|
1. Quid est quod Dominus ait de Spiritu sancto, cum eum venturum
esse promitteret, et docturum discipulos ejus omnem veritatem, vel eos
deducturum in omni veritate: Non enim loquetur a semetipso, sed
quaecumque audiet, loquetur? Simile est enim hoc ei quod de se ipse
dixit, Non possum a me facere quidquam: sicut audio, judico
(Joan. V, 30). Sed illud cum exponeremus, secundum hominem
posse accipi diximus (Supra, Tract. XIX-XXII): ut
obedientiam suam qua factus est obediens usque ad mortem crucis
(Philipp. II, 8), praenuntiasse Filius videretur, et in
judicio futuram , quo vivos et mortuos judicabit; quia hoc per id
facturus est quod filius hominis est. Propter quod dixit, Pater non
judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: quia in judicio non
forma Dei qua aequalis est Patri, nec ab impiis videri potest, sed
forma hominis apparebit, qua minoratus est etiam modico minus ab
Angelis; quamvis jam in claritate, non in pristina sit humilitate
venturus, conspicuus tamen futurus et bonis et malis. Hinc ait et
illud: Et potestatem dedit ei judicium facere, quoniam filius hominis
est (Joan. V, 22, 27). In quibus verbis ejus manifestatur
non eam formam praesentandam esse judicio, in qua cum esset, non
rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed illam quam cum
semetipsum exinanisset, accepit. Semetipsum enim exinanivit formam
servi accipiens (Philipp. II, 6, 7): in qua videtur etiam ad
faciendum judicium obedientiam suam commendasse, cum dixit, Non
possum facere a meipso quidquam: sicut audio, judico. Adam namque
per cujus unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi,
non sicut audivit, judicavit; quia quod audivit praevaricavit, et a
semetipso fecit malum quod fecit; quia non Dei voluntatem, sed suam
fecit: iste autem per cujus unius hominis obedientiam justi
constituuntur multi (Rom. V, 19), non solum obediens fuit usque
ad mortem crucis, in qua est vivus judicatus a mortuis; sed obedientem
se futurum promittens in ipso quoque judicio, quo est de vivis
judicaturus et mortuis, Non possum, inquit, a meipso facere
quidquam: sicut audio, judico. Sed numquid de Spiritu sancto quod
dictum est, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet,
loquetur, secundum hominem vel secundum assumptionem cujusquam
creaturae dictum esse audebimus opinari? Solus quippe in Trinitate
Filius formam servi accepit, quae forma illi ad unitatem personae
coaptata est, id est, ut Filius Dei et filius hominis unus sit
Jesus Christus; ne non Trinitas, sed quaternitas praedicetur
anobis, quod absit a nobis Propter quam personam unam ex duabus
substantiis divina humanaque constantem, aliquando secundum id quod
Deus est loquitur, ut est illud quod ait, Ego et Pater unum sumus
(Joan. X, 30): aliquando secundum id quod homo est, sicuti est
illud, Quoniam Pater major me est (Id. XIV, 28); secundum
quod accepimus esse ab eo dictum et hoc unde nunc disputo, Non possum
a meipso facere quidquam: sicut audio, judico. In persona vero
Spiritus sancti quomodo accipiamus quod ait, Non enim loquetur a
semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur; cum in ea non sit alia
divinitatis, alia humanitatis, vel alterius creaturae cujuscumque
substantia, magna exoritur difficultas.
2. Illud enim quod sicut columba Spiritus sanctus apparuit specie
corporali (Matth. III, 16), visio fuit ad horam facta atque
transacta: sicut etiam quando super discipulos venit, visae sunt illis
linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum
(Act. II, 3). Qui ergo dicit columbam ad unitatem personae
Spiritui sancto fuisse conjunctam, ut ex illa et Deo (quia Spiritus
sanctus Deus est) una Spiritus sancti persona constaret; hoc etiam
de illo igne compellitur dicere, ut intelligat nihil horum debere se
dicere. Ista enim quae de substantia Dei quoquo modo ut opus erat
significanda, corporeis hominum sensibus sese intulerunt atque
transierunt, ad horam divinitus facta sunt de creatura serviente, non
de ipsa dominante natura, quae in se manens quod vult movet, et quod
vult immutabilis mutat. Sicut etiam vox illa de nube aures utique
attigit corporales, eumque sensum corporis qui vocatur auditus (Luc.
IX, 35); nec tamen ullo modo credendum est Verbum Dei, quod
est unigenitus Filius, quoniam Verbum dicitur, syllabis sonisque
finiri: quia nec omnes simul sonare possunt cum sermo fit, sed tanquam
nascentes morientibus ordine suo soni quicumque succedunt, ut totum
quod loquimur novissima syllaba compleatur. Absit ut sic loquatur
Pater ad Filium, hoc est, Deus ad Verbum suum Deum. Sed hoc
eorum est capere, quantum ab homine capi potest, ad quos non lac
pertinet, sed solidus cibus. Cum igitur Spiritus sanctus nulla
susceptione hominis sit homo factus, nulla susceptione angeli sit
angelus factus, nulla susceptione cujusquam creaturae creatura sit
factus; quomodo de illo intelligendum est quod Dominus ait, Non enim
loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur? Ardua
quaestio, nimis ardua. Ipse adsit Spiritus, ut saltem sicut eam
cogitare possumus, sic eloqui possimus, ac sic ad intelligentiam
vestram pro mei moduli facultate perveniat.
3. Prius itaque nosse debetis, et intelligere qui potestis, credere
autem qui intelligere nondum potestis, in ea substantia quae Deus
est, non quasi per corporis molem sensus locis propriis distributos,
sicut in carne mortali quorumque animalium alibi est visus, alibi
auditus, alibi gustus, alibi olfactus, per totum autem tactus.
Absit hoc credere in illa incorporea immutabilique natura. Audire
ergo ibi et videre, idipsum est. Dicitur et olfactus in Deo: unde
dicit Apostolus, Sicut et Christus dilexit nos, et tradidit
semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
(Ephes. V, 2). Et gustus intelligi potest, secundum quem Deus
et odit amaricantes, et nec frigidos nec calidos, sed tepidos evomit
ex ore suo (Apoc. III, 16): et Deus Christus dicit, Meus
cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit (Joan. IV,
34). Est etiam tactus ille divinus, unde dicit sponsa de sponso:
Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me
(Cant. II, 6). Non sunt haec in Deo per diversa corporis
loca. Cum enim dicitur scire, ibi sunt omnia; et videre, et
audire, et olfacere, et gustare, et tangere; sine ulla ejus
mutatione substantiae, sine ulla mole quae in alia parte major, in
alia minor: etiam in senibus puerili pectore cogitatur, quando Deus
sic cogitatur.
4. Nec mireris quod ineffabilis Dei scientia, qua novit omnia, per
varios humanae locutionis modos, omnium istorum corporalium sensuum
nominibus nuncupatur: cum et ipsa mens nostra, hoc est homo interior,
cui uniformiter scienti per hos quinque veluti nuntios corporis diversa
nuntiantur, quando immutabilem veritatem intelligit, eligit,
diligit, et lumen videt de quo dicitur, Erat lumen verum; et verbum
audit de quo dicitur, In principio erat Verbum (Joan. I, 9,
1); et odorem capit de quo dicitur, Post odorem unguentorum tuorum
curremus (Cant. I, 3); et fontem bibit, de quo dicitur, Apud
te est fons vitae (Psal. XXXV, 10); et tactu fruitur, de
quo dicitur, Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal.
LXXII, 28): nec aliud atque aliud, sed una intelligentia tot
sensuum nominibus nuncupatur. Cum ergo de Spiritu sancto dicitur,
Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur;
multo magis ibi simplex natura, ubi verissime simplex est, vel
intelligenda est vel credenda, quae longe alteque naturam nostrae
mentis excedit. Mutabilis quippe est mens nostra, quae percipit
discendo quod nesciebat, et amittit dediscendo quod sciebat; et veri
similitudine fallitur, ut pro vero approbet falsum, et obscuritate sua
quasi quibusdam tenebris impeditur, ne perveniat ad verum. Et ideo
non est ista substantia verissime simplex, cui non hoc est esse quod
nosse: potest enim esse, nec nosse. At illa divina non potest, quia
id quod habet est. Ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud illi
sit scientia qua scit, aliud essentia qua est; sed utrumque unum.
Nec utrumque dicendum est, quod simpliciter unum est. Sicut habet
Pater vitam in semetipso, nec aliud est ipse quam vita quae in ipso
est; et dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26),
hoc est, genuit Filium qui et ipse vita esset. Sic itaque debemus
accipere quod de Spiritu sancto dictum est, Non enim loquetur a
semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, ut intelligamus non eum
esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est. Nam et Filius
de Patre natus est, et Spiritus sanctus de Patre procedit: Pater
autem nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua
disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanae: nam
et Filius ei de quo natus est, et Spiritus sanctus ei de quo
procedit, aequalis est. Quid autem illic intersit inter procedere et
nasci, et longum est quaerendo disserere, et temerarium cum
disserueris definire: quia hoc et menti utcumque comprehendere, et si
quid forte mens inde comprehenderit, linguae difficillimum est
explicare, quantuslibet praesit doctor, quantuslibet adsit auditor.
Non ergo loquetur a semetipso: quia non est a semetipso. Sed
quaecumque audiet, loquetur: ab illo audiet a quo procedit. Audire
illi scire est; scire vero esse, sicut superius disputatum est. Quia
ergo non est a semetipso, sed ab illo a quo procedit; a quo illi est
essentia, ab illo scientia: ab illo igitur audientia, quod nihil est
aliud quam scientia.
5. Nec moveat quod verbum futuri temporis positum est. Non enim
dictum est, quaecumque audivit, aut, quaecumque audit; sed,
quaecumque audiet, loquetur. Illa quippe audientia sempiterna est,
quia sempiterna scientia. In eo autem quod sempiternum est, sine
initio et sine fine, cujuslibet temporis verbum ponatur, sive
praeteriti, sive praesentis, sive futuri, non mendaciter ponitur.
Quamvis enim natura illa immutabilis et ineffabilis non recipiat Fuit
et Erit, sed tantum Est: ipsa enim veraciter est, quia mutari non
potest; et ideo illi tantum convenerat dicere, Ego sum qui sum; et,
Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos (Exod. III,
14): tamen propter mutabilitatem temporum in quibus versatur nostra
mortalitas et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, et fuit, et
erit, et est. Fuit, in praeteritis saeculis, est in praesentibus,
erit in futuris. Fuit, quia nunquam defuit; erit, quia nunquam
deerit; est, quia semper est. Neque enim, velut qui jam non sit,
cum praeteritis occidit; aut cum praesentibus, velut qui non maneat,
labitur; aut cum futuris, velut qui non fuerat, orietur. Proinde
cum secundum volumina temporum locutio humana variatur, qui per nulla
deesse potuit aut potest aut poterit tempora, vera de illo dicuntur
cujuslibet temporis verba. Semper itaque audit Spiritus sanctus,
quia semper scit: ergo et scivit, et scit, et sciet; ac per hoc et
audivit, et audit, et audiet: quia sicut jam diximus, hoc est illi
audire quod scire, et scire illi hoc est quod esse. Ab illo igitur
audivit, audit, et audiet a quo est: ab illo est a quo procedit.
6. Hic aliquis forsitan quaerat utrum et a Filio procedat Spiritus
sanctus. Filius enim solius Patris est Filius, et Pater solius
Filii est Pater: Spiritus autem sanctus non est unius eorum
Spiritus, sed amborum. Habes ipsum Dominum dicentem, Non enim vos
estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
(Matth. X, 20): habes et Apostolum, Misit Deus Spiritum
Filii sui in corda vestra (Galat. IV, 6). Numquid duo sunt,
alius Patris, alius Filii? Absit. Unum enim corpus, ait, cum
significaret Ecclesiam; moxque addidit, et unus Spiritus. Et vide
quomodo illic impleat Trinitatem. Sicut vocati estis, inquit, in
una spe vocationis vestrae. Unus Dominus; hic utique Christum
intelligi voluit: restat ut etiam Patrem nominet: sequitur ergo,
Una fides, unum Baptisma: unus Deus et Pater omnium, qui super
omnes, et per omnes , et in omnibus nobis (Ephes. IV, 4-6).
Cum ergo sicut unus Pater, et unus Dominus, id est Filius, ita
sit et unus Spiritus; profecto amborum est: quandoquidem dicit ipse
Christus Jesus. Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis; et
dicit Apostolus, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra.
Habes alio loco eumdem apostolum dicentem, Si autem Spiritus ejus
qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in vobis; hic utique
Spiritum Patris intelligi voluit: de quo tamen alio loco dicit,
Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom.
VIII, 11, 9). Et multa alia sunt testimonia quibus hoc
evidenter ostenditur, et Patris et Filii esse Spiritum qui in
Trinitate dicitur Spiritus sanctus.
7. Nec ob aliud existimo ipsum vocari proprie Spiritum: cum etiamsi
de singulis interrogemur, non possimus nisi et Patrem et Filium
spiritum dicere; quoniam spiritus est Deus (Joan. IV, 24),
id est, non corpus est Deus, sed spiritus. Quod ergo communiter
vocantur et singuli, hoc proprie vocari oportuit eum qui non est unus
eorum, sed in quo communitas apparet amborum. Cur ergo non credamus
quod etiam de Filio procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque ipse
sit Spiritus? Si enim non ab eo procederet, non post resurrectionem
se repraesentans discipulis suis insufflasset dicens: Accipite
Spiritum sanctum (Id. XX, 22). Quid enim aliud significavit
illa insufflatio, nisi quod procedat Spiritus sanctus et de ipso? Ad
hoc pertinet etiam illud quod de muliere quae fluxum sanguinis
patiebatur, ait: Tetigit me aliquis; ego enim sensi de me virtutem
exiisse (Luc. VIII, 46). Nam virtutis nomine appellari
etiam Spiritum sanctum, et eo loco clarum est, ubi angelus dicenti
Mariae, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? respondit,
Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit
tibi (Id. I, 34, 35): et ipse Dominus promittens eum
discipulis, ait, Vos autem sedete in civitate quousque induamini
virtute ex alto (Id. XXIV, 49); et iterum, Accipietis,
inquit, virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis
mihi testes (Act. I, 8). De hac virtute credendus est dicere
evangelista, Virtus de illo exibat, et sanabat omnes (Luc. VI,
19).
8. Si ergo et de Patre et de Filio procedit Spiritus sanctus; cur
Filius dixit, De Patre procedit (Joan. XV, 26)? Cur
putas, nisi quemadmodum ad eum solet referre et quod ipsius est, de
quo et ipse est? Unde illud est quod ait, Mea doctrina non est mea,
sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16). Si igitur
intelligitur hic ejus doctrina, quam tamen dixit non suam, sed
Patris; quanto magis illic intelligendus est de ipso procedere
Spiritus sanctus, ubi sic ait, De Patre procedit, ut non diceret,
De me non procedit? A quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim
de Deo Deus), ab illo habet utique ut etiam de illo procedat
Spiritus sanctus: ac per hoc Spiritus sanctus ut etiam de Filio
procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre.
9. Hic utcumque etiam illud intelligitur, quantum a talibus quales
nos sumus, intelligi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius
procedere Spiritus sanctus. Quoniam si et ipse Filius diceretur,
amborum utique Filius diceretur, quod absurdissimum est. Filius
quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem, ut
inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur. Quia nec
filius hominum simul et ex patre et ex matre procedit: sed cum in
matrem procedit ex patre, non tunc procedit ex matre; et cum in hanc
lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. Spiritus autem
sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad
sanctificandam creaturam; sed simul de utroque procedit: quamvis hoc
Filio Pater dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque
procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit vita Spiritus
sanctus cum vita Pater, vita sit Filius. Ac per hoc sicut Pater
cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio habere vitam in
semetipso; sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de
ipso . Sequuntur autem verba Domini dicentis: Et quae ventura
sunt, annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo
accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea
sunt: propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Sed
quia iste jam prolixus est, in alium sunt differenda sermonem.
|
|