|
1. De his verbis Domini, sicut ipse donaverit, sermone isto
disputaturi sumus, quae ita se habent: Manifestavi nomen tuum
hominibus quos dedisti mihi de mundo. Quod si de his tantum dicit
discipulis cum quibus coenavit, et ad quos antequam orare inciperet,
tam multa locutus est; non pertinet hoc ad illam clarificationem, sive
ut alii interpretati sunt, glorificationem, de qua superius
loquebatur, qua Filius clarificat vel glorificat Patrem. Quanta est
enim vel qualis gloria, duodecim vel undecim potius innotuisse
mortalibus? Si autem quod ait, Manifestavi nomen tuum hominibus,
quos dedisti mihi de mundo, omnes intelligi voluit, etiam qui in eum
fuerant credituri, ad ejus magnam quae futura erat ex omnibus gentibus
Ecclesiam pertinentes, de qua in Psalmo canitur, In Ecclesia magna
confitebor tibi (Psal. XXXIV, 18); est plane ista
clarificatio qua Filius clarificat Patrem, cum ejus nomen notum facit
omnibus gentibus, et tam multis generationibus hominum. Et tale est
hoc quod ait, Manifestavi novem tuum hominibus, quos dedisti mihi de
mundo, quale illud quod paulo ante dixerat, Ego te clarificavi super
terram (Joan. XVII, 4); pro tempore futuro et illic et hic
praeteritum ponens, sicut qui sciret praedestinatum esse ut id fieret,
et ideo fecisse dicens se quod erat sine ulla dubitatione facturus.
2. Sed de his qui jam erant discipuli ejus, non de omnibus qui in
illum fuerant credituri eum dixisse quod dixit, Manifestavi nomen tuum
hominibus, quos dedisti mihi de mundo, ea quae sequuntur, credibilius
esse demonstrant. Cum enim hoc dixisset, adjunxit: Tui erant, et
mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt: nunc cognoverunt quia
omnia quae dedisti mihi, abs te sunt; quia verba quae dedisti mihi,
dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et
crediderunt quia tu me misisti. Quanquam et haec omnia de futuris
omnibus fidelibus dici potuerunt spe jam perfecta , cum adhuc essent
futura: sed ut de his solis quos tunc habebat discipulis haec loqui
intelligatur, illud magis urget quod paulo post ait, Cum essem cum
eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi custodivi, et
nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur;
Judam significans qui tradidit eum: ex isto quippe duodenario numero
Apostolorum solus periit. Deinde subjungit: Nunc autem ad te
venio. Unde manifestum est eum de corporali sua dixisse praesentia,
Cum essem cum eis, ego servabam eos, veluti jam cum eis ea praesentia
non esset. Eo modo enim significare voluit ascensionem suam mox
futuram, de qua dixit, Nunc autem ad te venio: iturus utique ad
dexteram Patris; unde venturus est ad vivos et mortuos judicandos
praesentia itidem corporali, secundum fidei regulam sanamque
doctrinam: nam praesentia spirituali cum eis erat utique futurus post
ascensionem suam, et cum tota Ecclesia sua in hoc mundo usque in
consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Non itaque
recte intelliguntur de quibus dixerit, Cum essem cum eis, ego
servabam illos, nisi hi quos in se credentes servare jam coeperat
praesentia corporali, et quos relicturus fuerat absentia corporali, ut
eos cum Patre servaret praesentia spirituali. Post vero adjungit et
caeteros suos, ubi dicit: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro
his qui credituri sunt per verbum eorum in me. Ubi manifestius
ostendit quod non de omnibus ad eum pertinentibus superius loqueretur,
ab eo loco ubi ait, Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti
mihi; sed de his tantum qui eum, cum illa diceret, audiebant.
3. Ab ipso itaque orationis ejus exordio, ubi sublevatis oculis in
coelum, dixit, Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut
Filius tuus clarificet te, usque ad illud quod paulo post ait, Et
nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui,
priusquam mundus esset, apud te; omnes suos volebat intelligi, quibus
notum faciendo Patrem, clarificat eum. Cum enim dixisset, ut
Filius tuus clarificet te; mox quemadmodum id fieret, demonstravit
dicens, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod
dedisti ei, det eis vitam aeternum: haec est autem vita aeterna, ut
cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum
(Joan. XVII, 1-20). Non enim potest cognitione hominum
clarificari Pater, nisi et ille cognoscatur per quem clarificatur, id
est, per quem populis innotescit. Haec est glorificatio Patris,
quae non circa solos illos Apostolos facta est, sed circa omnes
homines fit, quibus suis membris caput est Christus. Neque enim de
solis Apostolis potest intelligi, Sicut dedisti ei potestatem omnis
carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam; sed utique
de omnibus quibus in eum credentibus vita aeterna datur.
4. Jam nunc ergo videamus quid de illis, a quibus tunc audiebatur,
discipulis suis dicat. Manifestavi, inquit, nomen tuum hominibus
quos dedisti mihi. Non ergo noverant Dei nomen, cum essent Judaei?
Et ubi est quod legitur, Notus in Judaea Deus; in Israel magnum
nomen ejus (Psal. LXXV, 2)? Ergo manifestavi nomen tuum
hominibus istis, quos dedisti mihi de mundo, qui me audiunt haec
dicentem: non illud nomen tuum quo vocaris Deus, sed illud quo
vocaris Pater meus; quod nomen manifestari sine ipsius Filii
manifestatione non posset. Nam quod Deus dicitur universae
creaturae, etiam omnibus gentibus antequam in Christum crederent, non
omni modo esse potuit hoc nomen ignotum. Haec est enim vis verae
divinitatis, ut creaturae rationali jam ratione utenti, non omnino ac
penitus possit abscondi. Exceptis enim paucis in quibus natura nimium
depravata est, universum genus humanum Deum mundi hujus fatetur
auctorem. In hoc ergo quod fecit hunc mundum coelo terraque
conspicuum, et antequam imbuerentur in fide Christi, notus omnibus
gentibus Deus. In hoc autem quod non est injuriis suis cum diis
falsis colendus, notus in Judaea Deus. In hoc vero quod Pater est
hujus Christi, per quem tollit peccatum mundi, hoc nomen ejus prius
occultum omnibus, nunc manifestavit eis quos dedit ei Pater ipse de
mundo. Sed quomodo manifestavit, si nondum venit hora de qua superius
dixerat, quod veniret hora cum jam non in proverbiis, inquit, loquar
vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis (Joan. XVI,
25)? An vero annuntiatio manifesta putabitur in proverbiis? Cur
ergo dictum est, Palam annuntiabo vobis, nisi quia in proverbiis non
est palam? quod autem non in proverbiis occultatur, sed verbis
manifestatur, procul dubio palam dicitur. Quomodo ergo manifestavit
quod nondum palam dixit? Proinde sic intelligendum est, pro tempore
futuro praeteritum positum, quemadmodum illud, Omnia quae audivi a
Patre meo, nota feci vobis (Id. XV, 15): quod nondum
fecerat, sed loquebatur quasi fecisset, quod immobiliter esse
praefixum sciebat ut faceret.
5. Quid est autem, Quos dedisti mihi de mundo? Dictum est enim de
illis quod non esset de mundo. Sed hoc illis regeneratio praestitit,
non generatio. Quid est etiam quod sequitur, Tui erant et mihi eos
dedisti? An aliquando erant Patris, quando non erant unigeniti
Filii ejus; et habuit aliquando Pater aliquid sine Filio? Absit.
Verumtamen habuit aliquid aliquando Deus Filius, quod nondum habuit
idem ipse homo Filius; quia nondum erat homo factus ex matre, quando
tamen habebat universa cum Patre. Quapropter quod dixit, Tui
erant, non inde se separavit Deus Filius, sine quo nihil unquam
Pater habuit; sed solet ei tribuere omne quod potest, a quo est ipse
qui potest. A quo enim habet ut sit, ab illo habet ut possit; et
simul utrumque semper habuit, quia nunquam fuit et non potuit.
Quocirca quidquid potuit Pater, semper cum illo Filius potuit;
quoniam ille qui nunquam fuit et non potuit, nunquam sine Patre fuit,
nunquam sine illo Pater fuit. Ac per hoc sicut Pater aeternus
omnipotens, ita Filius coaeternus omnipotens; et si omnipotens,
utique omnitenens. Id enim potius verbum e verbo interpretamur, si
proprie volumus dicere, quod a Graecis dicitur
PANTOKRATOR: quod nostri non sic interpretarentur, ut
omnipotens dicerent, cum sit PANTOKRATOR omnitenens, nisi
tantumdem valere sentirent. Quid ergo unquam habere potuit aeternus
omnitenens, quod non simul habuerit coaeternus omnitenens? Quod
itaque ait, Et mihi eos dedisti, hominem se accepisse hanc potestatem
ut eos haberet, ostendit; quoniam qui semper omnipotens fuit, non
semper homo fuit. Quamobrem, cum Patri potius tribuisse videatur ut
ab eo illos acceperit quoniam ex ipso est quidquid est de quo est;
etiam ipse sibi eos dedit, hoc est, cum Patre Deus Christus,
homini Christo quod cum Patre non est, homines dedit. Denique qui
hoc loco dicit, Tui erant, et mihi eos dedisti, jam superius eisdem
discipulis dixerat, Ego vos de mundo elegi (Joan. XV, 19).
Conteratur hic cogitatio carnalis, atque dispereat. De mundo sibi a
Patre dicit Filius datos homines quibus alio loco dicit, Ego vos
elegi de mundo. Quos Deus Filius de mundo elegit cum Patre, idem
ipse homo Filius de mundo eos accepit a Patre: non enim Pater illos
Filio dedisset, nisi elegisset. Ac per hoc Filius sicut non inde
separavit Patrem, quando dixit, Ego vos de mundo elegi, quoniam
simul eos elegit et Pater: sic non inde separavit et se, quando
dixit, Tui erant, quia et ipsius Filii pariter erant. Nunc autem
homo idem ipse Filius accepit eos qui non erant ipsius, quia et formam
servi accepit Deus idem quae non erat ipsius.
6. Sequitur ac dicit, Et sermonem tuum servaverunt: nunc
cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt: id est,
cognoverunt quia abs te sum. Simul enim Pater dedit omnia, cum
genuit qui haberet omnia. Quia verba, inquit, quae dedisti mihi,
dedi eis, et ipsi acceperunt: id est, intellexerunt atque tenuerunt.
Tunc enim verbum accipitur, quando mente percipitur. Et
cognoverunt, inquit, vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me
misisti. Et hic subaudiendum est, vere: quod enim dixit,
cognoverunt vere, exponere voluit adjungendo, et crediderunt. Hoc
itaque crediderunt vere, quod cognoverunt vere: id enim est a te
exivi, quod est, tu me misisti. Cum ergo dixisset, cognoverunt
vere, ne quisquam putaret istam cognitionem jam per speciem factam,
non per fidem; exponendo addidit, et crediderunt, ut subaudiamus
vere, et intelligamus hoc dictum esse, cognoverunt vere, quod est
crediderunt vere: non eo modo quem significavit paulo ante, cum
dixit, Modo creditis? Venit hora, et jam venit, ut dispergamini
unusquisque in propria, et me solum relinquatis (Id. XVI, 31
et 32). Sed crediderunt vere, id est quomodo credendum est,
inconcusse, firme, stabiliter, fortiter; non jam in propria
redituri, et Christum relicturi. Adhuc ergo discipuli non erant
tales, quales eos dicit verbis praeteriti temporis, quasi jam essent,
praenuntians quales futuri essent, accepto scilicet Spiritu sancto,
qui eos, sicut promissum est, doceret omnia. Quem priusquam
acciperent quomodo servaverunt ejus sermonem, quod de illis quasi
fecerint, dixit; quando primus eorum ter eum negavit (Matth.
XXVI, 69-74), cum ex ore ejus audisset quid futurum esset
homini qui eum coram hominibus negavisset (Id. X, 33)? Dedit
ergo eis verba sicut dixit, quae dedit ei Pater: sed quando illa non
foris in auribus, sed intus in cordibus spiritualiter acceperunt, tunc
vere acceperunt, quia tunc vere cognoverunt; vere autem cognoverunt,
quia vere crediderunt.
7. Ipsi autem Filio quomodo Pater ea verba dederit, quibus verbis
homo poterit explicare? Facilior sane quaestio videtur, si secundum
id quod filius est hominis, accepisse a Patre illa verba credatur.
Quanquam natus ex Virgine quando et quomodo ea didicerit, quis
enarrabit; quando etiam ipsam quae de Virgine facta est, generationem
ejus quis enarrabit? Si vero secundum id quod est de Patre genitus
Patrique coaeternus, accepisse a Patre ista verba cogitatur, nihil
ibi temporis cogitetur quasi prius fuerit qui ea non habuerit, atque ut
haberet quae non habebat acceperit; quoniam quidquid Deus Pater Deo
Filio dedit, gignendo dedit. Ita enim dedit Filio Pater, sine
quibus Filius esse non posset, sicut ei dedit ut esset. Nam quomodo
aliter Verbo verba daret aliqua, in quo ineffabiliter dixit omnia?
Sed jam quae sequuntur, alio sunt exspectanda sermone.
|
|