|
1. Haec Domini verba ubi ait, Modicum et jam non videbitis me, et
iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem, ita obscura
erant discipulis, antequam id quod dicit impletum esset, ut quaerentes
inter se quid esset quod diceret, omnino se faterentur nescire.
Sequitur enim Evangelium: Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad
invicem, Quid est hoc quod dicit nobis, Modicum et non videbitis
me, et iterum modicum et videbitis me, et quia vado ad Patrem?
Dicebant ergo, Quid est hoc quod dicit, Modicum? Nescimus quid
loquitur. Hoc enim est quod eos movebat, quia dixit, Modicum et non
videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Nam in
praecedentibus quia non dixerat, Modicum, sed dixerat, Ad Patrem
vado, et jam non videbitis me (Joan. XVI, 10); tanquam
aperte illis visus est locutus, nec inter se de hoc aliquid
quaesierunt. Nunc ergo quod illis tunc obscurum fuit, et mox
manifestatum est, jam nobis utique manifestum est: post paululum enim
passus est, et non viderunt eum; rursus, post paululum resurrexit,
et viderunt eum. Illud autem quod ait, Jam non videbitis me, quia
isto verbo, id est, jam, hoc intelligi voluit quod eum ulterius non
viderent, ibi exposuimus quomodo accipiendum sit, ubi dixit, De
justitia arguet mundum Spiritus sanctus, quia ad Patrem vado, et jam
non videbitis me (Supra, Tract. 95): quia scilicet mortalem
Christum ulterius non viderent.
2. Cognovit autem Jesus, sicut sequens Evangelista dicit, quia
volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos,
quia dixi, Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et
videbitis me. Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis
vos; mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia
vestra in gaudium erit . Et hoc sic accipi potest, quia contristati
sunt discipuli de morte Domini, et confestim de resurrectione
laetati: mundus autem, quo nomine significati sunt inimici a quibus
Christus occisus est, tunc utique laetati sunt occiso Christo,
quando sunt discipuli contristati. Mundi quippe nomine, malitia
potest mundi hujus intelligi, id est hominum mundi hujus amicorum.
Unde Jacobus apostolus in Epistola sua dicit, Quicumque voluerit
amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituitur (Jacobi IV,
4): quibus inimicitiis Dei factum est ut nec ejus Unigenito
parceretur.
3. Deinde subjungit, et dicit: Mulier cum parit, tristitiam
habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non
meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum: et
vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et
gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Nec
ista similitudo ad intelligendum videtur esse difficilis; quoniam
comparatio ejus in promptu est, eodem ipso exponente cur dicta sit.
Parturitio quippe tristitiae, partus autem gaudio comparatur; quod
tunc majus esse consuevit, quando non puella, sed puer nascitur.
Quod vero ait, Gaudium vestrum nemo tollet a vobis, quia gaudium
eorum est ipse Jesus, significatum est quod ait Apostolus, Christus
surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur
(Rom. VI, 9).
4. Hucusque in isto Evangelii capitulo, unde hodie disputamus,
velut facili intellectu omnia cucurrerunt: acrior necessaria est in his
quae sequuntur intentio. Quid est enim quod ait, Et in illo die me
non rogabitis quidquam? Hoc verbum quod est rogare, non solum
petere, verum etiam interrogare significat; et graecum Evangelium,
unde hoc translatum est, tale habet verbum quod utrumque possit
intelligi, ut haec ambiguitas nec inde solvatur : quanquam etsi
solveretur, non ideo nulla quaestio remaneret. Dominum etenim
Christum, postquam resurrexit, et interrogatum legimus et rogatum.
Nam interrogatus est a discipulis ascensurus in coelum, quando
praesentaretur, et quando regnum esset Israel (Act. I, 6): cum
vero jam esset in coelo, rogatus est a sancto Stephano, ut spiritum
ejus acciperet (Id. VII, 58). Et quis audeat vel cogitare
vel dicere, in coelo sedentem Christum rogandum non esse, et in terra
manentem rogatum fuisse? rogandum non esse immortalem, rogari debuisse
mortalem? Imo, charissimi, rogemus eum, ut nodum quaestionis hujus
ipse dissolvat, lucendo in cordibus nostris ad videnda quae dicit.
5. Puto enim quod ait, Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor
vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, non ad illud tempus
esse referendum quo resurrexit, eisque suam carnem cernendam
tangendamque monstravit (Joan. XX, 27): sed potius ad illud
unde jam dixerat, Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego
diligam eum, et manifestabo meipsum illi (Id. XIV, 21). Jam
quippe resurrexerat, jam se illis in carne monstraverat, jam sedebat
ad dexteram Patris, quando dicebat idem ipse apostolus Joannes,
cujus est hoc Evangelium, in Epistola sua: Dilectissimi, nunc
filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus: scimus quia
cum manifestatum fuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum
sicuti est (I Joan. III, 2). Ista visio non vitae hujus
est, sed futurae; non temporalis, sed aeterna . Haec est autem vita
aeterna, dicente ipsa vita, ut cognoscant te, inquit, unum verum
Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). De
hac visione et cognitione dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum
in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: nunc scio ex parte, tunc
autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12 et
13). Hunc totius laboris sui fructum Ecclesia nunc parturit
desiderando, tunc est paritura cernendo; nunc parturit gemendo, tunc
paritura laetando; nunc parturit orando, tunc paritura laudando. Et
ideo masculum; quoniam ad istum fructum contemplationis cuncta officia
referuntur actionis. Solus est enim liber; quia propter se
appetitur, et non refertur ad aliud. Huic servit actio: ad hunc enim
refertur quidquid bene agitur, quia propter hunc agitur; ipse autem
non propter aliud, sed propter semetipsum tenetur et habetur. Ibi
ergo finis qui sufficit nobis. Aeternus igitur erit: neque enim nobis
sufficit finis, nisi cujus nullus est finis. Hoc inspiratum erat
Philippo quando dixit: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
In qua ostensione se promisit et Filius dicens: Non credis quia ego
in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 8, 10)? De hoc
itaque quod sufficit nobis, rectissime audimus, Gaudium vestrum nemo
tollet a vobis.
6. De hoc etiam quae superius dicta sunt, melius existimo
intelligi, Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et
videbitis me. Modicum est enim hoc totum spatium quo praesens pervolat
saeculum: unde dicit idem ipse evangelista in Epistola sua,
Novissima hora est (I Joan. II, 18). Ideo namque addidit,
quia vado ad Patrem: quod ad priorem sententiam referendum est, ubi
ait, Modicum et jam non videbitis me; non ad posteriorem ubi ait, et
iterum modicum et videbitis me. Eundo quippe ad Patrem, facturus
erat ut eum non viderent. Ac per hoc non ideo dictum est, quia fuerat
moriturus, et donec resurgeret, ab eorum aspectibus recessurus; sed
quod esset iturus ad Patrem, quod fecit posteaquam resurrexit, et cum
eis per quadraginta dies conversatus ascendit in coelum (Act. I,
3, 9). Illis ergo ait, Modicum et jam non videbitis me, qui eum
corporaliter tunc videbant, quia iturus erant ad Patrem, et eum
deinceps mortalem visuri non erant, qualem cum ista loqueretur
videbant. Quod vero addidit, et iterum modicum et videbitis me,
universae promisit Ecclesiae: sicut universae promisit, Ecce ego
vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII,
20). Non tardat Dominus promissum: modicum, et videbimus eum,
ubi jam nihil rogemus, nihil interrogemus; quia nihil desiderandum
remanebit, nihil quaerendum latebit. Hoc modicum longum nobis
videtur, quoniam adhuc agitur: cum finitum fuerit, tunc sentiemus
quam modicum fuerit. Non ergo sit gaudium nostrum quale habet mundus,
de quo dictum est, Mundus autem gaudebit: nec tamen in hujus
desiderii parturitione sine gaudio tristes simus, sed sicut ait
Apostolus, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom.
XII, 12); quia et ipsa parturiens, cui comparati sumus, plus
gaudet de mox futura prole, quam tristis est de praesenti dolore. Sed
hujus sermonis iste sit finis: habent enim quaestionem molestissimam
quae sequuntur, nec brevitate coarctanda sunt, ut possint commodius,
si Dominus voluerit, explicari.
|
|