|
1. Ante ista quae nunc sumus adjuvante Domino tractaturi, dixerat
Jesus, Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis: quae non
recentiora paulo superius ab eo dicta, sed omnia debemus accipere,
sive quaecumque illis locutus est ex quo eos coepit habere discipulos,
sive certe ex quo post coenam exorsus est hunc admirabilem prolixumque
sermonem. Talem quippe commemoravit causam cur eis sit locutus, ut ad
eum finem rectissime referantur vel omnia quae locutus est eis, vel ea
maxime quae dixit jam pro eis moriturus, tanquam verba novissima,
posteaquam de convivio sancto ille qui eum fuerat traditurus, egressus
est. Hanc enim commendavit causam sermonis sui, ut in illo pacem
haberent, propter quod totum agitur quod christiani sumus. Haec enim
pax finem temporis non habebit, sed omnis piae nostrae intentionis
actionisque finis ipsa erit. Propter hanc Sacramentis ejus imbuimur,
propter hanc mirabilibus ejus operibus et sermonibus erudimur, propter
hanc Spiritus ejus pignus accepimus, propter hanc in eum credimus et
speramus, et ejus amore quantum donat accendimur: hac pace in
pressuris omnibus consolamur, hac a pressuris omnibus liberamur:
propter hanc omnem tribulationem fortiter sustinemus, ut in hac
feliciter sine ulla tribulatione regnemus. Merito ad eam clausit
verba, quae parum intelligentibus discipulis erant proverbia;
intellecturis ea quando eis dedisset promissum Spiritum sanctum, de
quo superius ait:
|
“Haec locutus sum vobis, apud vos manens.
Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo,
ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero
vobis”
|
|
(Joan. XIV, 25, 26). Haec nimirum futura fuerat
illa hora, qua se promiserat non jam in proverbiis locuturum, sed
palam de Patre annuntiaturum. Eadem quippe ipsius verba, revelante
Spiritu sancto, intelligentibus jam non erant futura proverbia.
Neque enim loquente in eorum cordibus Spiritu sancto, taciturus erat
unigenitus Filius, qui dixit in ea hora palam se illis annuntiaturum
esse de Patre, quod eis utique jam intelligentibus non esset
proverbium. Sed hoc quoque ipsum, quomodo simul loquantur in suorum
spiritualium cordibus et Dei Filius et Spiritus sanctus, imo ipsa
Trinitas quae inseparabiliter operatur, intelligentibus est verbum,
non intelligentibus autem proverbium.
2. Cum ergo dixisset propter quid omnia sit locutus, ut in illo
scilicet pacem haberent, in mundo habentes pressuram, exhortatusque
fuisset ut confiderent, quia ipse vicit mundum; eo qui erat ad illos
sermone finito, deinde ad Patrem verba direxit, et orare jam coepit.
Sic enim Evangelista sequitur, dicens: Haec locutus est Jesus, et
sublevatis oculis in coelum dixit: Pater, venit hora, clarifica
Filium tuum. Poterat Dominus Unigenitus et coaeternus Patri in
forma servi et ex forma servi, si hoc opus esset, orare silentio; sed
ita se Patri exhibere voluit precatorem, ut meminisset nostrum se esse
doctorem. Proinde eam quam fecit orationem pro nobis, notam fecit et
nobis; quoniam tanti magistri non solum ad ipsos sermocinatio, sed
etiam pro ipsis ad Patrem oratio, discipulorum est aedificatio. Et
si illorum qui haec dicta aderant audituri, profecto et nostra qui
fueramus conscripta lecturi. Quapropter hoc quod ait, Pater, venit
hora, clarifica Filium tuum, ostendit omne tempus, et quid quando
faceret vel fieri sineret, ab illo esse dispositum qui tempori subditus
non est; quoniam quae futura erant per singula tempora, in Dei
sapientia causas efficientes habent, in qua nulla sunt tempora. Non
ergo credatur haec hora fato urgente venisse, sed Deo potius
ordinante. Nec siderea necessitas Christi connexuit passionem: absit
enim ut sidera mori cogerent siderum conditorem. Non itaque Christum
tempus ut moreretur impegit, sed tempus Christus quo moreretur
elegit: qui etiam tempus quo de Virgine natus est, cum Patre
constituit, de quo sine tempore natus est. Secundum quam veram
sanamque doctrinam, etiam Paulus apostolus,
inquit,
|
“plenitudo temporis, misit Deus Filium suum”
|
|
(Galat.
IV, 4); et Deus per Prophetam,
ait,
|
“acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te”
|
|
(Isai.
XLIX, 8); et rursus Apostolus,
|
“Ecce nunc tempus
acceptabile, ecce nunc dies salutis”
|
|
(II Cor. VI, 2).
Dicat ergo, Pater, venit hora, qui cum Patre disposuit omnes
horas: tanquam dicens, Pater, quam propter homines et apud homines
ad me clarificandum simul constituimus, venit hora, clarifica Filium
tuum, ut et Filius tuus clarificet te.
3. Clarificatum a Patre Filium nonnulli accipiunt, in hoc quod ei
non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII,
32). Sed si passione clarificatus dicitur, quanto magis
resurrectione? Nam in passione magis ejus humilitas quam claritas
commendatur, Apostolo teste, qui dicit,
|
“Humiliavit semetipsum,
factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis”:
|
|
deinde
sequitur, et de ejus clarificatione jam dicit,
|
“Propter quod et
Deus illum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen,
ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et
infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus
in gloria est Dei Patris.”
|
|
Haec est clarificatio Domini nostri
Jesu Christi, quae ab ejus resurrectione sumpsit exordium.
Humilitas ergo ejus incipit in sermone Apostoli, ab eo loco ubi ait,
Semetipsum exinanivit formam servi accipiens; et pervenit usque, ad
mortem crucis. Claritas vero ejus incipit ab eo loco ubi ait,
Propter quod et Deus exaltavit eum; et pervenit usque, in gloria est
Dei Patris (Philipp. II, 7-11). Nam et ipsum nomen, si
inspiciantur codices graeci, ex qua lingua Epistolae apostolicae
translatae sunt in latinam, quod hic legitur gloria, ibi legitur
DOXA: unde verbum derivatum est in graeco ut diceretur
DOXASON, quod interpres latinus ait clarifica, cum posset etiam
glorifica dicere, quod tantumdem valet. Et ideo posset etiam in
Apostoli Epistola, ubi est gloria, claritas poni: quod si fieret
tantumdem valeret. Ut autem non recedatur a verborum sonis,
quemadmodum a claritate clarificatio, sic a gloria glorificatio
derivatur. Ut ergo mediator Dei et hominum homo Christus Jesus
resurrectione clarificaretur vel glorificaretur, prius humiliatus est
passione: non enim a mortuis resurrexisset, si mortuus non fuisset.
Humilitas, claritatis est meritum; claritas, humilitatis est
praemium. Sed hoc factum est in forma servi; in forma vero Dei
semper fuit, semper erit claritas: imo non fuit quasi jam non sit,
nec erit quasi nondum sit; sed sine initio, sine fine semper est
claritas. Quod ergo ait, Pater, venit hora, clarifica Filium
tuum; sic intelligendum est, tanquam dixerit, Venit hora seminandae
humilitatis, fructum non differas claritatis. Sed quid sibi vult quod
sequitur, Ut Filius tuus clarificet te? Numquid etiam Deus Pater
pertulit humilitatem carnis sive passionis, ex qua illum clarificari
oporteret? Quomodo igitur eum clarificaturus erat Filius, cujus
claritas sempiterna nec ex forma humana potuit videri minor, nec in
divina posset esse amplior? Sed istam quaestionem in hunc sermonem
nolo arctare, aut hinc eum facere longiorem.
|
|