|
1. Cum Judaei clamassent, non Jesum sibi a Pilato dimitti velle
per Pascha, sed Barabbam latronem; non salvatorem, sed
interfectorem; non datorem vitae, sed ademptorem: Tunc apprehendit
Pilatus Jesum, et flagellavit. Hoc Pilatus non ob aliud fecisse
credendus est, nisi ut ejus injuriis Judaei satiati sufficere sibi
existimarent, et usque ad ejus mortem saevire desisterent. Ad hoc
pertinet quod idem praeses cohortem suam etiam permisit facere quae
sequuntur; aut fortassis et jussit, quamvis hoc Evangelista
tacuerit. Dixit enim quid deinde fecerint milites; Pilatum tamen id
jussisse non dixit. Et milites, inquit, plectentes coronam de spinis
imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum. Et
veniebant ad eum et dicebant: Ave, rex Judaeorum. Et dabani ei
alapas. Sic implebantur quae de se praedixerat Christus: sic
martyres informabantur ad omnia quae persecutores libuisset facere,
perferenda; sic paulisper occultata tremenda potentia, commendabatur
prius imitanda patientia; sic regnum quod de hoc mundo non erat,
superbum mundum non atrocitate pugnandi, sed patiendi humilitate
vincebat; sic illud granum multiplicandum seminabatur horribili
contumelia, ut mirabili pullularet in gloria.
2. Exiit iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco eum
foras, ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio. Exiit ergo
Jesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit
eis: Ecce homo. Hinc apparet non ignorante Pilato haec a militibus
facta, sive jusserit ea, sive permiserit; illa scilicet causa, quam
supra diximus, ut haec ejus ludibria inimici libentissime biberent, et
ulterius sanguinem non sitirent. Egreditur ad eos Jesus portans
spineam coronam et purpureum vestimentum, non clarus imperio, sed
plenus opprobrio; et dicitur eis, Ecce homo: si regi invidetis, jam
parcite, quia dejectum videtis; flagellatus est, spinis coronatus
est, ludibriosa veste amictus est, amaris conviciis illusus est,
alapis caesus est; fervet ignominia, frigescat invidia. Sed non
frigescit, inardescit potius et increscit.
3.
|
“Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant
dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite
eum vos, et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam.
Responderunt ei Judaei: Nos Legem habemus, et secundum Legem
debet mori, quia Filium Dei se fecit.”
|
|
Ecce altera major invidia.
Parva quippe illa videbatur, velut affectatae illicito ausu, regiae
potestatis: et tamen neutrum sibi Jesus mendaciter usurpavit; sed
utrumque verum est, et unigenitus est Dei Filius, et rex ab eo
constitutus super Sion montem sanctum ejus: et utrumque nunc
demonstraretur, nisi quanto erat potentior, tanto mallet esse
patientior.
4. Cum ergo audisset Pilatus hoc verbum, magis timuit; et
ingressus est praetorium iterum, et dicit ad Jesum: Unde es tu?
Jesus autem responsum non dedit ei. Hoc silentium Domini nostri
Jesu Christi non semel factum, collatis omnium Evangelistarum
narrationibus reperitur, et apud principes sacerdotum, et apud
Herodem, quo eum, sicut Lucas indicat, miserat Pilatus audiendum,
et apud ipsum Pilatum (Matth. XXVI, 63, XXVII, 14;
Marc. XIV, 61, XV, 5; Luc. XXIII, 7-9, et
Joan. XIX, 9): ut non frustra de illo prophetia praecesserit,
Sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum
(Isai. LIII, 7); tunc utique quando interrogantibus non
respondit. Quamvis enim quibusdam interrogationibus saepe
responderit; tamen propter illa in quibus noluit respondere, ad hoc
data est de agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed innocens
haberetur. Cum ergo judicaretur, ubicumque non aperuit os suum,
sicut agnus non aperuit; id est, non sicut male sibi conscius qui de
peccatis convincebatur suis, sed sicut mansuetus qui pro peccatis
immolabatur alienis.
5. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia
potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te?
Respondit Jesus: Non haberes adversum me potestatem ullam, nisi
tibi datum esset desuper: propterea qui me tradidit tibi, majus
peccatum habet. Ecce respondit, et tamen ubicumque non respondit,
non sicut reus sive dolosus, sed sicut agnus, hoc est, sicut simplex
atque innocens non aperuit os suum. Proinde ubi non respondebat,
sicut ovis silebat; ubi respondebat, sicut pastor docebat. Discamus
ergo quod dixit, quod et per Apostolum docuit, quia non est potestas
nisi a Deo (Rom. XIII, 1); et quia plus peccat qui potestati
innocentem occidendum livore tradit, quam potestas ipsa si eum timore
alterius majoris potestatis occidit. Talem quippe Pilato Deus
dederat potestatem, ut etiam esset sub Caesaris potestate.
Quapropter non haberes, inquit, adversum me potestatem ullam, id
est, quantulamcumque habes, nisi hoc ipsum quidquid est, tibi esset
datum desuper. Sed quoniam scio quantum sit; non enim tantum est, ut
tibi omni modo liberum sit: propterea qui tradidit me tibi, majus
peccatum habet. Ille quippe me tuae potestati tradidit invidendo, tu
vero eamdem potestatem in me exserturus es metuendo. Nec timendo
quidem, praesertim innocentem, homo hominem debet occidere: sed tamen
id zelando facere multo magis malum est, quam timendo. Et ideo non
ait verax magister, Qui me tradidit tibi, ipse habet peccatum;
tanquam ille non haberet: sed ait, majus habet peccatum; ut etiam se
habere intelligeret. Neque enim propterea illud nullum est, quia hoc
majus est.
6. Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Quid est hoc quod
dictum est, exinde, quasi antea non quaerebat? Lege superiora, et
invenies jamdudum eum quaerere dimittere Jesum. Exinde itaque
intelligendum est, Propter hoc, id est, ex hac causa, ne haberet
peccatum occidendo innocentem sibi traditum, quamvis minus peccans quam
Judaei, qui eum illi tradiderant occidendum. Exinde ergo, id est,
ideo ne hoc peccatum faceret, non nunc primum, sed ab initio quaerebat
eum dimittere.
7. Judaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es
amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit
Caesari. Majorem timorem se ingerere putaverunt Pilato. terrendo de
Caesare, ut occideret Christum, quam superius ubi dixerunt, Nos
Legem habemus, et secundum Legem debet mori quia Filium Dei se
fecit. Eorum Legem quippe ille non timuit, ut occideret : sed magis
Filium Dei timuit, ne occideret. Nunc vero non sic potuit
contemnere Caesarem auctorem potestatis suae, quaemadmodum Legem
gentis alienae.
8. Adhuc tamen Evangelista sequitur, et dicit: Pilatus autem cum
audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali,
in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat
autem parasceve Paschae, hora quasi sexta. Qua hora sit Dominus
crucifixus, propter evangelistae alterius testimonium qui dixit, Erat
autem hora tertia, et crucifixerunt eum (Marc. XV, 25),
quoniam magna disceptatio solet oboriri; cum ad ipsum locum ubi
crucifixus narratur ventum fuerit, ut potuerimus, si Dominus
voluerit, disseremus . Cum ergo pro tribunali sedisset Pilatus,
Dicit Judaeis: Ecce rex vester. Illi autem clamabant: Tolle,
tolle, crucifige eum. Dixit eis Pilatus: Regem vestrum
crucifigam? Adhuc terrorem quem de Caesare ingesserant, superare
conatur, de ignominia eorum volens eos frangere dicendo, Regem
vestrum crucifigam? quos de ignominia Christi mitigare non potuit:
sed timore mox vincitur.
9. Responderunt enim pontifices: Non habemus regem nisi Caesarem.
Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Apertissime quippe
contra Caesarem venire videretur, si regem se non habere nisi
Caesarem profitentibus, alium regem vellet ingerere dimittendo
impunitum, quem propter hos ausus ei tradiderant occidendum. Tradidit
ergo eis illum ut crucifigeretur. Sed numquid aliud et ante cupiebat
quando dicebat, Accipite eum vos, et crucifigite; vel etiam
superius, Accipite eum vos, et secundum Legem vestram judicate eum?
Cur autem illi tantopere noluerunt, dicentes, Nobis non licet
interficere quemquam (Joan. XVIII, 31); et omni modo
instantes, ut non ab eis, sed a praeside occideretur, et ideo eum
occidendum accipere recusantes, si nunc eum accipiunt occidendum? Aut
si hoc non fit, cur dictum est, Tunc ergo tradidit eis illum ut
crucifigeretur? An aliquid interest? Plane interest. Non est enim
dictum, Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigerent eum; sed, ut
crucifigeretur, id est, ut judicio ac potestate praesidis
crucifigeretur. Sed ideo illis traditum dixit Evangelista, ut eos
crimini implicatos, a quo alieni esse conabantur, ostenderet: non
enim faceret hoc Pilatus, nisi ut id quod eos cupere cernebat,
impleret. Quod autem sequitur, Susceperunt autem Jesum, et
eduxerunt, potest ad milites jam referri apparitores praesidis. Nam
postea evidentius dicitur, Milites ergo cum crucifixissent eum
(Joan. XIV, 23): quamvis evangelista etiamsi totum Judaeis
tribuit, merito facit; ipsi enim susceperunt quod avidissime
flagitaverunt, et ipsi fecerunt quidquid ut fieret extorserunt. Sed
haec sequentia alio sermone tractanda sunt.
|
|