|
1. Domini verba nunc ista tractanda sunt, Amen, amen dico vobis,
si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Jam dictum est
in superioribus hujus dominici sermonis partibus, propter eos qui
nonnulla petunt a Patre in Christi nomine, nec accipiunt, non peti
in nomine Salvatoris quidquid petitur contra rationem salutis
(Supra, Tract. 73). Non enim sonum litterarum ac syllabarum,
sed quod sonus ipse significat, et quod eo sono recte ac veraciter
intelligitur, hoc accipiendus est dicere cum dicit, in nomine meo.
Unde qui hoc sentit de Christo quod non est de unico Dei Filio
sentiendum, non petit in ejus nomine, etiamsi non taceat litteris ac
syllabis Christum; quoniam in ejus nomine petit, quem cogitat cum
petit. Qui vero quod est de illo sentiendum sentit, ipse in ejus
nomine petit; et accipit quod petit, si non contra suam salutem
sempiternam petit. Accipit autem quando debet accipere. Quaedam enim
non negantur, sed ut congruo dentur tempore differuntur. Ita sane
intelligendum est quod ait, dabit vobis, ut ea beneficia significata
sciantur his verbis, quae ad eos qui petunt proprie pertinent.
Exaudiuntur quippe omnes sancti pro seipsis, non autem pro omnibus
exaudiuntur vel amicis vel inimicis suis, vel quibuslibet aliis: quia
non utcumque dictum est, dabit; sed dabit vobis.
2. Usque modo, inquit, non petistis quidquam in nomine meo.
Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Hoc quod
dicit gaudium plenum, profecto non carnale, sed spirituale gaudium
est: et quando tantum erit, ut aliquid ei jam non sit addendum,
procul dubio tunc erit plenum. Quidquid ergo petitur quod pertineat ad
hoc gaudium consequendum, hoc est in nomine Christi petendum, si
divinam intelligimus gratiam, si vere beatam poscimus vitam. Quidquid
autem aliud petitur, nihil petitur: non quia nulla omnino res est,
sed quia in tantae rei comparatione quidquid aliud concupiscitur, nihil
est. Neque enim prorsus nulla res est homo, de quo ait Apostolus:
Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit (Galat. VI, 3). In
comparatione quippe spiritualis hominis, qui scit gratia Dei se esse
quod est, quisquis vana praesumit, nihil est. Etiam sic ergo recte
intelligi potest, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem
in nomine meo, dabit vobis; ut hoc quod ait, si quid, non quodlibet
intelligatur, sed aliquid quod non in beatae vitae comparatione sit
nihil. Et quod sequitur, Usque modo non petistis quidquam in nomine
meo, duobus modis intelligi potest: vel quia non in nomine meo
petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est cognovistis; vel non
petistis quidquam, quoniam in comparatione rei quam petere debuistis,
pro nihilo habendum est quod petistis. Ut igitur in ejus nomine non
nihil, sed gaudium plenum petant (quoniam si aliquid aliud petunt,
idem aliquid nihil est), exhortatur dicens, Petite, et accipietis,
ut gaudium vestrum sit plenum: id est, hoc in nomine meo petite, ut
gaudium vestrum sit plenum, et accipietis. Isto enim bono in petendo
perseverantes sanctos suos nequaquam misericordia divina fraudabit.
3. Haec, inquit, in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum
jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo
vobis. Possem dicere hanc de qua loquitur horam, futurum oportere
saeculum intelligi, ubi videbimus palam, quod beatus Paulus dicit,
facie ad faciem; ut quod ait, Haec in proverbiis locutus sum vobis,
hoc sit quod ab eodem apostolo dictum est, Videmus nunc per speculum
in aenigmate (I Cor. XIII, 12): annuntiabo autem vobis,
quia per Filium Pater videbitur, juxta illud quod alibi ait, Neque
Patrem quis cognoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare
(Matth. XI, 27). Sed istum sensum videtur impedire quod
sequitur: Illo die in nomine meo petetis. In futuro enim saeculo cum
pervenerimus ad regnum, ubi similes ei erimus, quoniam videbimus eum
sicuti est (I Joan. III, 2), quid petituri sumus, quando
satiabitur in bonis desiderium nostrum (Psal. CII, 5)? Unde
et in alio psalmo dicitur: Satiabor cum manifestabitur gloria tua
(Psal. XVI, 15). Petitio namque alicujus est indigentiae,
quae ibi nulla erit ubi haec satietas erit.
4. Relinquitur itaque, quantum sapere valeo, ut intelligatur Jesus
discipulos suos de carnalibus vel animalibus se spirituales promisisse
facturum, quamvis nondum tales quales erimus, quando spirituale etiam
corpus habebimus; sed qualis erat qui dicebat,
|
“Sapientiam loquimur
inter perfectos”
|
|
(I Cor. II, 6); et,
|
“Non potui vobis
loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus”
|
|
(Id. III,
1); et,
|
“Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex
Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur,
non in sapientiae humanae doctis verbis, sed doctis Spiritus ,
spiritualibus spiritualia comparantes. Animalis autem homo non
percipit quae sunt Spiritus Dei.”
|
|
Non itaque percipiens quae sunt
Spiritus Dei homo animalis, sic audit quaecumque audit de Dei
natura, ut aliud quam corpus cogitare non possit, quamlibet
amplissimum vel immensum, quamlibet lucidum ac speciosum, corpus
tamen: ideo proverbia illi sunt quaecumque dicta sapientiae de
incorporea immutabilique substantia; non quod ea tanquam proverbia
deputat, sed quia sic cogitat, quomodo qui proverbia solent audire
neque intelligere. Cum vero spiritualis coeperit omnia dijudicare,
ipse autem a nemine dijudicari (I Cor. II, 12-15), etiamsi
in hac vita adhuc velut per speculum ex parte, perspicit tamen non ullo
corporis sensu, non ulla imaginaria cogitatione quae capit aut fingit
qualiumcumque similitudines corporum, sed mentis certissima
intelligentia, Deum non corpus esse, sed spiritum: ita palam de
Patre annuntiante Filio, ut ejusdem substantiae conspiciatur et ipse
qui annuntiat. Tunc in ejus nomine petunt qui petunt; quia in sono
ejus nominis non aliud quam res ipsa est quae hoc nomine vocatur,
intelligunt, nec animi vanitate vel infirmitate confingunt tanquam in
alio loco Patrem, in alio Filium ante Patrem stantem, et pro nobis
rogantem, spatia sua quaeque amborum occupantibus molibus, et Verbum
ad eum cujus est Verbum facere verba pro nobis, intervallo interposito
inter os loquentis et auriculas audientis; et alia talia quae sibi
animales, iidemque carnales in cordibus fabricantur. Quidquid enim
tale spiritualibus de Deo cogitantibus ex corporum consuetudine
occurrit, negando atque respuendo, tanquam importunas muscas, ab
interioribus oculis abigunt; et sinceritati ejus lucis acquiescunt,
qua teste ac judice has ipsas imagines corporum suis internis aspectibus
irruentes, falsas omnino esse convincunt. Hi possunt utcumque
cogitare Dominum nostrum Jesum Christum in quantum homo est, pro
nobis interpellare Patrem; in quantum autem Deus est, nos exaudire
cum Patre. Quod eum significasse arbitror ubi ait, Et non dico
vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. Ad hoc quippe intuendum
quomodo non rogat Patrem Filius, sed simul exaudiunt rogantes Pater
et Filius, nonnisi spiritualis oculus mentis ascendit.
5. Ipse enim Pater, inquit, amat vos, quia vos me amastis. Ideo
amat ille, quia nos amamus; an potius, quia ille amat, ideo nos
amamus? Ex Epistola sua evangelista idem ipse respondeat: Nos
diligimus, inquit, quia prior ipse dilexit nos (I Joan. IV,
10). Hinc ergo factum est ut diligeremus, quia dilecti sumus.
Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit,
qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut esset in nobis
unde placeremus. Non enim amaremus Filium, nisi amaremus et
Patrem. Amat nos Pater, quia nos amamus Filium; cum a Patre et
Filio acceperimus ut et Patrem amemus et Filium: diffundit enim
charitatem in cordibus nostris amborum Spiritus (Rom. V, 5),
per quem Spiritum et Patrem amamus et Filium, et quem Spiritum cum
Patre amamus et Filio. Amorem itaque nostrum pium quo colimus
Deum, fecit Deus, et vidit quia bonum est, ideo quippe amavit ipse
quod fecit. Sed in nobis non faceret quod amaret, nisi antequam id
faceret, nos amaret.
6. Et credidistis, inquit, quia a Deo exivi. Exivi a Patre et
veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Plane
credidimus. Neque enim propterea debet incredibile videri, quia sic
ad mundum veniens exiit a Patre, ut non desereret Patrem; et sic
vadit ad Patrem relicto mundo, ut non deserat mundum. Exiit enim a
Patre, quia de Patre est: in mundum venit, quia mundo suum corpus
ostendit quod de Virgine assumpsit. Reliquit mundum corporali
discessione, perrexit ad Patrem hominis ascensione, nec mundum
deseruit praesentiae gubernatione.
|
|