|
1. Loquens adhuc Dominus ad Patrem, et orans pro discipulis suis,
dicit: Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit.
Nondum id experti fuerant passionibus suis, quae illos postea sunt
secutae; sed more suo dicit ista, verbis praeteriti temporis futura
praenuntians. Deinde causam subjiciens cur eos oderit mundus: Quia
non sunt, inquit, de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Hoc eis
regeneratione collatum est: nam generatione de mundo erant, propter
quod jam eis dixerat, Ego vos de mundo elegi (Joan. XV, 19).
Donatum est ergo eis ut sicut ipse, nec ipsi essent de mundo, eos
ipso liberante de mundo. Ipse autem de mundo nunquam fuit: quia etiam
secundum formam servi de Spiritu sancto ipse natus est, de quo illi
renati. Nam si propterea illi jam non de mundo, quia renati sunt de
Spiritu sancto; propterea ille nunquam de mundo, quia natus est de
Spiritu sancto.
2. Non rogo, inquit, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex
malo. Adhuc enim necessarium habebant, quamvis jam non essent de
mundo, esse tamen in mundo. Repetit eamdem sententiam: De mundo,
inquit, non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctifica eos in
veritate. Sic enim servantur ex malo, quod superius oravit ut
fieret. Quaeri autem potest quomodo de mundo jam non erant, si
sanctificati in veritate nondum erant; aut si jam erant, cur poscat ut
sint. An quia et sanctificati in eadem proficiunt sanctitate,
fiuntque sanctiores; neque hoc sine adjutorio gratiae Dei, sed illo
eorum sanctificante provectum, qui sanctificavit incoeptum? Unde et
Apostolus dicit: Qui in vobis opus bonum coepit, perficiet usque in
diem Christi Jesu (Philipp. I, 6). Sanctificantur itaque in
veritate haeredes Testamenti Novi, cujus veritatis umbrae fuerant
sanctificationes Veteris Testamenti: et cum sanctificantur in
veritate, utique sanctificantur in Christo, qui veraciter dixit,
Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Item
quando ait, Veritas liberabit vos, paulo post exponens quid dixerit,
Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Id.
VIII, 32, 36); ut ostenderet hoc se prius dixisse
veritatem, quod postmodum Filium. Quid ergo aliud et hoc loco
dixit, Sanctifica eos in veritate, nisi, sanctifica eos in me?
3. Denique sequitur, et hoc apertius insinuare non desinit:
Sermo, inquit, tuus veritas est. Quid aliud dixit, quam, Ego
veritas sum? Graecum quippe Evangelium LOGOS habet, quod etiam
ibi legitur, ubi dictum est, In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et utique Verbum ipsum
novimus unigenitum Dei Filium, quod caro factum est, et habitavit in
nobis (Id. I, 1, 14). Unde et hic poni potuit, et in
quibusdam codicibus positum est, Verbum tuum veritas est; sicut in
quibusdam codicibus etiam ibi scriptum est In principio erat sermo.
In graeco autem sine ulla varietate, et ibi et hic LOGOS est.
Sanctificat itaque Pater in veritate, id est, in Verbo suo, in
Unigenito suo, suos haeredes ejusque cohaeredes.
4. Sed nunc adhuc de Apostolis loquitur; nam secutus adjungit,
Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Quos misit,
nisi Apostolos suos? Nam et ipsum nomen Apostolorum, quoniam
graecum est, nihil nisi missos significat in latino. Misit ergo Deus
Filium suum non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati
(Rom. VIII, 3); et misit Filius ejus eos quos natos in carne
peccati sanctificavit a labe peccati.
5. Sed quoniam per hoc quod mediator Dei et hominum homo Christus
Jesus factus est caput Ecclesiae, illi membra sunt ejus; ideo ait
quod sequitur, Et pro eis ego sanctifico meipsum. Quid est enim,
Et pro eis ego sanctifico meipsum, nisi, eos in meipso sanctifico,
cum et ipsi sint ego? Quoniam de quibus hoc ait, ut dixi, membra
sunt ejus, et unus est Christus caput et corpus: docente Apostolo
atque dicente de semine Abrahae, Si autem vos Christi, ergo semen
Abrahae estis; cum dixisset superius, Non dicit, Et seminibus
tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est
Christus (Galat. III, 29, 16). Si ergo semen Abrahae,
hoc est Christus, quid aliud dictum est quibus dictum est, Ergo
semen Abrahae estis, nisi, ergo Christus estis? Inde est quod alio
loco idem ipse apostolus ait: Nunc gaudeo in passionibus pro vobis,
et adimpleo ea quae desunt pressurarum Christi, in carne mea
(Coloss. I, 24). Non dixit, pressurarum mearum, sed,
Christi: quia membrum erat Christi; et in persecutionibus suis,
quales Christum in suo toto corpore pati oportebat, etiam ipse
pressuras ejus pro sua portione adimplebat. Quod ut etiam hoc loco
certum sit, attende sequentia. Cum enim dixisset, Et pro eis ego
sanctifico meipsum, ut intelligeremus hoc eum dixisse, quod eos
sanctificaret in se, mox addidit, Ut sint et ipsi sanctificati in
veritate. Quod quid est aliud quam, in me, secundum id quod veritas
est Verbum illud in principio Deus? In quo et ipse filius hominis
sanctificatus est ab initio creationis suae, quando Verbum factum est
caro; quia una persona facta est Verbum et homo. Tunc ergo
sanctificavit se in se, hoc est, hominem se in Verbo se; quia unus
Christus Verbum et homo, sanctificans hominem in Verbo. Propter
sua vero membra, Et pro eis, inquit, ego, id est, quod prosit
etiam ipsis, quia et ipsi sunt ego; sicut mihi profuit in me, quia
homo sum sine ipsis: Et ego sanctifico meipsum, hoc est, ipsos in me
tanquam meipsum sanctifico ego, quoniam in me etiam ipsi sunt ego. Ut
sint et ipsi sanctificati in veritate. Quid est et ipsi, nisi,
quemadmodum ego; in veritate, quod ipse sum ego? Deinde jam non
solum de Apostolis, sed etiam de suis caeteris membris incipit
dicere: quod donante ipso, alio sermone tractandum est.
|
|