|
1. Glorificatum a Patre Filium secundum formam servi, quam Pater
suscitavit a mortuis, et ad suam dexteram collocavit, res ipsa
indicat, et nullus ambigit christianus. Sed quoniam non tantum
dixit, Pater, clarifica Filium tuum, sed addidit etiam, ut Filius
tuus clarificet te; merito quaeritur quomodo Patrem clarificaverit
Filius, cum sempiterna claritas Patris nec diminuta fuerit in forma
humana, nec augeri potuerit in sua perfectione divina. Sed in seipsa
claritas Patris nec minui nec augeri potest; apud homines autem procul
dubio minor erat, quando in Judaea tantummodo Deus notus erat
(Psal. LXXV, 2): nondum a solis ortu usque ad occasum
laudabant pueri nomen Domini (Psal. CXII, 3, 1). Hoc
autem quia per Evangelium Christi factum est, ut per Filium Pater
innotesceret gentibus; profecto Patrem clarificavit et Filius. Si
autem tantummodo mortuus fuisset Filius, nec resurrexisset, procul
dubio nec a Patre clarificatus esset, nec Patrem clarificasset: nunc
autem resurrectione clarificatus a Patre, resurrectionis suae
praedicatione clarificat Patrem. Hoc quippe aperit ordo ipse
verborum: Clarifica, inquit, Filium tuum, ut Filius tuus
clarificet te; tanquam diceret, Resuscita me, ut innotescas toti
orbi per me.
2. Deinde magis magisque pandens quomodo clarificet Patrem Filius:
Sicut dedisti, inquit, ei potestatem omnis carnis, ut omne quod
dedisti ei, det eis vitam aeternam. Omnem carnem dixit omnem
hominem, a parte totum significans; quemadmodum rursus a parte
superiore significatus est homo totus, ubi ait Apostolus, Omnis
anima potestatibus sublimioribus subdita sit (Rom. XIII, 1).
Quid enim dixit, Omnis anima, nisi, omnis homo? Et hoc autem quod
potestas Christo a Patre data est omnis carnis, secundum hominem
intelligendum est: nam secundum Deum omnia per ipsum facta sunt
(Joan. I, 3), et in ipso condita sunt omnia in coelo et in
terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I, 16). Sicut ergo
dedisti ei potestatem, inquit, omnis carnis, ita te glorificet
Filius tuus, id est, notum te faciat omni carni quam dedisti ei.
Sic enim dedisti, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
3. Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum
verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Ordo verborum est, ut
te et quem misisti Jesum Christum cognoscant solum verum Deum.
Consequenter enim et Spiritus sanctus intelligitur, quia Spiritus
est Patris et Filii, tanquam charitas substantialis et
consubstantialis amborum. Quoniam non duo dii Pater et Filius, nec
tres dii Pater et Filius et Spiritus sanctus; sed ipsa Trinitas
unus solus verus Deus. Nec idem tamen Pater qui Filius, nec idem
Filius qui Pater, nec idem Spiritus sanctus qui Pater et Filius;
quoniam tres sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus; sed ipsa
Trinitas unus est Deus. Si ergo eo modo te glorificat Filius sicut
dedisti ei potestatem omnis carnis, et sic dedisti, ut omne quod
dedisti ei, det eis vitam aeternam, et, haec est vita aeterna, ut
cognoscant te; sic te igitur Filius glorificat, ut omnibus quos
dedisti ei, te cognitum faciat. Porro si cognitio Dei est vita
aeterna, tanto magis vivere tendimus, quanto magis in hac cognitione
proficimus. Non autem moriemur in vita aeterna: tunc ergo Dei
cognitio perfecta erit, quando nulla mors erit. Summa tunc Dei
clarificatio; quia summa gloria, quae graece dicitur DOXA. Unde
dictum est DOXASON, quod latini quidam interpretati sunt,
clarifica; quidam, glorifica. A veteribus autem gloria, qua
gloriosi homines dicuntur, ita est definita: Gloria est frequens de
aliquo fama cum laude. At si homo laudatur cum famae creditur,
quomodo Deus laudabitur quando ipse videbitur? Propter quod scriptum
est, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt
te (Psal. LXXXIII, 5). Ibi erit Dei sine fine laudatio,
ubi erit Dei plena cognitio; et quia plena cognitio, ideo summa
clarificatio vel glorificatio.
4. Sed prius hic clarificatur Deus, dum annuntiatus hominibus
innotescit, et per fidem credentium praedicatur. Propter quod dicit,
Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut
faciam. Non ait, jussisti; sed, dedisti: ubi commendatur evidens
gratia. Quid enim habet quod non accepit, etiam in Unigenito humana
natura? An non accepit, ut nihil mali, sed bona faceret omnia,
quando in unitatem personae suscepta est a Verbo, per quod facta sunt
omnia? Sed quomodo consummavit opus quod accepit ut faciat, cum
restet adhuc passionis experimentum, ubi martyribus suis maxime
praebuit quod sequerentur exemplum; unde ait apostolus Petrus,
Christus passus est pro nobis relinquens nobis exemplum, ut sequamur
vestigia ejus (I Petr. II, 21): nisi quia consummasse se
dicit quod se consummaturum esse certissime novit? Sicut longe ante in
prophetia praeteriti temporis usus est verbis, quando post annos
plurimos futurum fuerat quod dicebat: Foderunt, inquit, manus meas
et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 17,
18); non ait, Fodient et dinumerabunt. Et in hoc ipso
Evangelio, Omnia, inquit, quae audivi a Patre meo, nota feci
vobis (Joan. XV, 15): quibus ait postea, Adhuc multa habeo
vobis dicere; sed non potestis illa portare modo (Id. XVI,
12). Qui enim certis et immutabilibus causis omnia futura
praedestinavit, quidquid facturus est fecit: nam et per prophetam
dictum de illo est, Qui fecit quae futura sunt (Isai. XLV,
11, sec. LXX).
5. Secundum hoc etiam quod sequitur dicit: Et nunc clarifica me
tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus
esset, apud te. Nam supra dixerat, Pater, venit hora, clarifica
Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: in quo verborum ordine
ostenderat prius a Patre clarificandum Filium, ut Patrem
clarificaret Filius. Modo autem dixit, Ego te clarificavi super
terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam: et nunc clarifica
me; tanquam prior ipse Patrem clarificaverit, a quo deinde ut
clarificetur exposcit. Ergo intelligendum est utroque verbo superius
usum secundum id quod futurum erat, eoque ordine quo futurum erat,
Clarifica Filium, ut te clarificet Filius: modo vero usum fuisse
verbo praeteriti temporis de re futura, ubi ait, Ego te clarificavi
super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. Deinde
dicendo, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, quasi
posterius esset clarificandus a Patre, quem prius ipse
clarificaverat; quid ostendit, nisi superius ubi ait, Ego te
clarificavi super terram, ita locutum se fuisse, tanquam fecisset quod
facturus esset; hic autem poposcisse ut Pater faceret, per quod illud
Filius facturus esset, id est, ut Pater clarificaret Filium, per
quam Filii clarificationem etiam Filius clarificaturus esset Patrem?
Denique si de re quae futura erat, ponamus etiam futuri temporis
verbum, ubi pro tempore futuro posuit ipse praeteritum, nulla
sententiae remanebit obscuritas: veluti si dixisset, Ego te
clarificabo super terram, opus consummabo quod dedisti mihi ut faciam:
et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum. Nempe ita planum
est, sicut illud ubi ait, Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus
clarificet te: et ipsa est omnino sententia, nisi quia et hic dictus
est ejusdem clarificationis modus, ibi autem tacitus; tanquam illud
isto exponeretur eis quos poterat permovere, quomodo Pater Filium,
et maxime quomodo Patrem clarificaret et Filius. Dicendo enim
clarificari a se Patrem super terram, se autem a Patre apud eumdem
Patrem, modum profecto utriusque clarificationis ostendit. Ipse
quippe Patrem clarificavit super terram, eum gentibus praedicando;
Pater vero ipsum apud semetipsum, ad suam dexteram collocando. Sed
ideo postea de clarificando Patre ubi ait, Ego te clarificavi,
verbum praeteriti temporis ponere maluit, ut monstraret in
praedestinatione jam factum, et pro jam facto habendum quod certissime
fuerat futurum; id est, ut a Patre apud Patrem glorificatus,
Patrem super terram glorificaret et Filius.
6. Sed hanc praedestinationem in sua clarificatione manifestius
aperuit, qua eum clarificavit Pater, in eo quod adjunxit, Claritate
quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Ordo verborum est,
quam habui apud te, priusquam mundus esset. Ad hoc valet quod ait,
Et nunc clarifica me; hoc est, sicut tunc, ita et nunc; sicut tunc
praedestinatione, ita et nunc perfectione: fac in mundo, quod apud te
jam fuerat ante mundum; fac in suo tempore, quod ante omnia tempora
statuisti. Hoc quidam sic intelligendum putarunt, tanquam natura
humana quae suscepta est a Verbo, converteretur in Verbum, et homo
mutaretur in Deum; imo, si diligentius quod opinati sunt cogitemus,
homo periret in Deo. Non enim quisquam ex ista mutatione hominis vel
duplicari Dei Verbum dicturus est, vel augeri, ut aut duo sint quod
unum fuit, aut amplius sit quod minus fuit. Porro si natura humana in
Verbum mutata atque conversa, Verbum Dei quantum erat et quod erat
hoc erit, ubi est homo si non perit?
7. Sed ad hanc opinionem, quam veritati prorsus non video
convenire, nihil nos urget, si Filio dicente, Et nunc clarifica me
tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus
esset, apud te, intelligamus praedestinationem claritatis humanae quae
in illo est naturae, ex mortali immortalis apud Patrem futurae; et
hoc jam praedestinando factum fuisse antequam mundus esset, quod in
mundo etiam suo tempore fieret. Si enim de nobis dixit Apostolus,
Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I,
4); cur abhorrere putatur a vero, si tunc Pater caput nostrum
glorificavit, quando nos in ipso, ut membra ejus essemus, elegit?
Sic enim nos electi, quomodo ipse clarificatus; quia priusquam mundus
esset, nec nos eramus, nec ipse mediator Dei et hominum homo
Christus Jesus (I Tim. II, 5). Sed ille qui per ipsum in
quantum Verbum ejus est, etiam quae futura sunt fecit, et vocat ea
quae non sunt, tanquam sint (Rom. IV, 17); profecto secundum
id quod mediator Dei et hominum homo est, ante mundi constitutionem
pro nobis Deus Pater glorificavit ipsum, si tunc elegit etiam nos in
ipso. Quid enim dicit Apostolus?
|
“Scimus autem quoniam
diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum
propositum vocati sunt. Quos enim praescivit, et praedestinavit
conformes fieri imaginis Filii ejus, ut sit ipse primogenitus in
multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit”
|
|
(Id. VIII, 28-30).
8. Nisi forte ipsum praedestinatum dicere formidabimus, quia de
nobis tantum ut efficiamur conformes imaginis ejus, hoc dixisse videtur
Apostolus. Quasi vero quisquam regulam fidei fideliter intuens,
Filium Dei negaturus est praedestinatum, qui eum negare hominem non
potest. Recte quippe dicitur non praedestinatus secundum id quod est
Verbum Dei, Deus apud Deum. Utquid enim praedestinaretur, cum
jam esset quod erat, sine initio, sine termino sempiternus? Illud
autem praedestinandum erat, quod nondum erat, ut sic suo tempore
fieret, quemadmodum ante omnia tempora praedestinatum erat ut fieret.
Quisquis igitur Dei Filium praedestinatum negat, hunc eumdem filium
hominis negat. Sed propter contentiosos etiam hinc audiamus Apostolum
in suarum exordio Litterarum. Nam et in prima Epistolarum ejus,
quae est ad Romanos, et ipsius Epistolae principium est, ubi
legitur: Paulus servus Jesu Christi, vocatus Apostolus,
segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas
suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine
David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute
secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum (Id.
I, 1-4). Secundum hanc ergo praedestinationem etiam clarificatus
est antequam mundus esset, ut esset claritas ejus ex resurrectione
mortuorum apud Patrem, ad cujus dexteram sedet. Cum ergo videret
illius praedestinatae suae clarificationis venisse jam tempus, ut et
nunc fieret in redditione, quod fuerat in praedestinatione jam factum,
oravit dicens, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum,
claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te: tanquam
diceret, Claritatem quam habui apud te, id est, illam claritatem
quam habui apud te in praedestinatione tua, tempus est ut apud te
habeam etiam vivens in dextera tua. Sed quoniam diu nos tenuit hujus
discussio quaestionis, alio quae sequuntur sermone tractanda sunt.
|
|