|
1. Posteaquam persecutores tradente Juda comprehensum Dominum
ligaverunt, qui dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis (Ephes.
V, 2), et cui Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit
eum (Rom. VIII, 32); ut intelligatur Judas, non laudabilis
utilitate traditionis hujus, sed sceleris voluntate damnabilis:
Adduxerunt eum, sicut Joannes evangelista narrat, ad Annam primum.
Nec tacet causam cur ita factum sit: Erat enim, inquit, socer
Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem, inquit,
Caiphas qui consilium dedit Judaeis, Quia expedit unum hominem mori
pro populo. Merito et Matthaeus cum id brevius narrare voluisset,
eum ad Caipham ductum fuisse commemorat (Matth. XXVI, 57);
quia et ad Annam prius ideo ductus est, quod socer ejus fuerit: ubi
intelligendum est hoc eumdem Caipham fieri voluisse.
2. Sequebatur autem, inquit, Jesum Simon Petrus, et alius
discipulus. Quisnam iste sit discipulus, non temere affirmandum est,
quia tacetur. Solet autem se idem Joannes ita significare, et
addere, quem diligebat Jesus (Joan. XIII, 23, et XIX,
26). Fortassis ergo et hic ipse est: quisquis tamen sit,
sequentia videamus.
inquit,
|
“erat notus
pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis: Petrus autem
stabat ad ostium foris. Exiit ergo alius discipulus qui erat notus
pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum. Dicit ergo
Petro ancilla ostiaria: Numquid et ut ex discipulis es hominis
istius? Dicit ille: Non sum.”
|
|
Ecce columna firmissima ad unius
aurae impulsum tota contremuit. Ubi est illa promittentis audacia, et
de se plurimum praefidentis? Ubi sunt verba illa, quando ait, Quare
non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam (Joan. XIII,
37)? Hoccine est sequi magistrum, se negare discipulum? siccine
pro Domino anima ponitur, ut hoc ne fiat, vox ancillae formidetur?
Sed quid mirum si Deus vera praedixit, homo autem falsa praesumpsit?
Sane in ista quae jam coepta est negatione apostoli Petri, debemus
advertere non solum ab eo negari Christum, qui dicit eum non esse
Christum; sed ab illo etiam qui cum sit, negat se esse christianum.
Dominus enim non ait Petro, Discipulum meum te negabis; sed, me
negabis (Matth. XXVI, 34). Negavit ergo ipsum, cum se
negavit ejus esse discipulum. Quid autem aliud isto modo quam se
negavit esse Christianum? Quamvis enim discipuli Christi nondum
appellarentur hoc nomine: post ascensionem quippe ejus in Antiochia
primum coeperunt appellari discipuli Christiani (Act. XI,
26): jam tamen erat res ipsa illo postea vocabulo nuncupanda, jam
erant discipuli qui postea appellati sunt Christiani; et hoc commune
nomen, sicut communem fidem, etiam ad posteros transmiserunt. Qui
ergo se Christi negavit esse discipulum, ipsam rem negavit, cujus
nomen est vocari christianum. Quam multi postea, non dico senes et
anus, in quibus hujus vitae satietas facilius potuit mortem pro
Christi confessione contemnere; nec solum juventus utriusque sexus,
de qua aetate convenienter videtur exigi fortitudo; sed etiam pueri
puellaeque potuerunt, et innumerabilis societas sanctorum martyrum in
regnum coelorum fortiter et violenter intravit, quod tunc iste non
potuit, qui claves regni ejus accepit (Matth. XVI, 19)?
Ecce unde dictum est, Sinite hos abire, quando se pro nobis
tradidit, qui suo sanguine nos redemit; ut impleretur sermo quem
dixit, Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Utique
enim Petrus si negato Christo hinc iret, quid aliud quam periret?
3. Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et
calefaciebant se. Non hiems erat, sed tamen frigus erat: quod solet
etiam aequinoctio verno aliquando contingere.
|
“Erat autem cum eis et
Petrus stans, et calefaciens se. Pontifex ergo interrogavit Jesum
de discipulis ejus, et de doctrina ejus. Respondit ei Jesus: Ego
palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo,
quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil: quid me
interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce
hi sciunt quae dixerim ego.”
|
|
Non praetereunda nascitur quaestio,
quomodo dixerit Dominus Jesus, Ego palam locutus sum mundo; et
maxime illud quod ait, In occulto locutus sum nihil. Nonne in hoc
ipso recentiore sermone, quem post coenam discipulis est locutus, ait
illis: Haec in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum jam non
in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis
(Joan. XVI, 25)? Si ergo ipsis conjunctioribus discipulis
suis non loquebatur palam, sed horam promittebat quando palam erat
locuturus, quomodo palam locutus est mundo? Deinde illis ipsis suis,
sicut aliorum quoque evangelistarum testatur auctoritas, in eorum
comparatione qui discipuli ejus non erant, multo utique manifestius
loquebatur, quando cum solis erat, remotus a turbis: tunc enim eis et
parabolas aperiebat, quas clausas proferebat ad alios. Quid est
ergo, In occulto locutus sum nihil? Sed intelligendum est ita eum
dixisse, Palam locutus sum mundo; ac si dixisset, Multi me
audierunt. Ipsum autem palam modo quodam erat palam, modo autem
quodam non erat palam. Palam quippe erat, quia multi audiebant; et
rursum non erat palam, quia non intelligebant. Et quod seorsum
discipulis loquebatur, non in occulto utique loquebatur. Quis namque
in occulto loquitur, qui coram tot hominibus loquitur; cum scriptum
sit, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Deut.
XIX, 15): praesertim si hoc loquitur paucis, quod per eos velit
innotescere multis; sicut ipse Dominus ait illis, quos adhuc paucos
habebat, Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in
aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X, 27)? Ergo et
hoc ipsum quod ab ipso dici videbatur occulte, quodammodo non dicebatur
in occulto: quia non ita dicebatur, ut ab eis quibus dictum fuerat,
taceretur; sed ita potius, ut usquequaque praedicaretur. Sic ergo
dici potest aliquid et palam simul et non palam, vel in occulto simul
et non in occulto, quomodo dictum est, Ut videntes videant, et non
videant (Marc. IV, 12). Quomodo enim videant, nisi quia
palam, non in occulto; et quomodo idem ipsi rursus non videant, nisi
quia non palam, sed in occulto? Ea tamen ipsa quae audierant et non
intellexerant, talia erant, ut non possent juste ac veraciter
criminari: et quotiescumque interrogando tentarunt, ut invenirent unde
accusarent eum, sic eis respondit, ut omnes eorum retunderentur doli,
et calumniae frustrarentur. Ideo dicebat, Quid me interrogas?
Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt
quae dixerim ego.
4. Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam
Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? Respondit ei Jesus: Si
male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me
caedis? Quid ista responsione verius, mansuetius, justius? Ejus
est enim de quo prophetica vox praecesserat, Intende, et prospere
procede, et regna; propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam
(Psal. XLIV, 5). Si cogitemus quis acceperit alapam, nonne
vellemus eum qui percussit, aut coelesti igne consumi, aut terra
dehiscente sorberi, aut correptum daemonio volutari, aut aliqua
hujusmodi qualibet poena, venetiam graviore puniri? Quid enim horum
per potentiam jubere non potuisset per quem factus est mundus, nisi
patientiam nos docere maluisset qua vincitur mundus? Hic dicet
aliquis: Cur non fecit quod ipse praecepit (Matth. V, 39)?
percutienti enim non sic respondere, sed maxillam debuit alteram
praebere . Quid quod et veraciter, mansuete, justeque respondit, et
non solum alteram maxillam iterum percussuro, sed totum corpus figendum
praeparavit in ligno? Et hinc potius demonstravit, quod demonstrandum
fuit, sua scilicet magna illa praecepta patientiae non ostentatione
corporis, sed cordis praeparatione facienda. Fieri enim potest ut
alteram maxillam visibiliter praebeat homo et iratus. Quanto ergo
melius et respondet vera placatus, et ad perferenda graviora tranquillo
animo fit paratus? Beatus est enim qui in omnibus quae injuste pro
justitia patitur, potest veraciter dicere, Paratum cor meum, Deus,
paratum cor meum: hinc fit quippe quod sequitur, Cantabo et psallam
(Psal. LVI, 8); quod Paulus et Barnabas etiam in vinculis
durissimis facere potuerunt.
5. Sed ad narrationis evangelicae sequentia redeamus. Et misit eum
Annas ligatum ad Caipham pontificem. Ad illum, sicut Matthaeus
dicit, ab initio ducebatur, quoniam ipse erat illius anni princeps
sacerdotum. Alternos quippe intelligendi sunt agere solere annos ambo
pontifices, id est principes sacerdotum, qui erant illo tempore Annas
et Caiphas, quos Lucas evangelista commemorat, narrans quo tempore
coeperit Domini praecursor Joannes praedicare regnum coelorum, et
congregare discipulos. Sic enim dicit: Sub principibus sacerdotum
Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem Zachariae
filium in deserto (Luc. III, 2), et caetera. Proinde isti
ambo pontifices vicissim suos annos agebant: et erat annus Caiphae
quando passus est Christus. Ideo secundum Matthaeum cum comprehensus
esset, ad eum ductus est: sed prius ad Annam secundum Joannem
venerunt cum illo; non quia collega, sed quia socer ejus erat. Et
credendum est secundum voluntatem Caiphae id esse factum, vel etiam
domos eorum ita fuisse positas, ut non deberet Annas a transeuntibus
praeteriri.
6. Sed cum dixisset Evangelista quod eum ligatum miserit Annas ad
Caipham, reversus est ad locum narrationis, ubi reliquerat Petrum,
ut explicaret quod in domo Annae de trina ejus negatione contigerat.
Erat autem, inquit, Simon Petrus stans et calefaciens se. Hoc
recapitulat quod ante jam dixerat: deinde quae secuta sunt jungit.
Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit
ille, et dixit: Non sum. Jam semel negaverat; ecce iterum.
Deinde ut tertia negatio compleatur, Dicit unus ex servis
pontificis, cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego
te vidi in horto cum illo? Iterum ergo negavit Petrus, et statim
gallus cantavit. Ecce medici completa est praedictio, aegroti
convicta praesumptio. Non enim factum est quod iste dixerat, Animam
meam pro te ponam; sed factum est quod ille praedixerat, Ter me
negabis (Joan. XIII, 38). Sed trina Petri negatione
completa, jam et iste sermo compleatur, ut deinceps quae de Domino
apud Pontium Pilatum praesidem gesta sunt, ab alio consideremus
exordio.
|
|