|
1. In Psalmo audistis gemitum pauperis, cujus membra per totam
terram tribulationes patiuntur usque in finem saeculi. Satis agite,
fratres mei, esse in his membris et de his membris: nam tribulatio
tota transitura est. Vae gaudentibus (Luc. VI, 25)! Veritas
dicit: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V,
5). Deus homo factus est: quid futurus est homo, propter quem
Deus factus est homo? Haec spes consoletur nos in omni tribulatione
et tentatione hujus vitae. Non enim cessat inimicus persequi; et si
non aperte saevit, insidiis agit. Quid enim agit ? Et super iram
dolose agebant (Psal. XXXIV, 20). Inde dictus est leo et
draco. Sed quid dicitur Christo? Et conculcabis leonem et draconem
(Psal. XC, 13). Leo propter apertam iram, draco propter
occultas insidias. Draco ejecit Adam de paradiso, idem ipse leo
persecutus est Ecclesiam, dicente Petro, Quia adversarius vester
diabolus sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr.
V, 8). Non tibi saevitiam suam perdidisse diabolus videatur:
quando blanditur, tunc magis cavendus est. Sed inter has omnes
insidias et ejus tentationes, quid faciemus, nisi quod ibi audivimus,
Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et
humiliabam in jejunio animam meam. Est qui exaudiat, ne dubitetis
orare: qui autem exaudit, intus manet. Non in montem aliquem oculos
dirigatis, non faciem in stellas aut solem aut lunam levetis. Non
tunc exaudiri vos arbitremini, quando super mare oratis: imo
detestamini tales orationes. Munda tantum cubiculum cordis: ubi
fueris, ubicumque oraveris, intus est qui exaudiat, intus in
secreto, quem sinum vocat cum ait, Et oratio mea in sinu meo
convertetur (Psal. XXXIV, 13). Qui te exaudit, non est
praeter te. Non longe vadas, nec te extollas, ut quasi attingas
illum manibus. Magis si te extuleris, cades: si te humiliaveris,
ipse appropinquabit. Hic Dominus Deus noster Verbum Dei, Verbum
caro factum, Filius Patris, Filius Dei, Filius hominis:
excelsus ut nos faceret, humilis ut nos reficeret, ambulans inter
homines, patiens humana, abscondens divina.
2. Descendit, ut dicit Evangelista, in Capharnaum, ipse et mater
ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus, et ibi manserunt non multis
diebus. Ecce habet matrem, habet fratres, habet et discipulos: inde
fratres, unde matrem. Fratres enim Scriptura nostra, non eos solos
appellare consuevit, qui nascuntur ex eodem viro et femina, aut ex
eodem utero, aut ex eodem patre, quamvis diversis matribus; aut certe
ex eodem gradu, velut compatrueles aut consobrinos: non solum hos
fratres novit dicere Scriptura nostra. Quomodo loquitur, sic
intelligenda est. Habet linguam suam: quicumque hanc linguam nescit,
turbatur, et dicit, Unde fratres Domino? Num enim Maria iterum
peperit? Absit. Inde coepit dignitas virginum. Illa femina mater
esse potuit, mulier esse non potuit. Dicta est autem mulier secundum
femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis: et hoc ex
lingua ipsius Scripturae. Nam et Eva statim facta de latere viri
sui, nondum contacta a viro suo, nostis quia mulier appellata est:
Et formavit eam in mulierem (Gen. II, 22). Unde ergo
fratres? Cognati Mariae fratres Domini, de quolibet gradu cognati.
Unde probamus? Ex ipsa Scriptura. Frater Abrahae dictus est Lot
(Id. XIII, 8, et XIV, 14); filius erat fratris
ipsius. Lege, et invenies quia Abraham patruus erat Lot (Id.
XI, 27, 31), et dicti sunt fratres. Unde, nisi quia
cognati? Item Jacob Laban Syrum habebat avunculum: frater enim
erat Laban matris Jacob, id est Rebeccae uxoris Isaac (Id.
XXVIII, 2). Lege Scripturam, et invenies quia fratres
dicuntur avunculus et sororis filius (Id. XXIX, 12-15).
Qua regula cognita, invenies omnes consanguineos Mariae fratres esse
Christi.
3. Sed illi discipuli magis erant fratres; quia et illi cognati
fratres non essent, si discipuli non essent: et sine causa fratres,
si magistrum non agnoscerent fratrem. Nam quodam loco cum ei nuntiati
essent mater et fratres ejus foris stantes, ille autem cum discipulis
suis loquebatur, ait: Quae mihi mater, vel qui fratres? Et
extendens manum super discipulos suos, dixit, Hi sunt fratres mei:
et, Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ille mihi mater, et
frater, et soror est (Matth. XII, 46-50). Ergo et
Maria, quia fecit voluntatem Patris. Hoc in ea magnificavit
Dominus, quia fecit voluntatem Patris, non quia caro genuit carnem.
Intendat Charitas vestra. Propterea cum Dominus in turba
admirabilis videretur, faciens signa et prodigia, et ostendens quid
lateret in carne, admiratae quaedam animae dixerunt: Felix venter qui
te portavit. Et ille: Imo felices qui audiunt verbum Dei, et
custodiunt (Luc. XI, 27, 28). Hoc est dicere, Et mater
mea quam appellastis felicem, inde felix quia verbum Dei custodit:
non quia in illa Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
(Joan. I, 14); sed quia custodit ipsum Verbum Dei per quod
facta est, et quod in illa caro factum est. Homines non gaudeant
prole temporali, exsultent si spiritu junguntur Deo. Haec diximus
propter id quod ait Evangelista, quia cum matre sua et fratribus suis
et discipulis habitavit in Capharnaum paucis diebus.
4. Inde quid sequitur? Et prope erat Pascha Judaeorum, et
ascendit Jerosolymam. Aliam rem narrat, sicut se habebat recordatio
annuntiantis.
|
“Et invenit in templo vendentes boves et oves et
columbas, et nummularios sedentes: et cum fecisset quasi flagellum de
resticulis, omnes ejecit de templo; boves quoque et oves, et
nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit; et his qui columbas
vendebant, dixit, Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris
mei domum negotiationis.”
|
|
Quid audivimus, fratres? Ecce templum
illud figura adhuc erat, et ejicit inde Dominus omnes qui sua
quaerebant, qui ad nundinas venerant. Et quae ibi vendebant illi?
Quae opus habebant homines in sacrificiis illius temporis. Novit enim
Charitas vestra quod sacrificia illi populo pro ejus carnalitate et
corde adhuc lapideo talia data sunt, quibus teneretur ne in idola
deflueret; et immolabant ibi sacrificia, boves, oves et columbas:
nostis, quia legistis. Non ergo magnum peccatum, si hoc vendebant in
templo, quod emebatur ut offerretur in templo; et tamen ejecit inde
illos. Quid, si ibi ebriosos inveniret, quid faceret Dominus; si
vendentes ea quae licita sunt, et contra justitiam non sunt (quae enim
honeste emuntur, non illicite venduntur), expulit tamen, et non est
passus domum orationis fieri domum negotiationis? Si negotiationis
domus non debet fieri domus Dei, potationis debet fieri? Nos autem
quando ista dicimus, stridunt dentibus suis adversus nos: et
consolatur nos psalmus quem audistis, Striderunt super me dentibus
suis. Novimus et nos audire unde curemur, etsi ingeminantur flagella
Christo, quia flagellatur sermo ipsius: Congregata sunt, inquit,
in me flagella, et nescierunt . Flagellatus est flagellis
Judaeorum, flagellatur blasphemiis falsorum christianorum:
multiplicant flagella Domino suo, et nesciunt. Faciamus nos,
quantum ipse adjuvat, Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam
me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam (Psal. XXXIV,
13-16).
5. Dicimus tamen, fratres (non enim et ipse pepercit illis: qui
flagellandus erat ab eis, prior illos flagellavit), signum quoddam
nobis ostendit, quod fecit flagellum de resticulis, et inde
indisciplinatos, negotiationem de Dei templo facientes, flagellavit.
Etenim unusquisque in peccatis suis restem sibi texit. Propheta
dicit, Vae his qui trahunt peccata sicut restem longam! (Isai.
V, 18, sec. LXX). Quis facit restem longam? Qui peccato
addit peccatum. Quomodo adduntur peccata peccatis? Cum peccata quae
facta sunt, cooperiuntur aliis peccatis. Furtum fecit, ne inveniatur
quia fecit, quaerit mathematicum. Sufficeret furtum fecisse; quare
vis adjungere peccatum peccato? ecce duo peccata. Cum ad mathematicum
prohiberis accedere, blasphemas episcopum: ecce tria peccata. Cum
audis, Mitte illum foras de Ecclesia; dicis, Duco me ad partem
Donati: ecce addis quartum. Crescit restis: time restem. Bonum
est tibi ut hic inde cum flagellaris, corrigaris; ne in fine dicatur,
Ligate illi pedes et manus, et projicite eum in tenebras exteriores
(Matth. XXII, 13). Criniculis enim peccatorum suorum
unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Illud Dominus
dicit, illud alia Scriptura dicit; sed utrumque Dominus dicit. De
peccatis suis ligantur homines, et mittuntur in tenebras exteriores.
6. Qui sunt tamen qui vendunt boves? ut in figura quaeramus
mysterium facti. Qui sunt qui oves vendunt et columbas? Ipsi sunt
qui sua quaerunt in Ecclesia, non quae Jesu Christi (Philipp.
II, 21). Venale habent totum, qui nolunt redimi : emi nolunt,
et vendere volunt. Bonum est enim eis ut redimantur sanguine
Christi, ut perveniant ad pacem Christi. Quid enim prodest
acquirere in hoc saeculo quodlibet temporale et transitorium, sive sit
pecunia, sive sit voluptas ventris et gutturis, sive sit honor in
laude humana? Nonne omnia fumus et ventus? nonne omnia transeunt,
currunt? Et vae his qui haeserint transeuntibus, quia simul
transeunt. Nonne omnia fluvius praeceps currens in mare? Et vae qui
ceciderit, quia in mare trahetur. Ergo tenere debemus omnes affectus
a talibus concupiscentiis. Fratres mei, qui talia quaerunt,
vendunt. Nam et Simon ille ideo volebat emere Spiritum sanctum,
quia vendere volebat Spiritum sanctum (Act. VIII 18, 19);
et putabat Apostolos mercatores tales esse, quales Dominus de templo
flagello ejecit. Talis enim ipse erat, et quod venderet emere
volebat: de illis erat qui columbas vendunt. Etenim in columba
apparuit Spiritus sanctus (Matth. III, 16). Qui ergo
vendunt columbas, fratres, qui sunt, nisi qui dicunt, Nos damus
Spiritum sanctum? Quare enim hoc dicunt, et quo pretio vendunt?
Pretio honoris sui. Accipiunt pretium cathedras temporales, ut
videantur ipsi vendere columbas. Caveant a flagello de resticulis.
Columba non est venalis: gratis datur, quia gratia vocatur. Ideo,
fratres mei, quomodo videtis eos qui vendunt, propolarios , quisque
quod vendit laudat: quot proposita fecerunt? Alterum propositum habet
Carthagine Primianus, alterum habet Maximianus, alterum habet in
Mauritania Rogatus, alterum habent in Numidia illi et illi, quos
jam nec nominare sufficimus . Circuit ergo aliquis emere columbam,
unusquisque ad propositum suum laudat quod vendit. Avertatur illius
cor ab omni vendente, veniat ubi gratis accipitur. Nec sic
erubescunt, fratres, quia per ipsas dissensiones suas amaras et
malitiosas, cum sibi tribuunt quod non sunt, cum extolluntur putantes
se aliquid esse cum nihil sint (Galat. VI, 3), tot partes de se
fecerunt. Sed quid in eis impletum est quod nolunt corrigi, nisi quod
audistis in Psalmo, Discissi sunt, nec compuncti sunt?
7. Qui ergo boves vendunt? Boves intelliguntur qui nobis
Scripturas sanctas dispensaverunt. Boves erant Apostoli, boves
erant Prophetae. Unde dicit Apostolus:
|
“Bovi trituranti os non
infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum? An propter nos
dicit? Propter nos enim dicit; quia debet in spe qui arat arare, et
triturans in spe participandi”
|
|
(I Cor. IX, 9, 10). Ergo
illi boves reliquerunt nobis memoriam Scripturarum. Non enim de suo
dispensaverunt, quia gloriam Domini quaesierunt. Quid enim audistis
in ipso Psalmo? Et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui
volunt pacem servi ejus (Psal. XXXIV, 16, 27). Servus
Dei, populus Dei, Ecclesia Dei. Qui volunt pacem Ecclesiae
ipsius, magnificent Dominum, non servum; et dicant semper,
Magnificetur Dominus. Qui dicant? Qui volunt pacem servi ejus.
Ipsius populi, ipsius servi vox est illa evidens, quam in
lamentationibus audistis in Psalmo, et movebamini cum audiretis, quia
inde estis. Quod cantabatur ab uno, de omnibus cordibus resonabat.
Felices qui se in illis vocibus tanquam in speculo cognoscebant. Qui
ergo volunt pacem servi ejus, pacem populi ejus, pacem unius quam
dicit unicam, et quam vult erui a leone, Erue de manu canis unicam
meam (Psal. XXI, 21 et 22)? Qui dicunt semper,
Magnificetur Dominus. Ergo boves illi Dominum magnificaverunt, non
se. Videte bovem magnificantem Dominum suum, quia agnovit bos
possessorem suum (Isai. I, 3): attendite bovem timentem ne
deseratur possessor bovis, et in bove praesumatur; quomodo expavescit
eos qui volunt in illo ponere spem:
|
“Numquid Paulus pro vobis
crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis”
|
|
(I Cor. I,
13)? Quod dedi, non ego dedi: gratis accepistis, columba de
coelo descendit.
inquit,
|
“plantavi, Apollo rigavit; sed
Deus incrementum dedit: neque qui plantat est aliquid, neque qui
rigat, sed qui incrementum dat Deus (Id. III, 6, 7). Et
dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.”
|
|
8. Isti autem de Scripturis ipsis fallunt populos, ut accipiant ab
ipsis honores et laudes, et non convertantur homines ad veritatem.
Quia vero ipsis Scripturis fallunt populos, a quibus quaerunt
honores; vendunt boves, vendunt et oves, id est ipsas plebes. Et
cui vendunt, nisi diabolo? Namque, fratres mei, si Christi unica
Ecclesia est, et una est; quidquid inde praeciditur, quis tollit,
nisi leo ille rugiens et circumiens, quaerens quem devoret (I Petr.
V, 8)? Vae his qui praeciduntur! nam illa integra permanebit.
Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Tamen
quantum in ipsis est, vendunt boves et oves, vendunt et columbas:
observent flagellum peccatorum suorum. Certe quando aliquid tale
patiuntur propter istas iniquitates suas, agnoscant quia Dominus fecit
flagellum de resticulis, et ad hoc admonet eos ut mutent se, ut non
sint negotiatores: nam si se non mutaverint, audient in fine, Ligate
illis manus et pedes, et projicite in tenebras exteriores.
9. Tunc scriptum esse, Zelus domus tuae comedit me, recordati sunt
discipuli: quia zelo domus Dei ejecit istos de templo Dominus.
Fratres, unusquisque christianus in membris Christi zelo domus Dei
comedatur. Quis comeditur zelo domus Dei? Qui omnia quae forte ibi
videt perversa, satagit corrigi, cupit emendari , non quiescit: si
emendare non potest, tolerat, gemit. Non excutitur de area granum,
sustinet paleam; ut intret in horreum, cum palea fuerit separata. Tu
ante horreum, si granum es, noli excuti de area; ne prius ab avibus
colligaris, quam in horreum congregeris. Aves enim coeli aeriae
potestates exspectant aliquid rapere de area, et non rapiunt nisi quod
inde fuerit excussum. Ergo zelus domus Dei comedat te: unumquemque
christianum zelus domus Dei comedat, in qua domo Dei membrum est.
Non enim magis est domus tua, quam domus ubi habes salutem
sempiternam. Domum tuam intras propter requiem temporalem; domum Dei
intras propter requiem sempiternam. Si ergo in domo tua ne quid
perversum fiat satagis; in domo Dei ubi salus proposita est et requies
sine fine, debes pati quantum in te est, si quid forte perversum
videris? Verbi gratia, vides fratrem currere ad theatrum? prohibe,
mone, contristare, si zelus domus Dei comedit te. Vides alios
currere et inebriari velle, et hoc velle in locis sanctis, quod
nusquam decet? prohibe quos potes, tene quos potes, terre quos
potes, quibus potes blandire; noli tamen quiescere. Amicus est?
admoneatur leniter. Uxor est? severissime refrenetur. Ancilla est?
etiam verberibus compescatur. Fac quidquid potes, pro persona quam
portas; et perficis, Zelus domus tuae comedit me. Si autem fueris
frigidus, marcidus, ad te solum spectans, et quasi tibi sufficiens,
et dicens in eo de tuo, Quid mihi est curare aliena peccata? sufficit
mihi anima mea; ipsam integram servem Deo: eia, non tibi venit in
mentem servus ille qui abscondit talentum, et noluit erogare? Numquid
enim accusatus est quia perdidit, et non quia sine lucro servavit
(Matth. XXV, 25-30)? Sic ergo audite, fratres mei, ut
non quiescatis. Ego vobis consilium daturus sum: det ille qui intus
est; quia etsi per me dederit, ille dat. Nostis quid agatis
unusquisque in domo sua cum amico, cum inquilino, cum cliente suo,
cum majore, cum minore: quomodo dat Deus aditum, quomodo aperit
januam verbo suo, nolite quiescere lucrari Christo; quia lucrati
estis a Christo.
10.
|
“Dixerunt illi Judaei: Quod signum ostendis nobis, quia
haec facis?”
|
|
Et Dominus:
|
“Solvite templum hoc, et in tribus
diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex
annis aedificatum est templum hoc, et tu dicis, In tribus diebus
excitabo illud?”
|
|
Caro erant, carnalia sapiebant: ille vero
loquebatur spiritualiter. Quis autem posset intelligere de quo templo
dicebat? Sed non multum quaerimus; per Evangelistam nobis aperuit,
dixit de quo templo diceret: Solvite templum hoc, et in tribus diebus
excitabo illud. Quadraginta et sex annis aedificatum est templum, et
triduo suscitabis illud? Dicebat autem, ait Evangelista, de templo
corporis sui. Et manifestum est, occisum Dominum post triduum
resurrexisse. Hoc modo omnibus nobis notum est: et si Judaeis
clausum est, quia foris stant; nobis tamen apertum est, quia novimus
in quem credimus. Ipsius templi solutionem et reaedificationem,
anniversaria solemnitate celebraturi sumus: ad quam vos exhortamur, ut
praeparetis vos, si qui estis catechumeni, ut accipiatis gratiam; jam
nunc tempus est, jam nunc parturiatur quod tunc nascatur. Ergo illud
novimus.
11. Sed forte hoc exigitur a nobis, utrum habeat aliquod
sacramentum quadraginta sex annis aedificatum templum. Sunt quidem
multa quae hinc dici possint; sed quod breviter dici potest et facile
intelligi, hoc interim dicimus. Fratres, diximus jam, nisi fallor,
hesterno die, Adam unum hominem fuisse, et ipsum esse totum genus
humanum. Nam ita diximus, si meministis (In superiori Tractatu).
Quasi fractus est, et sparsus colligitur, et quasi conflatur in unum
societate atque concordia spirituali . Et gemit unus pauper modo ipse
Adam, sed in Christo innovatur: quia sine peccato venit Adam, ut
peccatum Adam solveret in carne sua, et ut redintegraret sibi Adam
imaginem Dei. De Adam ergo caro Christi: de Adam ergo templum
quod destruxerunt Judaei, et resuscitavit Dominus triduo.
Resuscitavit enim carnem suam: videte, quia Deus erat aequalis
Patri. Fratres mei, dicit Apostolus, Qui eum excitavit a
mortuis. De quo dicit? De Patre:
inquit,
|
“obediens
usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum
excitavit a mortuis , et dedit ei nomen quod est super omne nomen”
|
|
(Philipp. II, 8, 9). Resuscitatus et exaltatus est
Dominus. Resuscitavit eum, quis? Pater, cui dixit in Psalmis,
Excita me, et reddam illis. (Psal. XL, 11). Ergo Pater
eum resuscitavit. Non se ipse? Quid autem facit Pater sine Verbo?
quid facit Pater sine Unico suo? Nam audi quia et ipse Deus erat:
Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Numquid
dixit, Solvite templum, quod triduo Pater resuscitet? Sed quomodo
cum Pater suscitat, et Filius suscitat; sic cum Filius suscitat,
et Pater suscitat: quia Filius dixit, Ego et Pater unum sumus
(Joan X, 30).
12. Quid ergo sibi vult numerus quadragenarius senarius? Interim
ipse Adam quia per totum orbem terrarum est, audistis jam hesterno die
in quatuor litteris graecis quatuor verborum graecorum. Si enim ista
verba quatuor scribas sub invicem, id est, nomina quatuor partium
mundi, Orientis, Occidentis, Aquilonis et Meridiani, quod est
totus orbis; unde dicit Dominus a quatuor ventis collecturum se
electos suos, cum venerit ad judicium (Marc. XIII, 27): si
enim facias ista quatuor nomina graeca, ANATOLE, quod est
Oriens; DYSIS, quod est Occidens; ARKTOS, quod est
Septentrio; MESEMBRIA, quod est Meridies: Anatole,
dysis, arctos, mesembria, capita verborum Adam habent. Quomodo
ergo ibi invenimus et quadragenarium senarium numerum? Quia caro
Christi de Adam erat. Ad litteras numeros computant Graeci. Quod
nos facimus a litteram, ipsi lingua sua ponuat alpha A, et vocatur
alpha A unum. Ubi autem in numeris scribunt beta B, quod est b
ipsorum, vocatur in numeris duo. Ubi scribunt gamma G, vocatur in
numeris ipsorum tria. Ubi scribunt delta D, vocatur in numeris
ipsorum quatuor: et sic per omnes litteras numeros habent. M, quod
nos dicimus, et illi dicunt my M, quadraginta significat: dicunt
enim my M TESSARAKONTA. Jam videte istae litterae quem
numerum habeant; et ibi invenietis quadraginta sex annis aedificatum
templum. Habet enim Adam alpha A, quod est unum: habet delta D,
quod sunt quatuor; habes quinque: habet iterum alpha A, quod est
unum; habes sex: habet et my M, quod est quadraginta: habes
quadraginta sex. Haec, fratres mei, etiam ab anterioribus majoribus
nostris dicta sunt, et inventus est iste numerus in litteris
quadragenarius senarius . Et quia Dominus noster Jesus Christus de
Adam corpus accepit, non de Adam peccatum traxit; templum corporeum
inde sumpsit, non iniquitatem quae de templo pellenda est: ipsam autem
carnem quam traxit de Adam (Maria enim de Adam, et Domini caro de
Maria), Judaei crucifixerunt; et ille resuscitaturus erat ipsam
carnem in triduo, quam illi in cruce erant occisuri: illi solverunt
templum quadraginta sex annis aedificatum, et ille in triduo
resuscitavit illud.
13. Benedicimus Dominus Deo nostro, qui ad laetitiam spiritualem
congregavit nos. Simus in humilitate cordis semper, et gaudium
nostrum penes ipsum sit. Non de prosperitate aliqua hujus saeculi
inflemur, sed noverimus felicitatem nostram non esse nisi cum ista
transierint. Modo gaudium nostrum, fratres mei, in spe sit: nemo
gaudeat quasi in re praesenti, ne haereat in via. Totum gaudium de
spe futura sit, totum desiderium vitae aeternae sit. Omnia suspiria
Christo anhelent: ille unus pulcherrimus, qui et foedos dilexit ut
pulchros faceret, desideretur; ad illum unum curratur, illi
ingemiscatur; et dicunt semper, Magnificetur Dominus, qui volunt
pacem servi ejus.
|
|