|
1. Cum Dominus Jesus orasset pro discipulis suis quos tunc secum
habebat, atque adjunxisset suos alios, dicens, Non pro his autem
rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me;
velut quaereremus, quid vel quare pro illis rogaret, continuo
subintulit, dicens: Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me,
et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Et superius cum adhuc
pro solis discipulis, quos secum habebat, oraret: Pater sancte,
inquit, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut
et nos (Joan. XVII, 11). Hoc ergo nunc etiam et pro nobis
rogavit, quod tunc pro illis, ut omnes, hoc est et nos et illi, unum
simus. Ubi diligenter advertendum est non dixisse Dominum, ut omnes
unum simus; sed, Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et
ego in te (subintelligitur, unum sumus; quod apertius dicitur
postea): quia et prius dixerat de discipulis qui cum illo erant, Ut
sint unum sicut et nos. Quamobrem ita est Pater in Filio, et
Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiae sunt: nos
vero esse quidem in eis possumus, unum tamen cum eis esse non
possumus; quia unius substantiae nos et ipsi non sumus, in quantum
Filius cum Patre Deus est. Nam in quantum homo est, ejusdem
substantiae est cujus et nos sumus. Sed nunc illud potius voluit
commendare, quod alio loco ait, Ego et Pater unum sumus (Id. X,
30); ubi eamdem Patris et suam significavit esse naturam. Ac per
hoc et cum in nobis sunt Pater et Filius, vel etiam Spiritus
sanctus, non debemus eos putare naturae unius esse nobiscum. Sic
itaque sunt in nobis, vel nos in illis, ut illi unum sint in natura
sua, nos unum in nostra. Sunt quippe ipsi in nobis, tanquam Deus in
templo suo: sumus autem nos in illis, tanquam creatura in Creatore
suo.
2. Deinde cum dixisset, Ut et ipsi in nobis unum sint, adjunxit,
Ut mundus credat quia tu me misisti. Quid est hoc? Numquidnam tunc
crediturus est mundus, quando in Patre et Filio unum omnes erimus?
Nonne ista est pax illa perpetua, et potius fidei merces quam fides?
Unum enim erimus, non ut credamus, sed quia credidimus. Sed etsi in
hac vita propter ipsam communem fidem, omnes qui in unum credimus,
unum sumus, juxta illud Apostoli, Omnes enim vos unum estis in
Christo Jesu (Galat. III, 28); etiam sic non ut credamus,
sed quia credimus, unum sumus. Quid est ergo, Omnes unum sint, ut
mundus credat? Ipsi quippe omnes mundus est credens. Neque enim alii
sunt qui unum erunt, et alius est mundus propterea crediturus, quia
illi unum erunt; cum procul dubio de his dicat, Ut omnes unum sint,
de quibus dixerat, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui
credituri sunt per verbum eorum in me, continuo subjungens, Ut omnes
unum sint. Isti autem omnes quid est, nisi mundus, non hostilis
utique, sed fidelis? Nam ecce qui dixerat, Non pro mundo rogo
(Joan. XVII, 9), pro mundo rogat ut credat. Quoniam est
mundus de quo scriptum est: Ne cum hoc mundo damnemur (I Cor.
XI, 32). Pro isto mundo non rogat: neque enim quo sit
praedestinatus, ignorat. Et est mundus de quo scriptum est, Non
enim venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus
per ipsum (Joan. III, 17): unde et Apostolus, Deus,
inquit, erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V,
19). Pro isto mundo rogat, dicens, Ut mundus credat quia tu me
misisti. Per hanc enim fidem mundus reconciliatur Deo, cum credit in
Christum qui est missus a Deo. Quomodo ergo intellecturi sumus quod
ait, Ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me
misisti: nisi quia non in eo causam posuit ut credat mundus, quia illi
unum sunt, tanquam ideo credat quod eos esse unum videt; cum ipse
mundus sint omnes, qui credendo unum fiunt: sed orando dixit, Ut
mundus credat; sicut orando dixit, Ut omnes unum sint; orando
dixit, Ut et ipsi in nobis unum sint? Hoc est enim omnes unum sint,
quod est mundus credat: quoniam credendo unum fiunt; perfecte unum,
qui cum natura essent unum, dissentiendo ab uno non erant unum.
Denique si verbum quod ait, rogo, tertio subaudiamus, vel potius quo
plenius fiat, ubique ponamus; erit hujus expositio sententiae
manifestior: Rogo ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego
in te: rogo ut et ipsi in nobis unum sint: rogo ut mundus credat quia
tu me misisti. Ideo quippe addidit, quod dixit, in nobis, ut quod
unum efficimur fidelissima charitate, gratiae Dei noverimus tribuendum
esse, non nobis: sicut Apostolus cum dixisset, Fuistis enim
aliquando tenebrae, nunc autem lux, inquit; et ne sibi hoc
tribuerent, adjecit, in Domino (Ephes. V, 8).
3. Deinde Salvator noster rogando Patrem, se hominem
demonstrabat: nunc demonstrans et seipsum, quoniam cum Patre Deus
est, facere quod rogat, Et ego, inquit, claritatem quam dedisti
mihi, dedi illis. Quam claritatem, nisi immortalitatem, quam natura
humana in illo fuerat acceptura? Nam nec ipse adhuc acceperat eam,
sed more suo propter immobilitatem praedestinationis, praeteriti
temporis verbis futura significat, quod nunc clarificandus, hoc est
suscitandus a Patre, et ipse sit nos ad eam claritatem suscitaturus in
fine. Simile est hoc ei quod alibi dicit, Sicut Pater suscitat
mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Et quos,
nisi eosdem quos Pater? Quaecumque enim Pater facit, non alia, sed
haec et Filius; nec aliter, sed similiter facit (Joan. V, 21,
19). Ac per hoc suscitavit et seipsum etiam ipse. Nam inde est,
Solvite templum hoc, inquit, et in triduo resuscitabo illud (Id.
II, 19). Proinde immortalitatis claritatem, quam sibi a Patre
datam dicit, etiam ipse sibi dedisse intelligendus est, etsi non
dicit. Ideo quippe saepius solum Patrem facere dicit quod et ipse
facit cum Patre, ut quidquid est ei tribuat de quo est. Sed et
aliquando etiam tacito Patre, se dicit facere quod facit cum Patre:
ut intelligamus ita Filium non esse a Patris opere separandum, quando
se tacito Patrem dicit aliquid operari; quemadmodum nec Pater ab
opere Filii separatur, quando ipso tacito Filius operari dicitur,
quod nihilominus pariter operantur. Cum ergo tacet Filius in opere
Patris operationem suam, humilitatem commendat, ut sit nobis
salubrior: cum vero vicissim in opere suo tacet operationem Patris,
parilitatem suam commendant, ne credatur inferior. Isto igitur modo
et hoc loco nec se facit alienum a Patris opere, quamvis dixerit,
Claritatem quam dedisti mihi; quia et ipse dedit eam sibi: nec
Patrem facit alienum ab opere suo, quamvis dixerit, dedi eis; quia
et Pater illam dedit eis. Inseparabilia namque sunt opera non solum
Patris et Filii, verum etiam Spiritus sancti. Sicut autem ex eo
quod Patrem pro suis omnibus rogavit, hoc fieri voluit, Ut omnes
unum sint: ita ex hoc etiam suo beneficio quod ait, Claritatem quam
dedisti mihi, dedi eis, id fieri nihilominus voluit; nam continuo
subjunxit, Ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
4. Deinde addidit: Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in
unum. Ubi se mediatorem inter Deum et homines breviter intimavit.
Neque enim hoc ita dictum est, tanquam Pater non sit in nobis, aut
nos in Patre non simus; cum et alio loco dixerit, Veniemus ad eum,
et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23): et hic paulo
ante non dixerit, Ego in eis et tu in me, quod dixit modo; aut,
Ipsi in me et ego in te; sed, Tu in me et ego in te, et ipsi in
nobis. Quod ergo nunc ait, Ego in eis et tu in me, ita dictum est
ex persona Mediatoris, sicut illud quod Apostolus ait, Vos
Christi, Christus vero Dei (I Cor. III, 23). Quod vero
addidit, Ut sint consummati in unum, ostendit eo perduci
reconciliationem, quae fit per Mediatorem, ut perfecta beatitudine,
cui jam nihil possit adjici, perfruamur. Unde id quod sequitur, Ut
cognoscat mundus quia tu me misisti, non sic accipiendum puto, tanquam
iterum dixerit, Ut credat mundus: aliquando enim et cognoscere pro eo
quod est credere ponitur, ut est quod ait aliquanto superius, Et
cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti
(Joan. XVII, 8). Hoc dixit posterius crediderunt, quod
prius dixerat cognoverunt. Sed hic quandoquidem de consummatione
loquitur, talis est intelligenda cognitio, qualis erit per speciem,
non qualis nunc est per fidem Nam videtur ordo esse servatus in eo quod
paulo ante dixit, Ut credat mundus; hic autem, Ut cognoscat
mundus. Ibi enim quamvis dixerit, Ut omnes unum sint, et in nobis
unum sint, non ait tamen, Sint consummati in unum; atque ita
subnexuit, Ut credat mundus quia tu me misisti: hic vero, Ut sint,
inquit, consummati in unum; ac deinde non addidit, Ut credat
mundus; sed, Ut cognoscat mundus quia tu me misisti. Quamdiu enim
credimus quod non videmus, nondum sumus ita consummati, quemadmodum
erimus cum meruerimus videre quod credimus. Rectissime igitur ibi,
Ut credat mundus; hic, Ut cognoscat mundus: tamen et ibi et hic,
quia tu me misisti; ut noverimus quantum pertinet ad Patris et Filii
inseparabilem charitatem, hoc nos modo credere quod tendimus credendo
cognoscere. Si autem diceret, Ut cognoscant quia tu me misisti:
tantumdem valeret quantum hoc quod ait, Ut cognoscat mundus. Ipsi
sunt enim mundus, non permanens inimicus, qualis est mundus damnationi
praedestinatus; sed ex inimico amicus effectus, propter quem Deus
erat in Christo mundum reconcilians sibi. Ideo dixit, Ego in eis et
tu in me: tanquam diceret, Ego in eis ad quos misisti me; et tu in
me, mundum reconcilians tibi per me.
5. Propterea sequitur etiam illud quod ait, Et dilexisti eos sicut
et me dilexisti. In Filio quippe nos Pater diligit, quia in ipso
nos elegit ante constitutionem mundi (Ephes. I, 4). Qui enim
diligit Unigenitum, profecto diligit et membra ejus quae adoptavit in
eum per eum. Nec ideo pares sumus unigenito Filio per quem creati et
recreati sumus; quia dictum est, Dilexisti eos sicut et me. Neque
enim semper aequalitatem significat, qui dicit, Sicut illud, ita et
illud: sed aliquando tantum, Quia est illud, est et illud; aut,
Quia est illud, ut sit et illud. Quis enim dixerit eo prorsus modo
in mundum a Christo Apostolos missos, quomodo est ipse missus a
Patre? Ut enim alias taceam differentias, quas commemorare longum
est, missi sunt certe illi cum jam homines essent; missus est autem
ipse ut homo esset: et tamen superius ait, Sicut me misisti in
mundum, et ego misi eos in mundum (Joan. XVII, 18); tanquam
diceret, Quia misisti me, misi eos. Ita et hoc loco, Dilexisti
eos, inquit, sicut me dilexisti; quod nihil aliud est quam,
Dilexisti eos, quoniam et me dilexisti. Non enim membra Filii non
diligeret qui diligit Filium; aut alia causa est diligendi membra
ejus, nisi quia diligit eum. Sed diligit Filium secundum
divinitatem, quia genuit illum aequalem sibi; diligit eum etiam
secundum id quod homo est, quia ipsum unigenitum Verbum caro factum
est, et propter Verbum est ei chara Verbi caro: nos autem diligit,
quoniam sumus ejus membra quem diligit; et hoc ut essemus, propter hoc
nos dilexit antequam essemus.
6. Quapropter incomprehensibilis est dilectio qua diligit Deus,
neque mutabilis. Non enim ex quo ei reconciliati sumus per sanguinem
Filii ejus, non coepit diligere; sed ante mundi constitutionem
dilexit nos, ut cum ejus Unigenito etiam nos filii ejus essemus,
priusquam omnino aliquid essemus. Quod ergo reconciliati sumus Deo
per mortem Filii ejus, non sic audiatur, non sic accipiatur, quasi
ideo nos reconciliaverit ei Filius, ut jam inciperet amare quos
oderat; sicut reconciliatur inimicus inimico, ut deinde sint amici,
et invicem diligant qui oderant invicem: sed jam nos diligenti
reconciliati sumus ei, cum quo propter peccatum inimicitias habebamus.
Quod utrum verum dicam, attestetur Apostolus: Commendat, inquit,
dilectionem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus,
Christus pro nobis mortuus est (Rom. V, 8, 9). Habebat
itaque ille erga nos charitatem, etiam cum inimicitias adversum eum
exercentes operaremur iniquitatem: et tamen ei verissime dictum est,
Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem (Psal. V,
7). Proinde miro et divino modo et quando nos oderat, diligebat:
oderat enim nos, quales ipse non fecerat; et quia iniquitas nostra
opus ejus non omni ex parte consumpserat, noverat simul in unoquoque
nostrum et odisse quod feceramus, et amare quod fecerat. Et hoc
quidem in omnibus intelligi potest de illo, cui veraciter dicitur,
Nihil odisti eorum quae fecisti (Sap. XI, 25). Non enim
quodcumque odisset esse voluisset, aut omnino esset quod omnipotens
esse noluisset, nisi et in eo quod odit, esset etiam quod amaret.
Merito quippe odit, et velut a regula suae artis alienum improbat
vitium: amat tamen suum etiam in vitiosis vel sanatione beneficium,
vel damnatione judicium . Ita Deus, et nihil odit eorum quae fecit:
naturarum enim, non vitiorum conditor, mala quae odit, ipse non
fecit; et de malis eisdem vel sanando ea per misericordiam, vel
ordinando per judicium, bona sunt ipsa quae facit. Cum igitur eorum
quae fecit nihil oderit, quis digne possit eloqui, quantum diligat
membra Unigeniti sui; et quanto amplius ipsum Unigenitum, in quo
condita sunt omnia visibilia et invisibilia, quae in suis generibus
ordinata ordinatissime diligit? Membra quippe Unigeniti ad Angelorum
sanctorum aequalitatem gratiae suae largitate perducit: Unigenitus
autem cum sit Dominus omnium, procul dubio est Dominus Angelorum,
natura qua Deus est, non Angelis, sed Patri potius aequalis;
gratia vero qua homo est, quomodo non excedit excellentiam cujuslibet
angeli, cum sit una persona carnis et Verbi?
7. Quanquam non desint qui etiam nos Angelis praeferant; quia pro
nobis, inquiunt, non pro Angelis mortuus est Christus. Id quid est
aliud, quam de impietate velle gloriari? Etenim Christus, sicut ait
Apostolus, juxta tempus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6).
Hic ergo non meritum nostrum, sed Dei misericordia commendatur. Nam
quale est ideo se velle laudari, quia vitio suo tam detestabiliter
aegrotavit, ut non posset aliter quam medici morte sanari? Non est
haec nostrorum gloria meritorum, sed medicina morborum. An ideo nos
praeferimus Angelis, quia cum et angeli peccaverint, nihil eis tale
unde sanarentur impensum est? Quasi aliquid eis vel parvum fuerit
impensum, et nobis amplius. Quod si et hoc factum esset, adhuc
quaeri posset utrum ideo fuisset factum, quod steteramus excellentius,
an quod desperatius jacebamus. Cum vero noverimus bonorum omnium
Creatorem reparandis angelis malis nihil gratiae contulisse, cur non
potius intelligimus quod tanto damnabilior eorum judicata sit culpa,
quanto erat natura sublimior? Tanto enim minus quam nos peccare
debuerunt, quanto meliores nobis fuerunt. Nunc autem in offendendo
Creatorem tanto exsecrabilius beneficio ejus ingrati exstiterunt,
quanto beneficentius sunt creati; nec eis satis fuit desertores esse
illius, nisi et nostri fierent deceptores. Hoc itaque nobis magnum
bonum conferet, qui dilexit nos sicut dilexit Christum, ut propter
ipsum cujus membra nos esse voluit, aequales Angelis sanctis simus
(Luc. XX, 36), quibus et natura inferiores conditi sumus, et
peccato indigniores facti, qui eorum fieri qualescumque socii
deberemus.
|
|