|
1. Quales erant discipuli Christi, quando cum eis ante passionem
loquebatur magna cum parvis, sed sicut oportebat ut magna dicerentur et
parvis, quia nondum accepto Spiritu sancto, quemadmodum eum post ejus
resurrectionem vel ipso insufflante, vel desuper acceperunt, humana
magis quam divina sapiebant, multis judiciis per totum Evangelium
declaratur: unde et hoc est quod in ista lectione dixerunt. Ait enim
Evangelista:
|
“Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris,
et proverbium nullum dicis: nunc scimus quia nosti omnia, et non opus
est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi.”
|
|
Ipse Dominus paulo ante dixerat,
|
“Haec in proverbiis locutus sum
vobis: venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis.”
|
|
Quomodo
ergo isti dicunt, Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum
dicis? Numquid hora jam venerat, qua non jam in proverbiis se
promiserat locuturum? Prorsus quod nondum illa hora venisset,
continuatio verborum ejus ostendit, quae ita sese habet:
|
“Haec,
inquit, in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum jam non in
proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis.
Illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo
Patrem de vobis; ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et
credidistis quia ego a Deo exivi. Exivi a Patre, et veni in
mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem”
|
|
(Joan.
XVI, 25-28). Cum per haec omnia verba adhuc illam promittat
horam qua non jam in proverbiis loquetur, sed palam de Patre
annuntiabit eis; in qua hora dicit eos in suo nomine petituros, nec se
Patrem de illis rogaturum, eo quod ipse Pater amet eos, quia et ipsi
amaverunt Christum, et crediderunt quod a Patre exierit et venerit in
mundum, iterum relicturus mundum et iturus ad Patrem: cum ergo adhuc
promittatur hora illa in qua sine proverbiis locuturus est, cur isti
dicunt, Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis; nisi
quia illa quae scit ipse non intelligentibus esse proverbia, illi usque
adeo non intelligunt, ut nec saltem non se intelligere intelligant?
Parvuli enim erant, et nondum spiritualiter dijudicabant, quae de
rebus non ad corpus, sed ad spiritum pertinentibus audiebant.
2. Denique de ipsa eorum aetate adhuc secundum interiorem hominem
parva et infirma eos admonens,
|
“Respondit eis Jesus: Modo
creditis? Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque
in propria, et me solum relinquatis. Et non sum solus, quia Pater
mecum est.”
|
|
Paulo ante dixerat,
|
“Relinquo mundum, et vado ad
Patrem;”
|
|
nunc dicit,
Quis vadit ad eum qui
cum illo est? Sed hoc intelligenti est verbum, non intelligenti
proverbium: sic tamen quod modo a parvulis non intelligitur, utcumque
sugitur; et eis etiam si non praebet, quia nondum eum capiunt,
solidum cibum, saltem lacteum non denegat alimentum. Ex hoc alimento
est, quod sciebant eum nosse omnia, nec opus ei esse ut eum quis
interroget: quod quidem cur dixerint, quaeri potest. Videtur enim
potius fuisse dicendum, Non opus est tibi ut quemquam interroges;
non, ut quis te interroget. Dixerunt quippe, Scimus quia nosti
omnia: et utique qui novit omnia, magis a nescientibus interrogari
solet, ut interrogantes audiant quod volunt, ab eo qui novit omnia;
non ipse interrogare, tanquam volens aliquid scire, qui novit omnia.
Quid sibi ergo vult, quod ei quem sciebant nosse omnia, cum dicere
debuisse videantur, Non opus est tibi ut quemquam interroges,
dicendum potius putaverunt, Non opus est tibi ut quis te interroget?
Quid quod utrumque legimus factum, et interrogasse scilicet Dominum,
et interrogatum fuisse? Sed hoc cito solvitur: quia hoc non ei, sed
illis potius opus erat quos interrogabat, vel a quibus interrogabatur.
Neque enim aliquos ille interrogabat, ut ab eis aliquid disceret, sed
eos potius ut doceret. Et qui interrogabant eum, volentes ab eo
aliquid discere, illis profecto id opus erat, ut scirent aliqua ab
illo qui noverat omnia. Nimirum ergo propterea non opus erat ut eum
quis interrogaret. Quoniam nos quando interrogamur ab eis qui volunt
aliquid a nobis scire, ex ipsis interrogationibus eorum cognoscimus
quid velint discere; opus est ergo nobis ab eis interrogari, quos
docere aliquid volumus, ut inquisitiones eorum quibus respondendum est
noverimus: illi autem ne id quidem opus erat, qui omnia noverat; nec
opus habebat quod ab eo quisque scire vellet, per ejus interrogationem
cognoscere, quia prius quam interrogaretur, interrogaturi noverat
voluntatem. Sed ideo se patiebatur interrogari, ut vel eis qui tunc
aderant, vel qui haec sive dicta fuerant audituri, sive scripta
lecturi, quales essent, a quibus interrogabatur, ostenderet; eoque
modo nossemus vel quibus non circumveniretur fraudibus, vel quibus apud
eum proficeretur accessibus. Praevidere autem cogitationes hominum,
et ideo non opus habere ut eum quis interrogaret, magnum Deo non
erat, sed magnum parvulis erat qui ei dicebant, In hoc credimus quia
a Deo existi. Multo autem majus erat, ad quod intelligendum eos
volebat extendi et crescere, quod cum illi dixissent, verumque
dixissent, a Deo existi, ait ille, Pater mecum est; ne sic a
Patre Filium cogitarent exisse, ut putarent etiam recessisse.
3. Deinde sermonem istum magnum prolixumque concludens: Haec,
inquit, locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo
pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum. Illud initium
fuerat habitura ista pressura, de quo superius ut eos ostenderet
parvulos, quibus adhuc non intelligentibus et aliud pro alio
sentientibus, proverbia quodammodo essent quaecumque magna et divina
dixisset, ait, Modo creditis? Ecce venit hora, et jam venit, ut
dispergamini unusquisque in propria. Ecce initium pressurae, sed non
eo modo perseveraturae. Quod enim adjunxit, et me solum relinquatis,
non vult eos tales esse in consequenti pressura, quam post ejus
ascensionem in mundo fuerant habituri, ut relinquant eum; sed ut in
illo pacem habeant permanentes in eo. Non enim quando comprehensus
est, tantummodo carne sua ejus carnem, verum etiam mente reliquerunt
fidem. Ad hoc pertinet quod ait, Modo creditis? Ecce venit hora,
ut dispergamini in propria, et me relinquatis: tanquam diceret, Tunc
ita perturbabimini, ut etiam quod modo creditis, relinquatis.
Venerunt enim ad tantam desperationem, et suae pristinae fidei, ut
ita dixerim, mortem, quanta apparuit in illo Cleopha, qui post ejus
resurrectionem cum illo se loqui nesciens, et quid ei contigerit
narrans, Nos, inquit, sperabamus quod ipse fuerat redempturus
Israel (Luc. XXIV, 21). Ecce quomodo eum reliquerant,
deserendo etiam ipsam fidem qua in eum ante crediderant. In ea vero
pressura quam post ejus glorificationem accepto Spiritu sancto
pertulerunt, non eum reliquerunt: et quamvis fugerent de civitate in
civitatem, ab ipso non refugerunt; sed ut habentes pressuram in
mundo, in illo pacem tenerent, non ab ipso refugae fuerunt, sed ipsum
potius refugium habuerunt. Dato quippe illis Spiritu sancto, factum
est in eis quod nunc dictum est eis, Confidite, ego vici mundum.
Confiderunt, et vicerunt. In quo, nisi in illo? Non enim vicisset
ille mundum, si ejus membra vinceret mundus. Unde ait Apostolus,
Gratias Deo, qui dat nobis victoriam; continuoque subjecit, per
Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 57): qui
dixerat suis, Confidite, ego vici mundum.
|
|