|
1. Cum promitteret Dominus venturum Spiritum sanctum, Docebit
vos, inquit, omnem veritatem; vel, quod in nonnullis codicibus
legitur, Deducet vos in omni veritate. Non enim loquetur a
semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. De quibus evangelicis
verbis jam quod donavit Dominus disputavimus: nunc ea quae sequuntur
attendite. Et quae ventura sunt, inquit, annuntiabit vobis. Neque
hic est, quoniam planum est, immorandum: nihil enim habet
quaestionis, cujus a nobis expositio flagitetur. Sed quod adjungit,
Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis,
non negligenter est transeundum. Quod enim ait, Ille me
clarificabit, potest intelligi, quia diffundendo in cordibus
credentium charitatem, spiritualesque faciendo, declaravit eis quomodo
Filius Patri esset aequalis, quem secundum carnem prius tantummodo
noverant, et hominem sicut homines cogitabant. Vel certe, quia per
ipsam charitatem fiducia repleti , et timore depulso, annuntiaverunt
hominibus Christum; ac sic fama ejus diffusa est toto orbe terrarum.
Ut sic dixerit, Ille me clarificabit, tanquam diceret: Ille vobis
auferet timorem, et dabit amorem, quo me ardentius praedicantes,
gloriae meae per totum mundum dabitis odorem, commendabitis honorem.
Quod enim facturi fuerant in Spiritu sancto, hoc eumdem Spiritum
dixit esse facturum: quale est etiam illud, Non enim vos estis qui
loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
(Matth. X, 20). Verbum quippe graecum quod est
DOXASEI, alius clarificabit, alius glorificabit, latini
interpretes in sua quisque translatione posuerunt: quoniam ipsa quae
graece dicitur DOXA, unde dictum est verbum DOXASEI, et
claritas interpretatur et gloria. Gloria namque fit quisque clarus,
et claritate gloriosus; ac per hoc quod utroque verbo significatur,
idipsum est. Sicut autem definierunt antiqui latinae linguae
clarissimi auctores, gloria est frequens de aliquo fama cum laude.
Quae cum est in hoc mundo facta de Christo, non Christo credenda est
magnum aliquid contulisse, sed mundo. Bonum enim laudare, non
laudato, sed laudantibus prodest.
2. Est autem etiam falsa gloria, quando laudantes errore falluntur,
sive in rebus, sive in hominibus, sive in utrisque. Nam in rebus
falluntur, quando putant id bonum esse quod malum est: in hominibus
autem, quando putant eum bonum esse qui malus est: in utrisque vero,
quando et id quod est vitium, virtus putatur: et ipse qui propter hoc
laudatur, non habet quod putatur, sive sit bonus, sive sit malus.
Donare quippe res suas histrionibus, vitium est immane, non virtus:
et scitis de talibus quam sit frequens fama cum laude; quia, sicut
scriptum est, Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui
iniqua gerit, benedicitur (Psal. IX, 3). Hic laudatores non
falluntur in hominibus, sed in rebus: malum est enim quod bonum esse
credunt. Illi autem qui hoc malo largitionis vitiosi sunt, tales
utique sunt, quales eos hi qui laudant non suspicantur esse, sed
cernunt. Porro si se quisquam justum fingat, et non sit, sed totum
quidquid coram hominibus laudabiliter agere videtur, non agat propter
Deum, hoc est propter veram justitiam, sed solam quaerat et diligat
ab hominibus gloriam; illi autem apud quos frequens est ejus fama cum
laude, non eum putent nisi propter Deum laudabiliter vivere, non
falluntur in re, sed falluntur in homine. Quod enim bonum esse
credunt, est bonum; sed quem bonum esse credunt, non est bonus.
Quod si putetur, verbi gratia, bonum artium peritia magicarum, et
dum quisque patriam liberasse eisdem quas omnino nescit artibus
creditur, frequentem cum laude famam, quae gloria definita est, apud
homines impios consequatur; errant in utroque qui laudant: et in re
scilicet, quia id quod malum est, bonum putant; et in homine, quia
non est quod putant. Quapropter falsa est in his tribus generibus
gloria. Cum autem de aliquo per Deum et propter Deum justo, hoc est
veraciter justo, causa ipsius justitiae frequens est fama cum laude;
vera quidem gloria est; non tamen ea credendum est beatificari justum,
sed laudantibus gratulandum est, quia recte judicant, et diligunt
justum. Quanto magis ergo Dominus Christus, non sibi, sed eis
profuit gloria sua, quibus profuit morte sua?
3. Sed non est vera ejus apud haereticos gloria, apud quos tamen
frequentem famam videtur habere cum laude. Non est haec vera gloria,
quia in utroque falluntur: nam et bonum putant esse quod bonum non
est, et Christum putant esse quod Christus non est. Unigenitum enim
Filium aequalem non esse gignenti, non est bonum: unigenitum Dei
Filium hominem tantum esse, non Deum, non est bonum: Veritatis
carnem non esse veram carnem, non est bonum. Horum trium quae dixi,
primum sentiunt Ariani, secundum Photiniani, tertium Manichaei.
Sed quia et eorum nihil est bonum, et Christus nihil est eorum, in
utroque falluntur: nec dant veram gloriam Christo, quamvis apud eos
esse videatur cum laude frequens fama de Christo. Et omnes prorsus
haeretici, quos commemorare nimis longum est, qui de Christo non
recte sentiunt, ideo errant, quia et de bonis rebus ac malis non verum
sentiunt. Pagani etiam quoniam sunt Christi plurimi laudatores, et
ipsi in utroque falluntur, qui non secundum veritatem Dei, sed potius
secundum suam suspicionem dicunt eum fuisse hominem magum. Christianos
quippe velut imperitos vituperant, Christum autem velut magum
laudant, ac sic produnt quod amant: Christum vero non amant; quoniam
quod non erat Christus, hoc amant. Ideo ergo in utroque falluntur,
quia et magum esse malum est; et magus non fuit Christus, quia bonus
est. Quapropter quoniam de his nihil hoc loco dicendum est, qui
Christum vituperant atque blasphemant; quia de gloria ejus loquimur,
qua est glorificatus in mundo: non eum glorificavit Spiritus sanctus
vera gloria, nisi in Ecclesia sancta catholica. Alibi enim, id
est, vel apud haereticos, vel apud quosdam paganos, vera ejus in
terris gloria non potest esse, et ubi videtur esse frequens de illo
fama cum laude. Vera ergo ejus gloria in Ecclesia catholica sic a
propheta cantatur: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem
terram gloria tua (Psal. CVII, 6). Quia itaque post ejus
exaltationem venturus erat Spiritus sanctus, et eum glorificaturus,
hoc sacer Psalmus, hoc ipse Unigenitus promisit futurum, quod
videmus impletum.
4. Quod autem ait, De meo accipiet, et annuntiabit vobis,
catholicis audite auribus, catholicis percipite mentibus. Non enim
propterea, sicut quidam haeretici putaverunt, minor est Filio
Spiritus sanctus: quasi Filius accipiat a Patre, et Spiritus
sanctus a Filio quibusdam gradibus naturarum. Absit hoc credere,
absit hoc dicere, absit a christianis cordibus cogitare. Denique
continuo solvit ipse quaestionem, et cur hoc dixerit, explanavit.
Omnia, inquit, quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi
quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Quid vultis amplius?
Ergo de Patre accipit Spiritus sanctus, unde accipit Filius; quia
in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit
Spiritus sanctus. Qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat,
Pater solus est. Quomodo autem dixerit unigenitus Filius, Omnia
quae habet Pater, mea sunt (quia utique non sic quemadmodum dictum
est illi Filio non unigenito, sed ex duobus majori, Tu mecum es
semper, et omnia mea tua sunt [Luc. XV, 31]); eo loco, si
Dominus voluerit, diligenti consideratione tractabitur, ubi dicit
Unigenitus Patri, Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt (Joan.
XVII, 10): ut hic iste sermo claudatur; quoniam quae
sequuntur, aliud poscunt, quo disserantur, exordium.
|
|