|
1. In magnam spem Dominus Jesus suos erigit, qua major omnino esse
non possit. Audite, et estote in spe gaudentes, propter quod vita
ista non amanda, sed toleranda sit, ut esse possitis in ejus
tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Audite, inquam, et
quo spes nostra levetur attendite. Christus Jesus dicit, Filius
Dei unigenitus qui Patri coaeternus et aequalis est, dicit; qui
propter nos homo factus est, sed sicut omnis homo mendax (Psal
CXV, 11) non factus est, dicit; via, vita, veritas dicit
(Joan. XIV, 6); qui mundum vicit (Id. XVI, 33), de
his quibus vicit, dicit. Audite, credite, sperate, desiderate quod
dicit: Pater, inquit, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et
illi sint mecum. Qui sunt isti quos ait a Patre datos sibi? Nonne
illi de quibus alio loco dicit, Nemo venit ad me, nisi Pater qui
misit me, traxerit eum (Id. VI, 44)? Jam quomodo ea quae
fieri dicit a Patre, faciat et ipse cum Patre, si quid in hoc
Evangelio profecimus, novimus. Ipsi sunt ergo quos a Patre
accepit, quos et ipse elegit de mundo, atque elegit ut jam non sint de
mundo, sicut non est et ipse de mundo: ut sint tamen etiam ipsi mundus
credens et cognoscens quod Christus a Deo Patre sit missus, ut
mundus ex mundo liberaretur, ne mundus Deo reconciliandus cum mundo
inimicissimo damnaretur. Sic enim ait in hujus orationis exordio:
Dedisti ei potestatem omnis carnis, id est omnis hominis, ut omne
quod dedisti ei, det eis vitam aeternam (Id. XVII, 2). Ubi
ostendit potestatem se quidem omnis hominis accepisse, ut liberet quos
voluerit, damnet quos voluerit, qui vivos et mortuos judicabit; sed
eos sibi esse datos, quibus omnibus det vitam aeternam. Sic enim
ait: Ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Proinde non
ei dati sunt, quibus vitam non dabit aeternam: quamvis et ipsorum
potestas data sit, cui potestas data est omnis carnis, id est omnis
hominis. Ita mundus reconciliatus ex inimico liberabitur mundo, cum
in illum exserit potestatem suam, ut eum in mortem mittat aeternam:
hunc autem facit suum, cui vitam donet aeternam. Quapropter omnibus
prorsus ovibus suis bonus pastor, omnibus membris suis magnum caput
promisit hoc praemium, ut ubi ipse est, et nos cum illo simus: nec
poterit nisi fieri quod omnipotenti Patri se velle dixit omnipotens
Filius. Ibi est enim et Spiritus sanctus pariter aeternus, pariter
Deus, Spiritus unus duorum, et substantia voluntatis amborum. Nam
illud quod dixisse legitur propinquante passione, Verum non quod ego
volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39), quasi
alia Patris, alia Filii sit voluntas aut fuerit, sonus est nostrae
infirmitatis, quamvis fidelis, quam in se caput nostrum
transfiguravit, quando etiam peccata nostra portavit. Unam vero esse
Patris et Filii voluntatem, quorum etiam Spiritus unus est, quo
adjuncto cognoscimus Trinitatem, etsi intelligere nondum permittit
infirmitas, credat pietas.
2. Sed quoniam quibus promiserit et quam firma sit ipsa promissio,
pro sermonis brevitate jam diximus; hoc ipsum quantum valemus, quid
sit quod dignatus est promittere videamus, quos dedisti mihi, inquit,
volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Quantum attinet ad creaturam
in qua factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3),
nec ipse adhuc erat ubi futurus erat: sed eo modo dicere potuit, ubi
ego sum, quo intelligeremus quod cito fuerat ascensurus in coelum, ut
jam ibi esse se diceret ubi fuerat mox futurus. Potuit et in illo
modo, quo ante jam dixerat loquens ad Nicodemum, Nemo ascendit in
coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui in coelo
est (Joan. III, 13). Nam et ibi non dixit, Erit; sed,
est, propter unitatem personae, in qua et Deus homo est, et homo
Deus. In coelo ergo nos futuros esse promisit: illo enim forma servi
levata est, quam sumpsit ex Virgine, et ad Patris dexteram
collocata. Propter spem tanti hujus boni et Apostolus ait: Deus
autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua
dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos
Christo, cujus gratia sumus salvi facti; et simul excitavit, et
simul sedere fecit in coelestibus in Christo Jesu (Ephes. II,
4-6). Hoc ergo potest intelligi dixisse Dominus, Ut ubi ego
sum, et illi sint mecum. Et ipse quidem de se dixit quod ibi jam
esset; de nobis autem velle se dixit ut essemus ibi cum illo, non quod
jam essemus ostendit. Apostolus autem quod Dominus velle se dixit ut
fieret, tanquam factum fuerit est locutus. Non enim ait,
Excitaturus est, et in coelestibus sedere facturus; sed, excitavit,
et sedere in coelestibus fecit: quia non inaniter sed fideliter jam
deputat factum quod futurum esse non dubitat. Quod vero attinet ad
formam Dei in qua aequalis est Patri, si secundum eam velimus
intelligere quod dictum est, Volo ut ubi ego sum, et illi sint
mecum; abscedat ab animo omnis imaginum corporalium cogitatio:
quidquid menti occurrerit longum, latum, crassum, qualibet luce
corporea coloratum, per quaelibet locorum spatia vel finita, vel
infinita diffusum, ab his omnibus, quantum potest, aciem suae
contemplationis vel intentionis avertat. Et non inquiratur aequalis
Patri Filius ubi sit, quoniam nemo invenit ubi non sit. Sed qui
vult quaerere, quaerat potius ut cum illo sit; non ubique sicut ille,
sed ubicumque esse potuerit. Qui enim homini poenaliter pendenti, et
salubriter confitenti ait, Hodie mecum eris in paradiso (Luc.
XXIII, 43); secundum id quod homo erat, anima ejus ipso die
futura fuerat in inferno, caro in sepulcro; secundum autem id quod
Deus erat, utique et in paradiso erat. Et ideo latronis anima a
pristinis facinoribus absoluta, et illius munere jam beata, quamvis
ubique sicut ille esse non poterat; tamen etiam ipso die cum illo in
paradiso esse poterat, unde ille qui ubique semper est, non
recesserat. Propterea nimirum non ei satis fuit dicere, Volo ut ubi
ego sum, et illi sint; sed addidit, mecum. Esse enim cum illo,
magnum bonum est. Nam et miseri esse possunt ubi est ille, quoniam
quicumque ubicumque fuerint, est et ille: sed beati soli sunt cum
illo, quia beati esse non poterunt nisi ex illo. Annon Deo veraciter
dictum est, Si ascendero in coelum, tu ibi es; et si descendero in
infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8)? aut vero Christus
non est Dei Sapientia, quae attingit ubique propter suam munditiam
(Sap. VII, 24)? Sed lux lucet in tenebris, nec eam tenebrae
comprehendunt (Joan. I, 5). Ac per hoc, ut de re visibili,
quamvis longe dissimili, qualecumque sumamus exemplum, sicut caecus
etiamsi ibi sit ubi lux est, non est tamen ipse cum luce, sed absens
est a praesente; ita infidelis atque impius, aut etiamsi fidelis et
pius, nondum tamen ad intuendum lumen sapientiae idoneus, etiamsi esse
nusquam possit ubi non sit et Christus, non est tamen ipse cum
Christo, duntaxat per speciem. Nam hominem pie fidelem, non est
dubitandum cum Christo esse per fidem: propter quod dicit, Qui non
est mecum, adversum me est (Matth. XII, 30). Sed cum Patri
Deo dicebat, Quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint
mecum; de specie illa omnino dicebat, in qua videbimus eum sicuti est
(I Joan. III, 2).
3. Nemo serenissimum sensum nubilosa contradictione perturbet;
consequentia perhibeant testimonium praecedentibus verbis. Nempe cum
dixisset, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, continuo secutus
adjunxit, Ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia
dilexisti me ante constitutionem mundi. Ut videant, dixit; non, ut
credant. Fidei merces est ista, non fides. Si enim fides in
Epistola ad Hebraeos recte definita est, Convictio rerum quae non
videntur (Hebr. XI, 1); cur non merces fidei definiatur,
Visio rerum quae creditae sperabantur? Cum viderimus enim claritatem
quam dedit Pater Filio, etiamsi eam dici hoc loco intelligamus, non
quam Pater aequali Filio gignens eum dedit, sed quam facto hominis
filio dedit ei post mortem crucis: quando ergo videbimus illam Filii
claritatem, profecto tunc fiet judicium vivorum atque mortuorum, tunc
tolletur impius, ne videat claritatem Domini (Isai. XXVI,
10); quam, nisi illam qua Deus est? Beati enim mundicordes,
quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): nec mundicordes sunt
impii, propterea non videbunt. Tunc ibunt ipsi in supplicium
aeternum; sic enim tolletur impius ne videat claritatem Domini: justi
autem ibunt in vitam aeternam (Id. XXV, 46). Et quae est
vita aeterna? Ut cognoscant, inquit, te solum verum Deum, et quem
misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): non utique sicut
eum cognoverunt qui licet non mundicordes, tamen in forma servi
clarificata judicantem videre potuerunt; sed sicut cognoscendus est a
mundis corde solus verus Deus, cum Patre et Spiritu sancto Filius,
quia ipsa Trinitas est solus verus Deus. Si ergo secundum id quod
Filius Dei Deus est Patri aequalis atque coaeternus; accipiamus hoc
dictum, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, in Patre cum
Christo erimus; sed ille sicut ille, nos sicut nos, ubicumque
corpore fuerimus. Si enim loca dicenda sunt, et quibus non corpora
continentur, et locus est cuique rei ubi est; locus Christi aeternus
ubi semper est, ipse Pater est, et locus Patris Filius est; quia,
Ego, inquit, in Patre, et Pater in me est (Id. XIV,
10); et in hac oratione, Sicut tu Pater, inquit, in me, et ego
in te: et locus noster ipsi sunt, quia sequitur, Ut et ipsi in nobis
unum sint (Id. XVII, 21): et nos locus Dei sumus, quoniam
templum ejus sumus; sicut orat pro nobis qui mortuus est pro nobis,
vivitque pro nobis, ut in ipsis unum simus; quia factus est in pace
locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV, 3), quae
nos sumus. Sed quis idoneus loca ista, vel quae sunt in locis istis,
sine spatiosis capacitatibus et sine corporeis molibus cogitare? Non
parum tamen proficitur, si saltem quidquid tale oculo cordis occurrit,
negatur, respuitur, improbatur: et lux quaedam in qua ista neganda,
respuenda, improbanda cernuntur, sicut potuerit, cogitatur; et quam
sit certa cognoscitur, et amatur, ut inde surgatur, atque ad
interiora tendatur: quae cum penetrare mens invalida, et minus quam
illa sunt, pura, nequiverit; non sine amoris gemitu et desiderii
lacrymis inde pellatur; et patienter ferat quamdiu fide mundatur,
atque ut illic habitare valeat, sanctis moribus praeparatur .
4. Quomodo ergo non erimus cum Christo ubi est, quando in Patre
cum illo erimus in quo est? Neque hinc Apostolus nobis, quamvis
nondum rem tenentibus, sed tamen spem gerentibus, tacuit. Ait enim:
Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi
Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non
quae super terram. Mortui enim estis, inquit, et vita vestra
abscondita est cum Christo in Deo. Ecce interim fide ac spe vita
nostra ubi Christus est, cum illo est; quia cum Christo in Deo
est. Ecce velut jam factum est quod oravit ut fieret, dicens, Volo
ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum: sed nunc per fidem. Quando autem
fiet per speciem? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra,
tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III,
1-4). Tunc apparebimus quod tunc erimus; quia tunc apparebit non
inaniter nos id credidisse ac sperasse antequam essemus Faciet hoc cui
Filius cum dixisset , Ut videant claritatem meam quam dedisti mihi,
continuo subjunxit, Quia dilexisti me ante constitutionem mundi. In
illo enim dilexit et nos ante constitutionem mundi, et tunc
praedestinavit quod in fine facturus est mundi.
5. Pater, inquit, juste, mundus te non cognovit. Quia justus
es, ideo te non cognovit. Mundus quippe ille damnationi
praedestinatus merito non cognovit: mundus vero quem per Christum
reconciliavit sibi, non merito, sed gratia cognovit. Quid est enim
eum cognoscere, nisi vita aeterna? quam mundo damnato utique non
dedit, reconciliato dedit. Propterea itaque mundus non cognovit,
quia justus es, et meritis ejus, ut non cognosceret, tribuisti: et
propterea mundus reconciliatus cognovit, quia misericors es, et ut
cognosceret non ei merito, sed gratia subvenisti. Denique sequitur,
Ego autem te cognovi. Ipse fons gratiae est Deus natura, homo autem
de Spiritu sancto et Virgine ineffabili gratia: denique propter
ipsum, quia gratia Dei per Jesum Christum est Dominum nostrum, Et
hi cognoverunt, inquit, quia tu me misisti. Ipse est mundus
reconciliatus. Sed quia tu me misisti, ideo cognoverunt: ergo gratia
cognoverunt.
6. Et notum feci eis, inquit, nomen tuum, et notum faciam. Notum
feci per fidem, notum faciam per speciem: notum feci cum fine
peregrinantibus, notum faciam sine fine regnantibus. Ut dilectio,
inquit, quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Non est
usitata locutio, dilectio quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in
ipsis: usitate quippe diceretur, dilectio qua dilexisti me. De
graeco quidem ista translata est: sed sunt similes et latinae; sicut
dicimus, Fidelem servitutem servivit, strenuam militiam militavit;
cum dici debuisse videatur, Fideli servitute servivit, strenua
militia militavit. Qualis autem ista locutio est, dilectio quam
dilexisti me; tali et Apostolus usus est, Bonum certamen certavi
(II Tim. IV, 7): non ait, bono certamine, quod usitatius et
tanquam rectius diceretur. Quomodo autem dilectio quam dilexit Pater
Filium, est et in nobis, nisi quia membra ejus sumus, et in illo
diligimur, cum ipse diligitur totus, id est caput et corpus? Ideo
subjunxit, et ego in ipsis; tanquam diceret, quoniam ego sum et in
ipsis. Aliter enim est in nobis tanquam in templo suo; aliter autem
quia et nos ipse sumus, cum secundum id quod ut caput nostrum esset,
homo factus est, corpus ejus sumus. Finita est Salvatoris oratio,
incipit passio: ergo et iste sermo finiatur, ut de passione quod ipse
donaverit, aliis sermonibus disputetur.
|
|