TRACTATUS CXVII. De eo quod sequitur, Et bajulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum; usque ad id, Respondit Pilatus. Quod scripsi, scripsi, Cap. XIX, V\. 17 22.

1. Judicante atque damnante Pilato pro tribunali, Dominum Jesum Christum hora quasi sexta susceperunt, et eduxerunt. Et bajulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha, ubi crucifixerunt eum. Quid est ergo quod Marcus evangelista dicit, Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum (Marc. XV, 23); nisi quia hora tertia crucifixus est Dominus linguis Judaeorum, hora sexta manibus militum? Ut intelligamus horam quintam jam fuisse transactam, et aliquid de sexta coeptum quando sedit pro tribunali Pilatus, quae dicta est a Joanne hora quasi sexta: et cum duceretur, et ligno cum duobus latronibus configeretur, et juxta ejus crucem gererentur quae gesta narrantur, hora sexta integra compleretur; ex qua hora usque ad nonam sole obscurato, tenebras factas trium evangelistarum, Matthaei, Marci et Lucae contestatur auctoritas (Matth. XXVII, 45; Marc. XV, 33, et Luc. XXIII, 44). Sed quoniam Judaei facinus interfecti Christi a se in Romanos, id est, in Pilatum et ejus milites transferre conati sunt; propterea Marcus suppressa ea hora qua Christus a militibus crucifixus est, quae agi sexta jam coeperat, tertiam potius horam recordatus expressit, qua hora intelliguntur apud Pilatum clamare potuisse, Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6): ut non illi tantum reperiantur crucifixisse Jesum, id est, milites qui eum ligno sexta hora suspenderunt; verum etiam Judaei, qui ut crucifigeretur, hora tertia clamaverunt.

2. Est et alia hujus solutio quaestionis, ut non hic accipiatur hora sexta diei, quia nec Joannes ait, Erat autem hora diei quasi sexta, aut hora quasi sexta; sed ait, Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta (Ibid. 14). Parasceve autem latine Praeparatio est: sed isto verbo graeco libentius utuntur Judaei in hujusmodi observationibus, etiam qui magis latine quam graece loquuntur. Erat ergo praeparatio Paschae. Pascha vero nostrum, sicut dicit Apostolus, immolatus est Christus (I Cor. V, 7): cujus Paschae praeparationem si ab hora noctis nona computemus (tunc enim videntur principes sacerdotum pronuntiasse immolationem Domini, dicentes, Reus est mortis [Matth. XXVI, 66]; cum adhuc in domo pontificis audiretur: unde congruenter accipitur inde coepisse praeparationem veri Paschae, cujus umbra erat Pascha Judaeorum, id est, immolationis Christi, ex quo a sacerdotibus pronuntiatus est immolandus), profecto ab ea noctis hora, quae tunc nona fuisse conjicitur, usque ad horam diei tertiam qua crucifixum esse Christum Marcus evangelista testatur, sex horae sunt, tres nocturnae et tres diurnae. Unde in hac parasceve Paschae, id est praeparatione immolationis Christi, quae ab hora noctis nona coeperat, quasi sexta agebatur hora; id est, peracta quinta jam sexta currere coeperat, quando Pilatus tribunal ascendit: adhuc enim erat ipsa praeparatio, quae ab hora noctis nona coeperat, donec fieret quae praeparabatur Christi immolatio: quae facta est hora tertia secundum Marcum, non praeparationis, sed diei; eademque sexta non diei, sed praeparationis, sex utique horis a noctis nona usque ad diei tertiam computatis. Harum duarum solutionum istius difficilis quaestionis, eligat quisque quam volet Melius autem quid eligat judicabit, qui de Consensu Evangelistarum quae operosissime disputata sunt, legerit (Lib. 3 de Consensu Evangelist., cap. 13, n. 40-50). Quod si et aliae solutiones ejus potuerint inveniri, cumulatius evangelicae veritatis constantia defendetur adversus calumnias infidelis atque impiae vanitatis. Nunc ad narrationem Joannis evangelistae post ista breviter tractata redeamus.

3. Susceperunt autem, inquit, Jesum, et eduxerunt: et bajulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha, ubi crucifixerunt eum. Ibat ergo ad locum ubi fuerat crucifigendus, portans crucem suam Jesus. Grande spectaculum: sed si spectet impietas, grande ludibrium; si pietas, grande mysterium: si spectet impietas, grande ignominiae documentum; si pietas, grande fidei munimentum: si spectet impietas, ridet regem pro virga regni lignum sui portare supplicii; si pietas, videt regem bajulantem lignum ad semetipsum figendum, quod fixurus fuerat etiam in frontibus regum: in eo spernendus oculis impiorum, in quo erant gloriatura corda sanctorum. Dicturo enim Paulo, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14), ipsam crucem suam suo gestans humero commendabat; et lucernae arsurae quae sub modio ponenda non erat, candelabrum ferebat (Matth. V, 15). Bajulans ergo sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha: ubi eum crucifixerunt; et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. Isti duo latrones erant, sicut aliorum evangelistarum narratione didicimus, cum quibus crucifixus et inter quos fixus est Christus (Id. XXVII, 38, Marc. XV, 27, et Luc. XXIII, 33): de quo praemissa dixerat prophetia, Et inter iniquos deputatus est (Isai. LIII, 12).

4.

“Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem: erat autem scriptum, Jesus Nazarenus Rex Judaeorum. Hunc ergo titulum multi legerunt Judaeorum, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus. Et erat scriptum hebraice, graece et latine: Rex Judaeorum.”

Hae quippe tres linguae ibi prae caeteris eminebant: hebraea, propter Judaeos in Dei Lege gloriantes; graeca, propter Gentium sapientes; latina, propter Romanos multis ac pene omnibus jam tunc gentibus imperantes.

5. Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum: Noli scribere, Rex Judaeorum; sed quia ipse dixit. Rex sum Judaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. O ineffabilem vim divinae operationis, etiam in cordibus ignorantium! Nonne occulta vox quaedam Pilato intus quodam, si dici potest, clamoso silentio personabat, quod tanto ante in Psalmorum litteris prophetatum est, Ne corrumpas tituli inscriptionem (Tit. Psal. LVI, LVII)? Ecce tituli inscriptionem non corrumpit; quod scripsit, scripsit. Sed etiam pontifices qui hoc corrumpi volebant, quid dicebant? Noli scribere, inquiunt, Rex Judaeorum; sed quia ipse dixit, Rex sum Judaeorum. Quid loquimini, insani? Quid fieri contradicitis, quod mutare nullo pacto potestis? Numquid enim propterea non erit verum. quia Jesus ait, Rex sum Judaeorum? Si corrumpi non potest quod Pilatus scripsit, corrumpi potest quod veritas dixit? Sed Judaeorum tantum rex est Christus, an et Gentium? Imo et Gentium. Cum enim dixisset in prophetia, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini; ne propter montem Sion solis Judaeis eum regem quisquam diceret constitutum, continuo subjecit, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 6-8). Unde et ipse jam per os proprium loquens apud Judaeos: Habeo, inquit, alias oves quae non sunt de hoc ovili: oportet me et ipsas adducere, et vocem meam audient, et erit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Cur ergo magnum volumus intelligi in hoc titulo sacramentum, in quo scriptum erat, Rex Judaeorum, si rex est Christus et Gentium? Quia scilicet oleaster factus est particeps pinguedinis oleae, non olea particeps facta est amaritudinis oleastri (Rom. XI, 17). Nam in eo quod de Christo veraciter scriptus est titulus, Rex Judaeorum, qui sunt intelligendi Judaei, nisi semen Abrahae, filii promissionis, qui sunt etiam filii Dei? Quoniam non qui filii carnis, ait Apostolus, hi filii Dei; sed qui filii promissionis, deputantur in semine (Id. IX, 7, 8). Et Gentes erant quibus dicebat, Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 29). Rex ergo Judaeorum Christus, sed Judaeorum circumcisione cordis, spiritu, non littera; quorum laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 29); pertinentium ad Jerusalem liberam matrem nostram aeternam in coelis, Saram spiritualem, ancillam et filios ejus de domo libertatis ejicientem (Galat. IV, 22-31). Ideo enim Pilatus quod scripsit, scripsit; quia Dominus quod dixit, dixit.