|
1. Cum de his quos jam discipulos habebat, Dominus loqueretur ad
Patrem, inter alia etiam dixit hoc: Ego pro eis rogo: non pro mundo
rogo, sea pro his quos dedisti mihi. Mundum vult modo intelligi, qui
vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sorte
gratiae, ut ab illo eligantur ex mundo. Non itaque pro mundo, sed
pro his quos ei Pater dedit, rogare se dicit: per hoc enim quod eos
illi Pater jam dedit, factum est ut non pertineant ad eum mundum pro
quo non rogat.
2. Deinde subjungit, Quia tui sunt. Neque enim quia Pater eos
Filio dedit, amisit ipse quos dedit: cum adhuc Filius sequatur, et
dicat, Et mea omnia tua sunt, et tua mea. Ubi satis apparet quomodo
unigeniti Filii sint omnia quae sunt Patris; per hoc utique quod
etiam ipse Deus est, et de Patre Patri est natus aequalis: non
quomodo dictum est uni ex duobus filiis, majori scilicet, Tu semper
mecum es, et omnia mea tua sunt (Luc. XV, 31). Illud enim
dictum est de his omnibus creaturis quae infra creaturam sanctam
rationalem sunt, quae utique subduntur Ecclesiae; in qua universa
Ecclesia et illi duo intelliguntur filii major et minor, cum omnibus
Angelis sanctis, quibus erimus aequales in regno Christi et Dei
(Matth. XXII, 30): hoc autem ita dictum est, Et mea omnia
tua sunt, et tua mea, ut hic sit etiam ipsa creatura rationalis, quae
non nisi Deo subditur, ut ei quae infra illam sunt cuncta subdantur.
Haec ergo cum sit Dei Patris, non simul esset et Filii, nisi
Patri esset aequalis: de ipsa quippe agebat, cum diceret, Non pro
mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt, et mea
omnia tua sunt, et tua mea. Nec fas est ut sancti, de quibus haec
locutus est, cujusquam sint, nisi ejus a quo creati et sanctificati
sunt: ac per hoc et omnia quae ipsorum sunt, necesse est ut ejus sint
cujus et ipsi sunt. Ergo cum et Patris et Filii sunt, aequales eos
esse demonstrant, quorum aequaliter sunt. Illud autem quod ait, cum
de Spiritu sancto loqueretur, Omnia quae habet Pater, mea sunt;
propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit vobis (Joan.
XVI, 15); de his dixit quae ad ipsam Patris pertinent
divinitatem, in quibus illi est aequalis, omnia quae habet habendo.
Neque enim Spiritus sanctus de creatura quae Patri est subdita et
Filio, fuerat accepturus quod ait, de meo accipiet; sed utique de
Patre de quo procedit Spiritus, de quo est natus et Filius.
3. Et clarificatus sum, inquit, in eis. Nunc suam clarificationem
tanquam facta sit dicit, cum adhuc esset futura: superius autem a
Patre poscebat ut fieret. Sed utrum ipsa sit clarificatio, de qua
dixerat, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum,
claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te (Joan.
XVII, 1, 5); utique requirendum est. Si enim apud te,
quomodo in eis? An cum hoc ipsum innotescit eis, ac per ipsos omnibus
qui credunt eis testibus suis? Possumus plane sic intelligere dixisse
Dominum de Apostolis, quod clarificatus sit in eis: dicendo enim
esse jam factum, ostendit jam fuisse praedestinatum, et certum haberi
voluit quod esset futurum.
4. Et jam, inquit, non sum in mundo, et hi in mundo sunt. Si
horam prorsus illam qua loquebatur attendas, utrique adhuc in mundo
erant; et ipse scilicet, et illi de quibus hoc dicebat: non enim
secundum provectum cordis et vitae id accipere possumus vel debemus, ut
illi propterea adhuc esse dicantur in mundo, quod mundana adhuc
sapiant; ille autem jam non esse in mundo, sapiendo divina. Positum
est hic enim verbum unum, quod nos ita intelligere omnino non sinat:
quia non ait, Et non sum in mundo; sed, Jam non sum in mundo: per
hoc ostendens fuisse se in mundo, jam non esse. Numquid ergo fas est
ut eum credamus aliquando mundana sapuisse, et ab hoc errore liberatum
jam illa non sapere? Quis tam impio sensu se induerit? Restat igitur
ut secundum id quod ipse etiam in mundo prius erat, in mundo se dixerit
jam non esse; profecto praesentia corporali, a mundo scilicet
absentiam suam jam cito futuram, illorum autem tardius, per hoc
ostendens, quod se jam non hic esse, illos autem hic esse dixit, cum
et ipse hic et illi adhuc essent. Sic enim est locutus, homo
congruens hominibus, ut mos loquendi sese habet humanus. An non
quotidie dicimus, Jam non est hic, de aliquo quantocius abituro? Et
maxime hoc de morituris solet dici. Quanquam et ipse Dominus tanquam
praevidens quid lecturos movere posset adjecit, Et ego ad te venio:
sic exponens quodammodo cur dixerit, Jam non sum in mundo.
5. Commendat ergo eos Patri, quos corporali absentia relicturus
est, dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti
mihi. Nempe sicut homo Deum rogat pro discipulis suis, quos accepit
a Deo. Sed attende quod sequitur: Ut sint, inquit, unum sicut et
nos. Non ait, Ut nobiscum sint unum, aut, simus unum ipsi et nos,
sicut unum sumus nos; sed ait, Ut sint unum sicut et nos. Ipsi
utique in natura sua sint unum, sicut et nos in nostra unum sumus.
Quod procul dubio verum non diceret, nisi secundum hoc diceret, quod
ejusdem naturae Deus est cujus et Pater, secundum quod alibi dixit,
Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): non secundum id quod
etiam homo est; nam secundum hoc, Pater major me est (Id. XIV,
28), dixit. Sed quoniam una eademque persona est Deus et homo,
intelligimus hominem in eo quod rogat: intelligimus autem Deum in eo
quod unum sunt et ipse et ille quem rogat. Sed est adhuc in
consequentibus locus ubi de hac re diligentius disputandum est.
6. Hic autem sequitur: Cum essem cum eis, ego servabam eos in
nomine tuo. Me, inquit, veniente ad te, serva eos in nomine tuo,
in quo eos quando cum eis eram, et ipse servabam. In nomine Patris
servabat discipulos suos Filius homo, cum eis humana praesentia
constitutus: sed etiam Pater in nomine Filii servabat quos in nomine
Filii petentes exaudiebat. His quippe idem Filius dixerat: Amen,
amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis
(Id. XVI, 23). Neque hoc tam carnaliter debemus accipere,
velut vicissim nos servent Pater et Filius, amborum in nobis
custodiendis alternante custodia, quasi succedat alius quando
discesserit alius: simul enim nos custodiunt Pater et Filius et
Spiritus sanctus, qui est unus verus et beatus Deus. Sed Scriptura
nos non levat, nisi descendat ad nos: sicut Verbum caro factum
descendit ut levaret, non cecidit ut jaceret. Si descendentem
cognovimus, cum levante surgamus; et intelligamus, cum ita loquitur,
personas eum distinguere, non separare naturas. Quando ergo servabat
discipulos suos Filius praesentia corporali, non exspectabat Pater ad
custodiendum succedere Filio discedenti; sed eos ambo servabant
potentia spirituali: et quando ab eis abstulit Filius praesentiam
corporalem, tenuit cum Patre custodiam spiritualem. Quia et
custodiendos quando Filius homo accepit, custodiae paternae non eos
abstulit: et cum Pater Filio custodiendos dedit, non dedit sine ipso
cui dedit; sed dedit homini Filio, non sine Deo eodem ipso utique
Filio.
7. Sequitur ergo Filius, et dicit: Quos dedisti mihi,
custodivi: et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut
Scriptura impleatur. Filius perditionis dictus est traditor
Christi, perditioni praedestinatus, secundum Scripturam quae de illo
in psalmo centesimo octavo maxime prophetatur.
8. Nunc autem, inquit, ad te venio; et haec loquor in mundo, ut
habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ecce in mundo se loqui
dicit, qui paulo ante dixerat, Jam non sum in mundo: quod cur
dixerit, ibi exposuimus, imo ipsum id exposuisse docuimus. Ergo et
quia nondum abierat, hic adhuc erat; et quia mox fuerat abiturus, hic
quodammodo jam non erat. Quod sit autem hoc gaudium de quo ait, ut
habeant gaudium meum impletum in semetipsis, jam superius expressum
est, ubi ait, Ut sint unum sicut et nos. Hoc gaudium suum, id
est, a se in eos collatum, in eis dicit implendum; propter quod
locutum se dixit in mundo. Haec est pax illa et beatitudo in futuro
saeculo, propter quam consequendam temperanter et juste et pie vivendum
est in hoc saeculo.
|
|