|
1. Ea quae gesta sunt juxta crucem Domini, cum jam crucifixus
esset, isto, quantum adjuvat, sermone tractemus.
|
“Milites ergo cum
crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor
partes; unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica
inconsutilis, desuper contexta per totum: dixerunt ergo ad invicem,
Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura
impleretur dicens, Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem
meam miserunt sortem.”
|
|
Factum est quod voluerunt Judaei: non ipsi,
sed milites qui parebant Pilato, judicante ipso, crucifixerunt
Jesum; et tamen si voluntates, si insidias, si operam, si
traditionem, postremo si extorquentes clamores eorum cogitemus, magis
utique Judaei crucifixerunt Jesum.
2. Sed de partitione et sortitione vestimentorum ejus non est
praetereunter loquendum. Quamvis enim omnes Evangelistae quatuor
hujus rei meminerint, caeteri tamen brevius quam Joannes: et clause
illi, iste vero apertissime. Nam Matthaeus ait: Postquam autem
crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes
(Matth. XXVII, 35). Marcus: Et crucifigentes eum,
diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid
tolleret (Marc. XV, 24). Lucas: Dividentes vero vestimenta
ejus, miserunt sortes (Luc. XXIII, 34). Joannes autem et
quot partes de vestimentis ejus fecerint, dixit, id est, quatuor, ut
singulas tollerent. Unde apparet quatuor fuisse milites qui in eo
crucifigendo praesidi paruerunt. Manifeste quippe ait, Milites ergo
cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt
quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam; subaudiendum
est, acceperunt: ut iste sit sensus, Acceperunt vestimenta ejus, et
fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem; acceperunt et
tunicam. Et sic locutus est, ut de caeteris vestimentis nullam sortem
missam esse videamus; sed de tunica quam simul cum caeteris
acceperunt, sed non similiter diviserunt. De hac enim sequitur
exponens, Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per
totum. Cur autem de illa sortem miserunt narrans: Dixerunt ergo,
inquit, ad invicem, Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus
sit. Apparet itaque in aliis vestibus aequales eos habuisse partes,
ut sortiri necesse non fuerit: in illa vero una non eos habere potuisse
singulas partes, nisi scinderetur, ut pannos ejus inutiliter
tollerent; quod ne facerent, ad unum eam pervenire sortitione
maluerunt. Hujus evangelistae narrationi consonat etiam propheticum
testimonium, quod et ipse continuo subjungens, Ut scriptura,
inquit, impleretur dicens, Partiti sunt vestimenta mea sibi, et
super vestem meam miserunt sortem. Non enim, ait, sortiti; sed,
partiti: nec ait, sortientes partiti sunt; sed in caeteris
vestimentis sortem omnino non nominans, postea dixit, et in vestem
meam miserunt sortem, propter illam reliquam tunicam. De qua re dicam
quod ipse donaverit, cum prius eam quae oboriri potest, tanquam
Evangelistae inter se discrepent, calumniam propulsavero, demonstrans
nullius caeterorum verba narrationi Joannis esse contraria.
3. Matthaeus enim dicendo, Diviserunt vestimenta ejus, sortem
mittentes, ad totam divisionem vestimentorum voluit intelligi etiam
tunicam pertinere, de qua sortem miserunt; quia utique omnes vestes
dividendo, in quibus et illa fuit, de ipsa sortiti sunt. Tale est
etiam quod ait Lucas, Dividentes vestimenta ejus, miserunt sortes:
dividentes enim venerunt ad tunicam, de qua facta est sortitio, ut
inter eos universa vestimentorum ejus divisio compleretur. Quid autem
interest utrum dicatur, Dividentes miserunt sortes, quod ait Lucas;
an, Diviserunt, sortem mittentes, quod ait Matthaeus: nisi quod
Lucas dicendo sortes, pluralem pro singulari numero posuit; quae
locutio Scripturis sanctis insolita non est: quamvis nonnulli codices
sortem reperiantur habere , non sortes? Marcus itaque solus videtur
aliquam intulisse quaestionem: dicendo enim, Mittentes sortem super
eis, quis quid tolleret, tanquam super omnibus vestimentis, non super
sola tunica sors missa sit, locutus videtur. Sed etiam hic brevitas
obscuritatem facit: sic enim dictum est, Mittentes sortem super eis,
ac si diceretur, Mittentes sortem cum dividerentur: quod et factum
est. Omnium quippe vestimentorum ejus divisio completa non esset,
nisi sorte claruisset quis etiam illam tunicam tolleret, ut sic
contentio dividentium finiretur, vel nulla potius oriretur. Quod ergo
ait, Quis quid tolleret, quandoquidem hoc sorti deputatur, non ad
omnia quae divisa sunt vestimenta referendum est; sors enim missa est,
quis illam tunicam tolleret: de qua quoniam narrare praetermisit qualis
fuerit, et quemadmodum aequalibus factis partibus sola remanserit,
quae ne conscinderetur, veniret in sortem; propterea positum est quod
ait, Quis quid tolleret, id est, quis eam tolleret: tanquam si
totum ita diceretur, Diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem
super eis, quis tunicam quae partibus aequalibus superfuerat,
tolleret.
4. Quaerat forte aliquis, quid significet in tot partes
vestimentorum facta divisio, et de tunica illa sortitio.
Quadripartita vestis Domini Jesu Christi, quadripartitam figuravit
ejus Ecclesiam, toto scilicet, qui quatuor partibus constat,
terrarum orbe diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est
concorditer distributam. Propter quod alibi dicit missurum se Angelos
suos, ut colligant electos ejus a quatuor ventis (Matth. XXIV,
31): quod quid est, nisi a quatuor partibus mundi, Oriente,
Occidente, Aquilone et Meridie? Tunica vero illa sortita, omnium
partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. De
charitate autem locuturus Apostolus, Supereminentem, inquit, viam
vobis demonstro (I Cor. XII, 31): et alio loco ait,
Cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi
(Ephes. III, 19); itemque alibi, Super omnia autem haec
charitatem, quae est vinculum perfectionis (Coloss. III,
14). Si ergo charitas et supereminentiorem habet viam, et
supereminet scientiae, et super omnia praecepta est; merito vestis qua
significatur, desuper contexta perhibetur. Inconsutilis autem, ne
aliquando dissuatur: et ad unum pervenit, quia in unum omnes
colligit. Sicut in Apostolis cum esset etiam ipse numerus
duodenarius, id est quadripartitus in ternos, et omnes essent
interrogati, solus Petrus respondit, Tu es Christus Filius Dei
vivi; et ei dicitur, Tibi dabo claves regni coelorum (Matth.
XVI, 15, 16, 19), tanquam ligandi et solvendi solus
acceperit potestatem: cum et illud unus pro omnibus dixerit, et hoc
cum omnibus tanquam personam gerens ipsius unitatis acceperit: ideo
unus pro omnibus, quia unitas est in omnibus. Unde et hic cum
dixisset, desuper contexta; addidit, per totum. Quod si referamus
ad id quod significat, nemo ejus est expers qui pertinere invenitur ad
totum: a quo toto, sicut graeca indicat lingua, catholica vocatur
Ecclesia . In sorte autem quid, nisi Dei gratia commendata est?
Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia
et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit: et cum sors mittitur, non
personae cujusque vel meritis, sed occulto judicio Dei ceditur.
5. Nec ideo ista non aliquid boni significasse quis dixerit, quia
per malos facta sunt, non scilicet per eos qui Christum secuti, sed
qui sunt persecuti. Quid enim de ipsa cruce dicturi sumus, quae certe
similiter ab inimicis atque impiis Christo facta et impacta est? Et
tamen ea significari recte intelligitur quod ait Apostolus, Quae sit
latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum (Ephes. III,
18). Lata est quippe in transverso ligno, quo extenduntur
pendentis manus; et significat opera bona, in latitudine charitatis:
longa est a transverso ligno usque ad terram, ubi dorsum pedesque
figuntur; et significat perseverantiam in longitudine temporis usque in
finem: alta est in cacumine, quo transversum lignum sursum versus
exceditur; et significat supernum finem, quo cuncta opera referuntur;
quoniam cuncta quae latitudine ac longitudine bene ac perseveranter
fiunt, propter altitudinem divinorum facienda sunt praemiorum:
profunda est in ea parte qua in terra figitur; ibi quippe et occulta
est, nec videri potest, sed cuncta ejus apparentia et eminentia inde
consurgunt; sicut bona nostra de profunditate gratiae Dei, quae
comprehendi ac dijudicari non potest, universa procedunt. Sed etsi
crux Christi hoc solum significet quod ait Apostolus, Qui autem
Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et
concupiscentiis (Galat. V, 24), quam magnum bonum est? Nec
tamen facit hoc, nisi concupiscens adversus carnem spiritus bonus, cum
illam crucem Christi fecerit inimicus, id est spiritus malus.
Postremo quid est, quod omnes noverunt, Signum Christi, nisi crux
Christi? Quod signum nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive
ipsi aquae ex qua regenerantur, sive oleo quo chrismate unguntur, sive
sacrificio quo aluntur, nihil eorum rite perficitur. Quomodo ergo per
id quod mali faciunt, nihil boni significatur; quando per crucem
Christi, quam fecerunt mali, in celebratione Sacramentorum ejus
bonum nobis omne signatur? Sed haec hactenus: quae autem sequuntur,
alias, ut Deus opitulabitur, disserendo videbimus.
|
|