et Dei Sapientia (I Cor. I, 23,
24): sed carnalibus parvulis id tantum credendo tenentibus,
spiritualibus autem capacioribus id etiam intelligendo cernentibus;
illis ergo tanquam lacteus potus, istis tanquam solidus cibus: non
quia hoc illi aliter in populis, isti aliter in cubiculis cognoverunt;
sed quod eodem modo utrique cum palam diceretur audiebant, pro suo modo
quique capiebant. Cum enim Christus propterea sit crucifixus, ut in
remissionem peccatorum sanguinem funderet, qua ejus Unigeniti passione
divina gratia commendatur, ut nemo in homine glorietur; quomodo
intelligebant Christum crucifixum qui adhuc dicebant, Ego sum Pauli
(Ibid., 12)? Numquid quomodo ipse Paulus qui dicebat, Mihi
autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi
(Galat. VI, 14)? De ipso itaque Christo crucifixo, et ipse
cibum pro sua capacitate sumebat, et illos lacte pro eorum infirmitate
nutriebat. Denique illa quae scripsit ad Corinthios, aliter utique
ab ipsis parvulis, aliter a capacioribus posse intelligi sciens, ait:
Si quis est inter vos propheta aut spiritualis, agnoscat quae scribo
vobis, quia Domini est mandatum: si quis autem ignorat, ignorabitur
(I Cor. XIV, 37, 38). Solidam profecto voluit esse
scientiam spiritualium, ubi non sola fides accommodaretur, sed certa
cognitio teneretur; ac per hoc illi ea ipsa credebant, quae
spirituales insuper agnoscebant. Ignorabitur autem, ait, qui
ignorat; quia nondum ei revelatum est, ut quod credit sciat. Quod
cum fit in hominis mente, ipse dicitur cognosci a Deo; quia Deus
illum cognoscentem facit, sicut alibi ait: Nunc autem cognoscentes
Deum, imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9). Neque enim tunc
cognoverat eos Deus, praecognitos et electos ante mundi constitutionem
(Eph. I, 4); sed tunc eos seipsum cognoscere fecerat.
3. Hoc igitur primitus cognito, quod ea ipsa quae simul audiunt
spirituales atque carnales, pro suo quique modulo capiunt; illi ut
parvuli, isti ut majores, illi ut lactis alimentum, isti ut cibi
solidamentum: nulla videtur esse necessitas, ut aliqua secreta
doctrinae taceantur, et abscondantur fidelibus parvulis, seorsum
dicenda majoribus, hoc est intelligentioribus; et hoc ideo faciendum
putetur, quia dixit Apostolus, Non potui vobis loqui quasi
spiritualibus, sed quasi carnalibus. Hoc ipsum enim quod non
judicavit se scire in eis nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum
(I Cor. II, 2), ipsis non potuit loqui quasi spiritualibus,
sed quasi carnalibus; quia id sicut spirituales capere non valebant.
Quicumque autem spirituales inter eos erant, idem quod illi tanquam
carnales audiebant, spirituali ipsi intellectu capiebant: ut sic
intelligatur quod ait, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed
quasi carnalibus, ac si diceret, Non potuistis quasi spirituales,
sed quasi carnales capere quod loquebar. Animalis enim homo, id est,
qui secundum hominem sapit, animalis dictus ab anima, carnalis a
carne, quia ex anima et carne constat totus homo; non percipit quae
sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14), id est, quid gratiae
credentibus crux conferat Christi; et putat hoc illa cruce actum esse
tantummodo, ut nobis usque ad mortem pro veritate certantibus imitandum
praeberetur exemplum. Nam si scirent hujusmodi homines, qui nolunt
esse nisi homines, quemadmodum Christus crucifixus factus sit nobis
sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio, ut
quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur in Domino glorietur (Id.
I, 30, 31); procul dubio non gloriarentur in homine, nec
carnaliter dicerent, Ego quidem sum Pauli; ego autem Apollo; ego
vero Cephae: sed spiritualiter, Ego sum Christi (Ibid. 12).
4. Verum illud adhuc quaestionem facit, quod in Epistola ad
Hebraeos legitur:
|
“Cum jam deberetis tempore ipso esse doctores,
iterum doctrina indigetis, quae sint elementa sermonum Dei; et facti
estis opus habentes lacte, non solido cibo. Omnis enim qui lactatur,
inexpertus est verbum justitiae; infans est enim. Perfectorum est
autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos habent sensus,
ad separandum bonum a malo”
|
|
(Hebr. V, 12-14). Hic enim
videmus tanquam definitum esse quem perfectorum dicit solidum cibum; et
hoc esse illud quod ad Corinthios scriptum est, Sapientiam loquimur
inter perfectos (I Cor. II, 6). Quos autem perfectos voluerit
hoc loco intelligi, subjecit atque ait, Qui per habitum exercitatos
habent sensus, ad separandum bonum a malo. Hoc ergo qui invalida et
inexercitata mente non possunt, profecto nisi fidei quodam lacte
teneantur, ut et invisibilia quae non vident, et intelligibilia, quae
nondum intelligunt, credant, facile ad vanas et sacrilegas fabulas
promissione scientiae ducuntur: ut et bonum et malum nonnisi
corporalibus imaginibus cogitent, et ipsum Deum nonnisi aliquod esse
corpus existiment, et malum nisi substantiam putare non possint; cum
sit potius ab immutabili substantia mutabilium substantiarum quidam
defectus, quas fecit ex nihilo ipsa immutabilis et summa substantia,
qui est Deus. Quod profecto quisquis non solum credit, verum etiam
exercitatis interioribus animi sensibus intelligit, percipit, novit;
non est jam metuendum ne seducatur ab eis qui malum putando esse
substantiam quam non fecit Deus, mutabilem substantiam faciunt ipsum
Deum, sicut Manichaei, vel si quae aliae pestes ita desipiunt.
5. Sed mente adhuc parvulis, quos dicit Apostolus carnales lacte
nutriendos, omnis de hac re sermo, quo agitur ut non solum credatur,
verum etiam intelligatur sciaturque quod dicitur, percipere talia non
valentibus onerosus est, faciliusque illos premit quam pascit. Ex quo
fit ut spirituales ista carnalibus non omnimodo taceant, propter
catholicam fidem, quae omnibus praedicanda est; nec tamen sic
disserant, ut volentes ea perducere ad intelligentiam non capacem,
facilius fastidiri faciant in veritate sermonem, quam in sermone
percipi veritatem. Propterea dicit scribens ad Colossenses; Et si
corpore absens sum, spiritu vobiscum sum, gaudens et videns
ordinationem vestram, et id quod deest fidei vestrae in Christo
(Coloss. II, 5). Et ad Thessalonicenses: Nocte ac die,
inquit, abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et
suppleamus quae desunt fidei vestrae (I Thess. III, 10).
Intelligendi sunt utique ita primum catechizati, ut lacte alerentur,
non solido cibo: cujus lactis ad Hebraeos commemoratur ubertas eis
quos volebat cibi soliditate jam pascere. Propter quod ait:
|
“Ideoque remittentes initii Christi verbum, in consummationem
respiciamus; non iterum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus
mortuis, et fidei in Deum, lavacri doctrinae, et impositionis
manuum, resurrectionis etiam mortuorum, et judicii aeterni”
|
|
(Hebr.
VI, 1, 2). Haec est lactis ubertas, sine quo non vivunt qui
jam quidem ratione utuntur ut possint credere, sed bonum a malo, non
credendo tantum, verum etiam intelligendo (quod pertinet ad solidum
cibum) separare non possunt. Quod autem in lactis commemoratione
posuit et doctrinam, ipsa est quae per symbolum traditur et orationem
dominicam.
6. Sed huic lacti absit ut sit contrarius cibus rerum spiritualium
firma intelligentia capiendus, qui Colossensibus et
Thessalonicensibus defuit, et supplendus, fuit. Quando enim
suppletur quod defuit, non improbatur quod fuit. Nam et in ipsis quae
sumimus alimentis, usque adeo non est lacti contrarius solidus cibus,
ut ipse lactescat, quo possit esse aptus infantibus, ad quos per
matris vel nutricis pervenit carnem: sicut fecit etiam mater ipsa
sapientia, quae cum sit in excelsis Angelorum solidus cibus, dignata
est quodammodo lactescere parvulis, cum Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Sed ipse homo
Christus, qui vera carne, vera cruce, vera morte, vera
resurrectione sincerum lac dicitur parvulorum, cum bene ab
spiritualibus capitur, invenitur Dominus Angelorum. Proinde nec sic
parvuli sunt lactandi, ut semper non intelligant Deum Christum; nec
sic ablactandi, ut deserant hominem Christum. Quod alio modo idipsum
ita dici potest: nec sic lactandi sunt, ut creatorem nunquam
intelligant Christum; nec sic ablactandi, ut mediatorem unquam
deserant Christum. In hoc quippe non convenit huic rei similitudo
materni lactis et solidi cibi, sed potius fundamenti: quia et puer
quando ablactatur, ut ab alimentis infantiae jam recedat, inter
solidos cibos non repetit ubera quae sugebat; Christus autem
crucifixus, et lac sugentibus, et cibus est proficientibus.
Fundamenti vero ideo est aptior similitudo, quia ut perficiatur quod
struitur, additur aedificium, non subtrahitur fundamentum.
7. Quae cum ita sint, o quicumque estis, qui sine dubio multi estis
parvuli in Christo, proficite ad solidum cibum mentis, non ventris.
Proficite ad separandum bonum a malo, et magis magisque inhaerete
Mediatori, per quem liberamini a malo; quod non est a vobis loco
separandum, sed in vobis potius est sanandum. Quisquis autem vobis
dixerit. Nolite credere verum hominem Christum, aut non a vero Deo
corpus cujuslibet hominis vel cujuslibet animantis creatum, aut non a
vero Deo Vetus Testamentum datum, et si quid hujusmodi; haec enim
vobis prius ideo non dicebantur, quando lacte nutriebamini, quoniam ad
vera capienda cor nondum habebatis idoneum: non vobis iste cibum
praeparat, sed venenum: Propter quod beatus Apostolus eos alloquens
qui sibi jam videbantur esse perfecti, cum se imperfectum ipse
dixisset, Quotquot ergo, inquit, perfecti, hoc sapiamus: et si
quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Et ne forte
incurrerent in seductores, qui eos vellent a fide avertere promittendo
scientiam veritatis, et hoc putarent esse quod dixit Apostolus, id
quoque vobis Deus revelabit; continuo subjunxit, Verumtamen in quod
pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 15, 16). Si
quid ergo intellexeris quod non sit contra regulam catholicae fidei, ad
quam, velut viam quae te ducat ad patriam, pervenisti; et sic
intellexeris, ut inde dubitare omnino non debeas: adde aedificium,
noli tamen relinquere fundamentum. Sic debent majores docere aliquid
parvulos, ut omnium Dominum Christum, et seipsis longe majores
Prophetas et Apostolos non dicant aliquid fuisse mentitos. Non autem
solum vaniloquos et mentis seductores fabulosa et falsa garrientes, et
in eis vanitatibus velut altam scientiam promittentes contra regulam
fidei, quam catholicam suscepistis, cavere debetis: verum etiam ipsos
qui de ipsa divinae immutabilitate naturae, vel incorporea creatura,
sive Creatore veraciter disputant, et quod dicunt, omnino documentis
atque rationibus certissimis probant, et tamen ab uno Dei et hominum
Mediatore conantur avertere, tanquam pestem insidiosiorem caeteris
fugite. Tales enim sunt de quibus dicit Apostolus, Quia
cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt (Rom. I,
21). Quid enim prodest habere intelligentiam veram de immutabili
bono, ei qui non tenet per quem liberetur a malo? Prorsus admonitio
beatissimi Apostoli de vestris cordibus non recedat: Si quis vobis
evangelizaverit praeter quod accepistis, anathema sit (Galat. I,
9). Non ait, plus quam accepistis; sed, praeter quod accepistis.
Nam si illud diceret, sibi ipse praejudicaret, qui cupiebat venire ad
Thessalonicenses, ut suppleret quae illorum fidei defuerunt. Sed qui
supplet, quod minus erat addit, non quod inerat tollit: qui autem
praetergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit de
via.
8. Quod itaque ait Dominus, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed
non potestis portare modo; adjicienda illis fuerant quae nesciebant,
non quae didicerant evertenda. Et ille quidem, sicut in pristino
sermone jam exposui, potuit hoc ita dicere, quia illa ipsa quae
docuerat, si vellet eis sic aperire, ut in illo concipiuntur ab
Angelis; hoc infirmitas humana in qua adhuc erant, ferre non posset.
Spiritualis autem homo quilibet potest alterum hominem docere quod
novit, si proficiendo capaciorem faciat Spiritus sanctus, in quo et
ipse doctor aliquid amplius addiscere potuit, ut sint ambo docibiles
Deo (Joan. VI, 45). Quanquam et inter ipsos spirituales sunt
utique aliis alii capaciores atque meliores; ita ut quidam illorum ad
ea pervenerit quae non licet homini loqui. Qua occasione vani quidam
Apocalypsim Pauli, quam sana non recipit Ecclesia, nescio quibus
fabulis plenam, stultissima praesumptione finxerunt; dicentes hanc
esse unde dixerat raptum se fuisse in tertium coelum, et illic audisse
ineffabilia verba quae non licet homini loqui (II Cor. XII,
2, 4). Utcumque illorum tolerabilis esset audacia, si se audisse
dixisset quae adhuc non licet homini loqui: cum vero dixerit, quae non
licet homini loqui; isti qui sunt qui haec audeant impudenter et
infeliciter loqui? Sed jam istum sermonem hoc fine concludam; per
quem vos esse cupio sapientes quidem in bono, integros autem a malo.
|
|