|
1. Adsit Dominus Deus noster, ut donet nobis reddere quod
promisimus. Hesterno enim die, si meminit Sanctitas vestra, cum
temporis excluderemur angustia, ne sermonem inchoatum impleremus, in
hodiernum distulimus, ut ea quae in hoc facto evangelicae lectionis
mystice in sacramentis posita essent, ipso adjuvante aperirentur. Non
itaque opus est jam immorari diutius in commendando Dei miraculo.
Ipse est enim Deus qui per universam creaturam quotidiana miracula
facit, quae hominibus non facilitate, sed assiduitate viluerunt: rara
autem quae facta sunt ab eodem Domino, id est a Verbo propter nos
incarnato, majorem stuporem hominibus attulerunt: non quia majora
erant, quam sunt ea quae quotidie in creatura facit, sed quia ista
quae quotidie fiunt, tanquam naturali cursu peraguntur; illa vero
efficacia potentiae tanquam praesentis exhibita videntur oculis
hominum. Diximus, sicut meministis, resurrexit unus mortuus,
obstupuerunt homines; cum quotidie nasci qui non erant, nemo miretur.
Sic aquam in vinum conversam quis non miretur, cum hoc annis omnibus
Deus in vitibus faciat? Sed quia omnia quae fecit Dominus Jesus,
non solum valent ad excitanda corda nostra miraculis, sed etiam ad
aedificanda in doctrina fidei; scrutari nos oportet quid sibi velint
illa omnia, id est, quid significent. Horum enim omnium
significationes, sicut recordamini, in hodiernum distulimus.
2. Quod Dominus invitatus venit ad nuptias, etiam excepta mystica
significatione, confirmare voluit quod ipse fecit nuptias . Futuri
enim erant, de quibus dixit Apostolus, prohibentes nubere (I Tim.
IV, 3), et dicentes quod malum essent nuptiae, et quod diabolus
eas fecisset: cum idem Dominus dicat in Evangelio, interrogatus
utrum liceat homini dimittere uxorem suam ex qualibet causa, non licere
excepta causa fornicationis. In qua responsione, si meministis, hoc
ait: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX,
3-6). Et qui bene eruditi sunt in fide catholica, noverunt quod
Deus fecerit nuptias, et sicut conjunctio a Deo, ita divortium a
diabolo sit. Sed propterea in causa fornicationis licet uxorem
dimittere, quia ipsa esse uxor prior noluit, quae fidem conjugalem
marito non servavit. Nec illae quae virginitatem Deo vovent,
quanquam ampliorem gradum honoris et sanctitatis in Ecclesia teneant,
sine nuptiis sunt: nam et ipsae pertinent ad nuptias cum tota
Ecclesia, in quibus nuptiis sponsus est Christus. Ac per hoc ergo
Dominus invitatus venit ad nuptias, ut conjugalis castitas
firmaretur, et ostenderetur sacramentum nuptiarum: quia et illarum
nuptiarum sponsus personam Domini figurabat, cui dictum est,
Servasti vinum bonum usque adhuc. Bonum enim vinum Christus servavit
usque adhuc, id est, Evangelium suum.
3. Jam enim incipiamus ipsa sacramentorum operta detegere, quantum
ille donat in cujus nomine vobis promisimus. Erat prophetia antiquis
temporibus, et a prophetiae dispensatione nulla tempora cessaverunt:
sed illa prophetia, quando in illa Christus non intelligebatur, aqua
erat. In aqua enim vinum quodammodo latet. Dicit Apostolus quid
intelligamus in ista aqua:
|
“Usque ad hodiernum, inquit, diem,
quamdiu legitur Moyses, idipsum velamen super cor eorum positum est;
quod non revelatur , quia in Christo evacuatur. Et cum transieris ,
inquit, ad Dominum, auferetur velamen”
|
|
(II Cor. III,
14-16). Velamen dicit adopertionem prophetiae, ut non
intelligeretur. Tollitur velamen, cum transieris ad Dominum: sic
tollitur insipientia, cum transieris ad Dominum, et quod aqua erat,
vinum tibi fit. Lege libros omnes propheticos, non intellecto
Christo, quid tam insipidum et fatuum invenies? Intellige ibi
Christum, non solum sapit quod legis, sed etiam inebriat; mutans
mentem a corpore, ut praeterita obliviscens, in ea quae ante sunt
extendaris (Philipp. III, 13).
4. Ergo prophetia ab antiquis temporibus, ex quo prorsus currit ordo
nascentium in genere humano, de Christo non tacuit: sed occultum ibi
erat; adhuc enim erat aqua. Unde probamus quod omnibus temporibus
superioribus usque ad aetatem qua Dominus venit, prophetia de illo non
defuit? Ipso Domino dicente. Cum enim resurrexisset a mortuis,
invenit discipulos dubitantes de ipso quem secuti erant. Viderunt enim
eum mortuum, et non speraverunt resurrecturum, et tota spes eorum
concidit. Unde ille latro laudatus, ipso die meruit esse in
paradiso? Quia in cruce fixus tunc confessus est Christum (Luc.
XXIII, 40-43), quando de illo discipuli dubitaverunt.
Ergo invenit eos nutantes, et quodammodo arguentes seipsos quod in
illo redemptionem speraverant. Dolebant tamen eum sine culpa occisum,
quia noverant innocentem. Et hoc ipsi post resurrectionem dixerunt,
cum quosdam eorum tristes invenisset in via:
|
“Tu solus peregrinaris
in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa istis diebus?
Ille autem dixit eis: Quae? Illi autem dixerunt: De Jesu
Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in factis et dictis in
conspectu Dei et universi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdotes
et principes nostri in damnationem mortis, et cruci eum fixerunt. Nos
autem sperabamus, quia ipse erat qui redempturus esset Israel; et
nunc tertius dies agitur hodie , ex quo haec facta sunt.”
|
|
Haec atque
alia cum dixisset unus ex duobus quos invenit in via euntes ad
propinquum castellum; respondit ipse et ait:
|
“O insensati et tardi
corde ad credendum super omnia quae locuti sunt Prophetae! nonne haec
omnia oportebat pati Christum, et introire in claritatem suam? Et
fuit incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretans illis in
omnibus Scripturis, quae de ipso erant.”
|
|
Item alio loco, cum etiam
palpari se manibus discipulorum voluit, ut crederent quia in corpore
resurrexerat:
|
“Hi sunt, inquit, sermones, quos locutus sum ad
vos, cum adhuc essem vobiscum, quia oporteret impleri omnia quae
scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc
adaperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit illis:
Quia sic scriptum est, pati Christum , et resurgere a mortuis tertia
die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem
peccatorum in omnes gentes, incipiens ab Jerusalem.”
|
|
5. His ex Evangelio, quae certe manifesta sunt, intellectis,
patebunt illa omnia mysteria quae in isto miraculo Domini latent.
Videte quid ait, quia oportebat impleri in Christo quae de illo
scripta sunt. Ubi scripta sunt? In Lege, inquit, et Prophetis,
et Psalmis. Nihil Scripturarum veterum praetermisit. Illa erat
aqua; et ideo dicti sunt illi a Domino insensati, quia eis adhuc aqua
sapiebat, non vinum. Quomodo autem fecit de aqua vinum? Cum aperuit
eis sensum, et exposuit eis Scripturas, incipiens a Moyse per omnes
Prophetas. Unde jam inebriati dicebant, Nonne cor nostrum erat
ardens in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV,
13-47)? Intellexerunt enim Christum in his Libris in quibus
eum non noverant. Mutavit ergo aquam in vinum Dominus noster Jesus
Christus, et sapit quod non sapiebat, inebriat quod non inebriabat.
Si enim jussisset inde aquam effundi, et sic ipse mitteret vinum ex
occultis creaturae sinibus, unde fecit et panem quando saturavit tot
millia: non enim quinque panes habebant quinque millium hominum
saturitatem, aut saltem duodecim cophinos plenos (Matth. XIV,
17-21), sed omnipotentia Domini quasi fons panis erat; sic
posset et effusa aqua vinum infundere: quod si fecisset, videretur
Scripturas veteres improbasse. Cum autem ipsam aquam convertit in
vinum, ostendit nobis quod et Scriptura vetus ab ipso est: nam jussu
ipsius impletae sunt hydriae. A Domino quidem et illa Scriptura;
sed nihil sapit, si non ibi Christus intelligatur.
6. Intendite autem quod ipse ait, Quae scripta sunt in Lege, et
Prophetis, et Psalmis de me. Novimus autem Legem ex quibus
temporibus narret, id est, ab exordio mundi: In principio fecit
Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Inde usque ad hoc tempus
quod nunc agimus, sexta aetas est, ut saepe audistis et nostis. Nam
prima aetas computatur ab Adam usque ad Noe: secunda a Noe usque ad
Abraham: et sicut Matthaeus Evangelista per ordinem sequitur et
distinguit, tertia ab Abraham usque ad David: quarta a David usque
ad transmigrationem in Babyloniam: quinta a transmigratione in
Babyloniam usque ad Joannem Baptistam (Matth. I, 17): sexta
inde usque ad finem saeculi. Propterea et sexta die fecit Deus
hominem ad imaginem suam (Gen. I, 27): quia sexta ista aetate
manifestatur per Evangelium reformatio mentis nostrae, secundum
imaginem ejus qui creavit nos (Coloss. III, 10); et
convertitur aqua in vinum, ut jam manifestatum Christum in Lege et
Prophetis sapiamus. Ideo erant ibi sex hydriae, quas jussit impleri
aqua. Sex ergo illae hydriae, sex aetates significant, quibus non
defuit prophetia. Illa ergo tempora sex, quasi articulis distributa
atque distincta, quasi vasa essent inania, nisi a Christo
implerentur. Quid dixi, tempora quae inaniter currerent, nisi in eis
Dominus Jesus praedicaretur? Impletae sunt prophetiae, plenae sunt
hydriae: sed ut aqua in vinum convertatur, in illa tota prophetia
Christus intelligatur.
7. Quid est ergo, Capiebant metretas binas vel ternas? Mysterium
nobis maxime ista locutio commendat. Metretas enim dicit mensuras
quasdam, tanquam si diceret urnas, amphoras, vel si quid hujusmodi.
Nomen mensurae est metreta, et a mensura accepit nomen ista mensura.
METRON enim mensuram dicunt Graeci: inde appellatae metretae.
Capiebant ergo metretas binas vel ternas. Quid dicimus, fratres?
Si ternas tantum diceret, non curreret animus noster nisi ad mysterium
Trinitatis. Sed forte nec sic debemus inde cito jam sensum avertere,
quia dixit binas vel ternas: quia nominato Patre et Filio,
consequenter et Spiritus sanctus intelligendus est. Spiritus enim
sanctus non est Patris tantummodo, aut Filii tantummodo Spiritus;
sed Patris et Filii Spiritus. Scriptum est enim, Si quis
dilexerit mundum, non est Spiritus Patris in illo (I Joan. II,
15): item scriptum est, Quisquis autem Spiritum Christi non
habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Idem autem
Spiritus Patris et Filii. Nominato itaque Patre et Filio,
intelligitur et Spiritus sanctus; quia Spiritus est Patris et
Filii. Cum autem nominatur Pater et Filius, tanquam duae metretae
nominantur. cum autem ibi intelligitur Spiritus sanctus, tres
metretae. Ideo non dictum est, capientes metretas aliae binas, aliae
ternas: sed ipsae sex hydriae capiebant metretas binas vel ternas.
Tanquam diceret, Et quando dico binas, etiam Spiritum Patris et
Filii cum his intelligi volo: et quando dico ternas, ipsam
Trinitatem manifestius enuntio.
8. Quisquis itaque nominat Patrem et Filium, oportet ibi
intelligat tanquam charitatem invicem Patris et Filii, quod est
Spiritus sanctus. Fortassis enim discussae Scripturae: quod non sic
dico, ut hodie docere possim, aut quasi aliud inveniri non possit:
sed tamen fortasse scrutatae Scripturae indicant quod Spiritus sanctus
charitas est. Et ne putetis vilem esse charitatem. Quomodo autem
vilis est, quando omnia quae dicuntur non vilia, chara dicuntur? Si
ergo quae non sunt vilia, chara sunt; quid est charius ipsa
charitate? Sic autem commendatur charitas ab Apostolo, ut dicat:
|
“Supereminentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar
et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum
sonans, aut cymbalum tinniens: et si sciero omnia sacramenta et omnem
scientiam, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes
transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum: et si distribuero
omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem
autem non habeam, nihil mihi prodest”
|
|
(I Cor. XII, 31,
XIII, 1-3). Quanta est ergo charitas, quae si desit,
frustra habentur caetera; si adsit, recte habentur omnia? Tamen
charitatem laudans apostolus Paulus copiosissime atque uberrime, minus
de illa dixit quam quod ait breviter apostolus Joannes, cujus est hoc
Evangelium. Neque enim dubitavit dicere, Deus charitas est (I
Joan. IV, 16). Scriptum est etiam, Quia charitas Dei
diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est
nobis (Rom. V, 5). Quis ergo nominet Patrem et Filium, et
non ibi intelligat charitatem Patris et Filii? Quam cum habere
coeperit, Spiritum sanctum habebit: quam si non habuerit, sine
Spiritu sancto erit. Et quomodo corpus tuum sine spiritu, quod est
anima tua, si fuerit, mortuum est; sic anima tua sine Spiritu
sancto, id est, sine charitate si fuerit, mortua deputabitur. Ergo
metretas binas capiebant hydriae, quia in omnium temporum prophetia
Pater et Filius praedicatur: sed ibi est et Spiritus sanctus;
ideoque adjunctum est, vel ternas. Ego et Pater, inquit, unum
sumus (Joan. X, 30): sed absit ut desit Spiritus sanctus, ubi
audimus, Ego et Pater unum sumus. Tamen quia Patrem et Filium
nominavit, capiant hydriae binas metretas; sed audi, vel ternas:
Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti
(Matth. XXVIII, 19). Itaque in eo quod dicuntur binae,
non exprimitur, sed intelligitur; in eo vero quod dicuntur vel
ternae, etiam exprimitur Trinitas.
9. Sed est et alius intellectus non praetermittendus, et ipsum
dicam: eligat quisque quod placet; nos quod suggeritur non
subtrahimus. Mensa enim Domini est, et non oportet ministrum
fraudare convivas, praesertim sic esurientes, ut appareat aviditas
vestra . Prophetia quae ab antiquis temporibus dispensatur, ad
salutem omnium gentium pertinet. Ad solum quidem populum Israel
missus est Moyses, et ei soli populo per eum Lex data est, et ipsi
Prophetae ex illo populo fuerunt, et ipsa distributio temporum
secundum eumdem populum distincta est; unde et hydriae dicuntur
secundum purificationem Judaeorum: sed tamen quod illa prophetia etiam
caeteris gentibus annuntiabatur, manifestum est; quandoquidem
Christus in eo occultus erat, in quo benedicuntur omnes gentes, sicut
promissum est Abrahae dicente Domino, In semine tuo benedicentur
omnes gentes (Gen. XXII, 18). Nondum autem intelligebatur,
quia nondum aqua conversa erat in vinum. Ergo omnibus gentibus
dispensabatur prophetia. Quod ut emineat jucundius, de singulis
aetatibus, tanquam de singulis hydriis, pro tempore quaedam
commemoremus.
10. In ipso exordio Adam et Eva parentes omnium gentium erant,
non tantummodo Judaeorum; et quidquid figurabatur in Adam de
Christo, ad omnes utique gentes pertinebat, quibus salus est in
Christo. Quid ergo potissimum dicam de aqua primae hydriae, nisi
quod Apostolus ait de Adam et Eva? Nemo enim me dicet prave
intellexisse, quando intellectum non meum, sed Apostoli profero.
Illud ergo unum quantum mysterium de Christo continet, quod
commemorat Apostolus, dicens, Et erunt duo in carne una:
sacramentum hoc magnum est (Ephes. III, 31 et 32)? Et ne
quis magnitudinem istam sacramenti in singulis quibusque hominibus
uxores habentibus intelligeret, Ego autem, inquit, dico in Christo
et in Ecclesia. Quod est hoc sacramentum magnum, Erunt duo in carne
una? Cum de Adam et Eva Scriptura Geneseos loqueretur, unde
ventum est ad haec verba, Propterea relinquet homo patrem et matrem,
et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II,
24). Si ergo Christus adhaesit Ecclesiae, ut essent duo in carne
una, quomodo reliquit Patrem? quomodo matrem? Reliquit Patrem,
quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis
Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp.
II, 6, 7). Hoc est enim, reliquit Patrem, non quia deseruit
et recessit a Patre; sed quia non ea in forma apparuit hominibus in
qua aequalis est Patri. Quomodo reliquit matrem? Relinquendo
synagogam Judaeorum, de qua secundum carnem natus est; et inhaerendo
Ecclesiae, quam ex omnibus gentibus congregavit. Ergo et prima
hydria habebat prophetiam de Christo: sed quando ista quae loquor non
praedicabantur in populis, adhuc aqua erat, in vinum mutata nondum
erat. Et quia illuminavit nos per Apostolum Dominus, ut ostenderet
nobis quid ibi quaereremus in ipsa una sententia, Erunt duo in carne
una; sacramentum magnum in Christo et in Ecclesia; jam licet nobis
ubique Christum quaerere, et de omnibus hydriis vinum potare. Dormit
Adam ut fiat Eva: moritur Christus ut fiat Ecclesia. Dormienti
Adae fit Eva de latere (Gen. II, 21): mortuo Christo lancea
percutitur latus (Joan. XIX, 34), ut profluant sacramenta,
quibus formetur Ecclesia. Cui non appareat quia in illis tunc factis
futura figurata sunt, quandoquidem dicit Apostolus ipsum Adam formam
futuri esse? Qui est, inquit, forma futuri (Rom. V, 14).
Praefigurabantur omnia mystice. Neque enim vere non poterat Deus
vigilanti costam educere, feminamque formare. An forte ne doleret
latus quando costa detracta est, propter hoc oportebat ut ille
dormiret? Quis est qui sic dormiat, ut ei ossa non evigilanti
evellantur? An quia Deus evellebat, propterea homo non sentiebat?
Poterat ergo et vigilanti sine dolore evellere, qui potuit dormienti.
Sed procul dubio hydria prima implebatur: prophetia illius temporis de
futuro isto tempore dispensabatur.
11. Christus etiam figuratus est in Noe, et in illa arca orbis
terrarum. Quare enim in arca inclusa sunt omnia animalia (Gen.
VII, 7-9), nisi ut significarentur omnes gentes? Non enim
deerat Deo rursus creare omne genus animalium. Quando enim omnia non
erant, nonne dixit, Producat terra, et produxit terra (Id. I,
24)? Unde ergo tunc fecit, inde reficeret; verbo fecit, verbo
reficeret: nisi quia mysterium commendabat, et secundam hydriam
propheticae dispensationis implebat, ut per lignum liberaretur figura
orbis terrarum; quia in ligno figenda erat vita orbis terrarum?
12. Jam in tertia hydria, ipsi Abrahae, quod jam commemoravi,
dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et quis non
videat cujus habebat figuram unicus ejus, qui sibi ad sacrificium, quo
ipse immolandus ducebatur, ligna portabat? Portavit enim Dominus
crucem suam, sicut Evangelium loquitur (Joan. XIX, 17).
Hoc de tertia hydria commemorasse suffecerit.
13. De David autem, quid dicam quod ad omnes gentes pertinebat
prophetia ejus; quando modo audivimus Psalmum, et difficile est ut
dicatur psalmus ubi hoc non sonet? Sed certe, ut dixi, modo
cantavimus, Surge, Deus, judica terram; quoniam tu haereditabis in
omnibus gentibus (Psal. LXXXI, 8). Et ideo Donatistae
tanquam projecti de nuptiis: sicut ille homo qui non habebat vestem
nuptialem, invitatus est et venit, sed projectus est de numero
vocatorum, quia non habebat vestem ad sponsi gloriam; qui enim suam
gloriam quaerit, non Christi, non habet vestem nuptialem: non enim
volunt consonare voci illius qui amicus erat sponsi, et ait, Hic est
qui baptizat (Joan. I, 33). Nec immerito illi qui non habebat
vestem nuptialem, hoc per increpationem objectum est, quod non erat:
Amice quid huc venisti? Et sicut ille obmutuit (Matth. XXII,
11-13), ita et isti. Quid enim prodest strepitus oris, muto
corde? Noverunt quippe intus apud semetipsos non se habere quod
dicant. Intus obmutuerunt, foris perstrepunt. Audiunt, velint
nolint, etiam apud se cantari, Surge, Deus, judica terram;
quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus: et non communicando
omnibus gentibus, quid aliud quam se exhaeredatos esse cognoscunt?
14. Quod ergo dicebam, fratres, quia ad omnes gentes pertinet
prophetia: volo enim alium sensum ostendere in eo quod dictum est,
Capientes metretas binas vel ternas: ad omnes, inquam, gentes
pertinet prophetia; modo commemoravimus demonstratum in Adam, qui est
forma futuri. Quis autem nesciat quod de illo exortae sunt omnes
gentes: et in ejus vocabulo quatuor litteris, quatuor orbis terrarum
partes per graecas appellationes demonstrantur? Si enim graece
dicantur, Oriens, Occidens, Aquilo, Meridies, sicut eas
plerisque locis sancta Scriptura commemorat; in capitibus verborum
invenis Adam: dicuntur enim graece quatuor memoratae mundi partes
ANATOLE, DYSIS, ARKTOS, MESEMBRIA. Ista
quatuor nomina si tanquam versus quatuor sub invicem scribas, in eorum
capitibus Adam legitur. Hoc in Noe propter arcam figuratum est, in
qua erant omnia animalia, quae significabant omnes gentes: hoc in
Abraham, cui apertius dictum est, In semine tuo benedicentur omnes
gentes: hoc in David, de cujus Psalmis, ut alia omittam, modo
cantavimus, Surge, Deus, judica terram; quoniam tu haereditabis in
omnibus gentibus. Cui enim Deo dicitur, Surge, nisi ei qui
dormivit? Surge, Deus, judica terram. Tanquam diceretur,
Dormisti, judicatus a terra; surge, ut judices terram. Et quo
pertinet illa prophetia, Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus?
15. Jam vero in quinta aetate, tanquam in quinta hydria, Daniel
vidit lapidem praecisum de monte sine manibus, et fregisse omnia regna
terrarum; et crevisse illum lapidem, et factum esse montem magnum,
ita ut impleret universam faciem terrae (Dan. II, 34, 35).
Quid apertius, fratres mei? Lapis de monte praeciditur: ipse est
lapis quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli
(Psal. CXVII, 22). De quo monte praeciditur, nisi de
regno Judaeorum, unde Dominus noster Jesus Christus secundum carnem
natus est? Et praeciditur sine manibus, sine opere humano; quia sine
amplexu maritali de virgine exortus est. Mons ille unde praecisus
est, non impleverat universam faciem terrae: non enim tenuerat regnum
Judaeorum omnes gentes. At vero regnum Christi, universum orbem
terrarum cernimus occupare.
16. Jam ad sextam aetatem pertinet Joannes Baptista, quo nemo
exsurrexit major in natis mulierum: de quo dictum est, Major quam
propheta (Matth. XI, 11, 9). Quomodo et ipse ostendit,
quia omnibus gentibus missus est Christus? Quando Judaei venerunt ad
eum ut baptizarentur, et ne superbirent de nomine Abraham,
Generatio, inquit, viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira
ventura? facite ergo fructum dignum poenitentiae; id est, humiles
estote: superbis enim loquebatur. Unde autem erant superbi? De
genere carnis, non de fructu imitationis patris Abraham. Quid eis
ait? Nolite dicere, Patrem habemus Abraham: potens est enim Deus
de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Id. III, 7-9).
Lapides dicens omnes gentes, non propter firmitatem, sicut lapis
dictus est quem reprobaverunt aedificantes; sed propter stoliditatem et
duritiam stultitiae, quia eis quos adorabant similes facti erant:
adorabant enim insensata simulacra, pariter insensati. Unde
insensati? Quoniam in Psalmo dicitur, Similes illis fiant qui
faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8).
Ideo cum coeperint homines Deum adorare, quid audiunt? Ut sitis
filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum facit oriri
super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V,
45). Quapropter si ei fit homo similis quem adorat; quid est,
Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae? Nos
ipsos interrogemus, et videmus quia factum est. Nos enim de gentibus
venimus; de gentibus autem non veniremus, nisi Deus de lapidibus
suscitasset filios Abrahae. Facti sumus filii Abrahae imitando
fidem, non nascendo per carnem. Sicut enim illi degenerando
exhaeredati; sic nos imitando adoptati. Ergo, fratres, ad omnes
gentes pertinebat etiam ista sextae hydriae prophetia; et ideo de
omnibus dictum est, Capientes metretas binas vel ternas.
17. Sed quomodo ostendimus omnes gentes pertinere ad binas vel
ternas metretas? Aestimantis enim fuit quodammodo, ut ipsas diceret
binas, quas dixerat ternas, ad commendandum scilicet sacramentum.
Quomodo sunt binae metretae? Circumcisio et praeputium. Hos duos
populos Scriptura commemorat, et nullum praetermittit hominum genus,
quando dicit, Circumcisio et praeputium (Coloss. III, 11);
in duobus istis nominibus habes omnes gentes: binae metretae sunt.
His duobus parietibus de diverso venientibus ad pacem in seipso
faciendam, lapis angularis factus est Christus (Ephes. II,
14-20). Ostendamus et ternas metretas in eisdem ipsis omnibus
gentibus. Tres erant filii Noe (Gen. V, 31), per quos
reparatum est genus humanum. Unde Dominus ait: Simile est regnum
coelorum fermento, quod accepit mulier et abscondit in farinae mensuris
tribus, quoadusque fermentaretur totum (Luc. XIII, 21).
Quae est ista mulier, nisi caro Domini? Quod est fermentum, nisi
Evangelium? Quae sunt tres mensurae, nisi omnes gentes, propter
tres filios Noe? Ergo sex hydriae capientes binas vel ternas
metretas, sex sunt aetates temporum, capientes prophetiam pertinentem
ad omnes gentes, sive in duobus generibus hominum, id est, Judaeis
et Graecis, sicut saepe Apostolus commemorat (Rom. II, 9; I
Cor. I, 24, etc.); sive in tribus, propter Noe tres filios,
significatas. Figurata est enim prophetia pertingens usque ad omnes
gentes. Nam in eo quod pertingit, dicta est metreta, sicut dicit
Apostolus, Accepimus mensuram pertingendi usque ad vos (II Cor.
X, 13). Gentibus enim evangelizans, hoc ait, mensuram
pertingendi usque ad vos.
|
|