|
1. Quae cum Domino vel de Domino nostro Jesu Christo apud
Pontium Pilatum praesidem gesta sint, quantum Joannes evangelista
indicat, deinde videamus. Redit enim ad locum narrationis suae ubi
eam reliquerat, ut explicaret Petri negationem. Jam quippe dixerat,
Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem (Joan.
XVIII, 24): atque inde regressus ubi dimiserat Petrum
calefacientem se ad ignem in atrio, posteaquam totam ejus negationem,
quae ter facta est, terminavit, Adducunt ergo Jesum, inquit, ad
Caipham in praetorium. Ad Caipham quippe ab Anna collega et socero
ejus dixerat missum. Sed si ad Caipham, cur in praetorium? Quod
nihil aliud vult intelligi, quam ubi praeses Pilatus habitabat. Aut
igitur aliqua urgente causa de domo Annae, quo ad audiendum Jesum
ambo convenerant, Caiphas perrexerat ad praetorium praesidis, et
socero suo Jesum reliquerat audiendum: aut in domo Caiphae praetorium
Pilatus acceperat, et tanta domus erat, ut seorsum habitantem dominum
suum, seorsum judicem ferret.
2. Erat autem mane, et ipsi, id est qui ducebant Jesum: non
introierunt in praetorium, hoc est in eam partem domus quam Pilatus
tenebat, si ipsa erat domus Caiphae. Cur autem non introierunt in
praetorium, exponens causam, Ut non contaminarentur, inquit, sed ut
manducarent Pascha. Dies enim agere coeperant azymorum: quibus
diebus contaminatio illis erat in alienigenae habitaculum intrare. O
impia caecitas! Habitaculo videlicet contaminarentur alieno, et non
contaminarentur scelere proprio? Alienigenae judicis praetorio
contaminari timebant, et fratris innocentis sanguine non timebant: ut
hoc solum interim dicam, ubi rea malorum conscientia tenebatur. Nam
quod etiam Dominus erat, qui eorum impietate ducebatur ad mortem, et
vitae dator occidebatur; non eorum conscientiae, sed ignorantiae
deputetur.
3. Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem
affertis adversus hominem hunc? Responderunt, et dixerunt ei: Si
non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Interrogentur
atque respondeant ab immundis spiritibus libera i, languidi sanati,
leprosi mundati, surdi audientes, muti loquentes, caeci videntes,
mortui resurgentes, et quod omnia superat, stulti sapientes, utrum
sit malefactor Jesus. Sed ista dicebant, de quibus per prophetam jam
ipse praedixerat, Retribuebant mihi mala pro bonis (Psal.
XXXIV, 12).
4. Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum Legem
vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judaei: Nobis non licet
interficere quemquam. Quid est quod loquitur insana crudelitas? An
non interficiebant, quem interficiendum offerebant? An forte crux non
interficit? Sic desipiunt, qui non sectantur. sed insectantur
sapientiam. Quid est autem, Nobis non licet interficere quemquam?
Si malefactor est, cur non licet? Nonne Lex eis praecepit, ne
malefactoribus, praesertim (qualem istum putabant) a suo Deo
seductoribus parcant (Deut. XIII, 5)? Sed intelligendum est
eos dixisse non sibi licere interficere quemquam, propter diei festi
sanctitatem, quem celebrare jam coeperant; propter quem de ingressu
etiam praetorii contaminari metuebant. Itane obduruistis, falsi
Israelitae? itane omnem sensum nimia malitia perdidistis, ut ideo vos
a sanguine innocentis impollutos esse credatis, quia eum fundendum
alteri tradidistis? Numquid et Pilatus illum, qui potestati ejus a
vobis ingeritur occidendus, suis est manibus occisurus? Si non eum
voluistis occidi, si non insidiati estis, si non vobis tradendum
pecunia comparastis, si non comprehendistis, vinxistis, adduxistis,
si non occidendum manibus obtulistis, vocibus poposcistis, non eum a
vobis interfectum esse jactate. Si autem illis omnibus vestris
praecedentibus factis, etiam Crucifige, crucifige, clamastis
(Joan. XIX, 6); audite quod contra vos etiam propheta clamat:
Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum
machaera acuta (Psal. LVI, 5). Ecce quibus armis, quibus
sagittis, qua machaera justum interfecistis, quando vobis interficere
quemquam non licere dixistis. Hinc est quod ad comprehendendum
Jesum, cum sacerdotum non venissent principes, sed misissent; Lucas
tamen evangelista in eodem narrationis suae loco ait: Dixit autem,
inquit, Jesus ad eos qui venerant ad se, principes sacerdotum, et
magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis (Luc.
XXII, 52), et caetera. Sicut ergo principes sacerdotum non
per seipsos, sed per eos quos miserant ad comprehendendum Jesum, quid
aliud quam ipsi in suae jussionis potestate venerunt? sic omnes qui
crucifigendum Christum impiis vocibus clamaverunt, non quidem per
seipsos eum, sed tamen ipsi per illum qui eorum clamore ad hoc nefas
impulsus est, occiderunt.
5. Quod vero Joannes evangelista subjungit, Ut sermo Jesu
impleretur quem dixit, significans qua morte esset moriturus: si
mortem crucis hic velimus accipere, tanquam ideo dixerint Judaei,
Nobis non licet interficere quemquam, quia interfici aliud est, aliud
crucifigi; non video quomodo id possit consequenter intelligi, cum hoc
ad Pilati verba responderint, quibus eis dixerat, Accipite eum vos,
et secundum Legem vestram judicate eum. Numquid ergo eum non poterant
accipere, et ipsi eum crucifigere, si par tale genus supplicii
interfectionem cujusquam vitare cupiebant? Quis autem non videat quam
sit absurdum eis licere quemquam crucifigere, quibus non licet quemquam
interficere? Quid quod ipse Dominus eamdem mortem suam, id est
mortem crucis, etiam interfectionem vocat, sicut legimus apud
Marcum, ubi ait:
|
“Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis
tradetur principibus sacerdotum et Scribis, et damnabunt eum morte,
et tradent eum Gentibus; et illudent ei, et conspuent eum, et
flagellabunt eum, et interficient eum, et tertia die resurget”
|
|
(Marc. X, 33, 34)? Nimirum ergo ista dicendo significavit
Dominus qua esset morte moriturus: non quod hic mortem crucis vellet
intelligi, sed quod eum Judaei fuissent Gentibus tradituri, hoc est
Romanis. Nam Pilatus Romanus erat, eumque in Judaeam Romani
praesidem miserant. Ut ergo iste sermo Jesu impleretur, id est, ut
eum sibi traditum Gentes interficerent, quod Jesus futurum esse
praedixerat; ideo Pilatus qui judex Romanus erat, cum vellet eum
reddere Judaeis, ut secundum Legem suam judicarent eum, noluerunt
eum accipere dicentes, Nobis non licet interficere quemquam. Ac sic
impletus est sermo Jesu, quem de sua morte praedixit, ut eum a
Judaeis traditum interficerent Gentes; minore scelere quam Judaei,
qui se isto modo ab ejus interfectione velut alienos facere voluerunt,
non ut eorum innocentia, sed ut dementia monstraretur.
|
|