|
1. Crucifixo Domino, posteaquam divisio vestimentorum ejus etiam
sorte missa completa est, quae deinde narret Joannes evangelista
videamus.
inquit,
|
“haec fecerunt. Stabant
autem juxta crucem Jesu, mater ejus, et soror matris ejus Maria
Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Jesus matrem et
discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae, Mulier, ecce
filius tuus: deinde dicit discipulo, Ecce mater tua. Et ex illa
hora accepit eam discipulus in sua.”
|
|
Haec nimirum est illa hora de
qua Jesus aquam conversurus in vinum, dixerat matri, Quid mihi et
tibi est, mulier? nondum venit hora mea (Joan. II, 4). Hanc
itaque horam praedixerat quae tunc nondum venerat, in qua deberet
agnoscere moriturus, de qua fuerat mortaliter natus. Tunc ergo divina
facturus, non divinitatis, sed infirmitatis matrem velut incognitam
repellebat: nunc autem humana jam patiens, ex qua fuerat factus homo,
affectu commendabat humano. Tunc enim qui Mariam creaverat,
innotescebat virtute: nunc vero quod Maria pepererat, pendebat in
cruce .
2. Moralis igitur insinuatur locus. Facit quod faciendum admonet,
et exemplo suo suos instruxit praeceptor bonus, ut a filiis piis
impendatur cura parentibus: tanquam lignum illud ubi erant fixa membra
morientis, etiam cathedra fuerit magistri docentis. Ex hac sana
doctrina didicerat Paulus apostolus quod docebat, quando dicebat: Si
quis autem suis, et maxime domesticis non providet, fidem negavit, et
est infideli deterior (I Tim. V, 8). Quid autem tam cuique
domesticum quam parentes filiis, aut parentibus filii? Hujus itaque
saluberrimi praecepti ipse magister sanctorum de seipso constituebat
exemplum, quando non ut famulae Deus quam creaverat et regebat, sed
ut matri homo de qua creatus fuerat et quam relinquebat, alterum pro se
quodammodo filium providebat. Nam cur hoc fecerit, quod sequitur
indicat: ait enim Evangelista, Et ex illa hora accepit eam
discipulus in sua, de seipso dicens. Sic quippe commemorare se
solet, quod eum diligebat Jesus: qui utique omnes, sed ipsum prae
caeteris et familiarius diligebat, ita ut in convivio super pectus suum
discumbere faceret (Joan. XIII, 23); credo ut istius
Evangelii, quod per eum fuerat praedicaturus, divinam excellentiam
hoc modo altius commendaret.
3. Sed in quae sua Joannes matrem Domini accepit? Neque enim non
ex eis erat qui dixerunt ei, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti
sumus te. Sed ibi quoque audierat, Quicumque ista dimiserit propter
me, accipiet in hoc saeculo centies tantum (Matth. XIX, 27,
29). Habebat ergo ille discipulus centupliciter plura quam
dimiserat, in quae susciperet ejus matrem qui illa donaverat. Sed in
ea societate beatus Joannes receperat centuplum, ubi nemo dicebat
aliquid suum, sed erant illis omnia communia; sicut in Apostolorum
Actibus scriptum est. Sic enim Apostoli erant, quasi nihil
habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Quomodo
ergo matrem magistri et Domini sui discipulus et famulus accepit in
sua, ubi aliquid suum nemo dicebat? An quia paulo post in eodem libro
legitur, Quotquot enim possessores praediorum vel domorum erant,
vendentes afferebant pretia eorum, et ponebant ad pedes Apostolorum:
distribuebatur autem unicuique prout opus erat (Act. IV,
32-35), intelligendum est sic distributum fuisse huic discipulo
quod opus erat, ut illic etiam beatae Mariae tanquam matris ejus
portio poneretur; magisque sic debemus accipere quod dictum est, Ex
illa hora suscepit eam discipulus in sua, ut ad ejus curam quidquid ei
esset necessarium pertineret? Suscepit ergo eam in sua, non praedia,
quae nulla propria possidebat; sed officia, sed propria dispensatione
exsequenda curabat.
4. Deinde subjungit:
|
“Postea sciens Jesus quia omnia consummata
sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio. Vas ergo positum
erat aceto plenum; illi autem spongiam plenam aceto hyssopo
circumponentes, obtulerunt ori ejus. Cum ergo accepisset Jesus
acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite, tradidit
spiritum.”
|
|
Quis potest quae facit, ita disponere, quomodo disposuit
homo iste quae passus est? Sed homo mediator Dei et hominum; homo de
quo praedictum legitur, Et homo est, et quis agnoscet eum? quoniam
homines per quos haec fiebant, non agnoscebant hominem Deum. Homo
namque apparebat qui Deus latebat; patiebatur haec omnia qui
apparebat, et idem ipse disponebat haec omnia qui latebat. Vidit ergo
quia consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent antequam acciperet
acetum et traderet spiritum; atque ut hoc etiam consummaretur quod
Scriptura praedixerat, Et in siti mea potaverunt me aceto (Psal.
LXVIII, 22), Sitio, inquit: tanquam diceret, Hoc minus
fecistis, date quod estis. Judaei quippe ipsi erant acetum,
degenerantes a vino Patriarcharum et Prophetarum; et tanquam de pleno
vase, de iniquitate mundi hujus impleti, cor habentes velut spongiam,
cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopum
autem cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est
humilis, et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter
accipimus: quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde
est illud in psalmo, Asperges me hyssopo, et mundabor (Psal. L,
9). Christi namque humilitate mundamur; quia nisi humiliasset
semetipsum, factus obediens usque ad mortem crucis (Philipp. II,
8), non utique sanguis ejus in peccatorum remissionem, hoc est, in
nostram mundationem fuisset effusus.
5. Nec moveat quomodo spongia ori ejus potuerit admoveri, qui in
cruce fuerat exaltatus a terra. Sicut enim apud alios evangelistas
legitur, quod hic praetermisit, in arundine est factum (Matth.
XXVII, 48, et Marc. XV, 36), ut in spongia talis potus
ad crucis sublimia levaretur. Per arundinem vero Scriptura
significabatur, quae implebatur hoc facto. Sicut enim lingua dicitur
vel graeca vel latina, vel alia quaelibet sonum significans, qui
lingua promitur; sic arundo dici potest littera, quae arundine
scribitur. Sed sonos significantes vocis humanae usitatissime dicimus
linguas: Scripturam vero arundinem dici, quo minus est usitatum, eo
magis est mystice figuratum. Faciebat ista populus impius, patiebatur
ista misericors Christus. Qui faciebat, quid faceret nesciebat: qui
patiebatur autem, non solum quid fieret et cur fieret sciebat, verum
etiam de male facientibus bene ipse faciebat.
6. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est.
Quid, nisi quod prophetia tanto ante praedixerat? Deinde quia nihil
remanserat quod antequam moreretur fieri adhuc oporteret, tanquam ille
qui potestatem habebat ponendi animam suam, et iterum sumendi eam
(Joan. X, 18), peractis omnibus quae ut peragerentur
exspectabat, Inclinato capite tradidit spiritum. Quis ita dormit
quando voluerit, sicut Jesus mortuus est quando voluit? Quis ita
vestem ponit quando voluerit, sicut se carne exuit quando voluit?
Quis ita cum voluerit abit, quomodo cum voluit obiit? Quanta
speranda vel timenda potestas est judicantis, si apparuit tanta
morientis?
|
|