|
1. Posteaquam Dominus Jesus, peractis omnibus quae ante suam
mortem peragi oportere praesciebat, quando voluit tradidit spiritum,
quae deinde secuta sunt, Evangelista narrante videamus.
|
“Judaei
ergo, inquit, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce
corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt
Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.”
|
|
Non crura
tollerentur, sed hi quibus ideo frangebantur ut morerentur, et
auferrentur ex ligno; ne pendentes in crucibus magnum diem festum sui
diurni cruciatus horrore foedarent.
2.
|
“Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et
alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Jesum autem cum venissent, ut
viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura: sed unus militum
lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.”
|
|
Vigilanti verbo Evangelista usus est, ut non diceret, Latus ejus
percussit, aut vulneravit, aut quid aliud; sed, aperuit: ut illic
quodammodo vitae ostium panderetur, unde Sacramenta Ecclesiae
manaverunt, sine quibus ad vitam quae vera vita est, non intratur.
Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum: aqua illa salutare
temperat poculum; haec et lavacrum praestat, et potum. Hoc
praenuntiabat quod Noe in latere arcae ostium facere jussus est
(Gen. VI, 16), qua intrarent animalia quae non erant diluvio
peritura, quibus praefigurabatur Ecclesia. Propter hoc prima mulier
facta est de latere viri dormientis (Id. II, 22), et appellata
est vita materque vivorum (Id. III, 20). Magnum quippe
significavit bonum, ante magnum praevaricationis malum . Hic secundus
Adam inclinato capite in cruce dormivit, ut inde formaretur ei
conjux, quod de latere dormientis effluxit. O mors unde mortui
reviviscunt! Quid isto sanguine mundius? quid vulnere isto
salubrius?
3. Et qui vidit, inquit, testimonium perhibuit, et verum est
testimonium ejus: et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis.
Non dixit, ut et vos sciatis; sed ut credatis: scit enim qui vidit,
cujus credat testimonio qui non vidit. Magis autem ad fidem credere
pertinet quam videre. Nam quid est aliud credere, quam fidem
accommodare? Facta sunt enim haec, inquit, ut Scriptura
impleretur. Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura
dicit, Videbunt in quem confixerunt. Duo testimonia de Scripturis
reddidit singulis rebus quas factas fuisse narravit. Nam quia
dixerat, Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum,
non fregerunt ejus crura, ad hoc pertinet testimonium, Os non
comminuetis ex eo: quod praeceptum est eis qui celebrare Pascha jussi
sunt ovis immolatione in veteri Lege, quae Dominicae passionis umbra
praecesserat. Unde Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor.
V, 7): de quo et Isaias propheta praedixerat, Sicut ovis ad
immolandum ductus est (Isai. LIII, 7). Item quia subjunxerat
dicens, Sed unus militum lancea latus ejus aperuit; ad hoc pertinet
alterum testimonium, Videbunt in quem confixerunt: ubi promissus est
Christus, in ea qua crucifixus est carne venturus.
4.
|
“Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathia (eo quod
esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum), ut
tolleret corpus Jesu: et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit
corpus Jesu. Venit autem Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte
primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.”
|
|
Non
ita distinguendum est, ut dicamus, primum ferens mixturam myrrhae;
sed ut quod dictum est, primum, ad superiorem sensum pertineat.
Venerat enim Nicodemus ad Jesum nocte primum, quod idem Joannes
narravit in prioribus Evangelii sui partibus (Joan. III, 1,
2). Hic ergo intelligendum est ad Jesum, non tunc solum, sed tunc
primum venisse Nicodemum; ventitasse autem postea ut fieret audiendo
discipulus: quod certe modo in revelatione corporis beatissimi
Stephani fere omnibus gentibus declaratur . Acceperunt ergo corpus
Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est
Judaeis sepelire. Non mihi videtur Evangelista frustra dicere
voluisse, sicut mos est Judaeis sepelire: ita quippe, nisi fallor,
admonuit in hujusmodi officiis quae mortuis exhibentur, morem cujusque
gentis esse servandum.
5. Erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus, et in horto
monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Sicut in
Mariae virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est;
ita in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est.
|
“Ibi ergo propter parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum,
posuerunt Jesum.”
|
|
Acceleratam vult intelligi sepulturam, ne
advesperasceret; quando jam propter parasceven, quam coenam puram
Judaei latine usitatius apud nos vocant, facere tale aliquid non
licebat.
6. Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc
tenebrae essent, ad monumentum; et vidit lapidem sublatum a
monumento. Una sabbati est, quem jam diem dominicum propter Domini
resurrectionem mos Christianus appellat: quem Matthaeus solus in
Evangelistis primam sabbati nominavit (Matth. XXVIII, 1).
Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum
quem amabat Jesus; et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et
nescimus ubi posuerunt eum. Nonnulli codices etiam graeci habent,
Tulerunt Dominum meum, quod videri dictum potest propensiore
charitatis vel famulatus affectu; sed hoc in pluribus codicibus quos in
promptu habuimus, non invenimus.
7. Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad
monumentum. Currebant autem duo simul, et il alius discipulus
praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Advertenda
hic et commendanda est recapitulatio, quomodo reditum est ad id quod
fuerat praetermissum; et tamen quasi hoc sequeretur adjunctum est.
Cum enim jam dixisset, venerunt ad monumentum, regressus est ut
narraret quomodo venerunt; atque ait, currebant autem duo simul,
etc. Ubi ostendit quod praecurrens ad monumentum prior venerit alius
ille discipulus, quem seipsum significat, sed tanquam de alio cuncta
narrat .
8.
|
“Et cum se inclinasset, inquit, vidit posita linteamina, non
tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit
in monumentum; et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat
super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim
involutum in unum locum.”
|
|
Putamusne nihil ista significant?
Nequaquam hoc putaverim. Sed ad alia festinamus, in quibus immorari
quaestionis vel obscuritatis alicujus necessitate compellimur. Nam
ista quae per seipsa manifesta sunt, quid singula etiam significent,
quaerere sanctae quidem deliciae sunt, sed otiosorum, quod non sumus
nos.
9. Tunc ergo introiit, et ille discipulus qui venerat primus ad
monumentum. Prior venit, et posterior intravit. Neque hoc utique
vacat, sed mihi ad ista non vacat. Et vidit, inquit, et credidit.
Hic nonnulli parum attendentes, putant hoc Joannem credidisse, quod
Jesus resurrexit; sed quod sequitur, hoc non indicat. Quid sibi
enim vult quod statim adjunxit, Nondum enim sciebant Scripturam,
quia oportet eum a mortuis resurgere? Non ergo eum credidit
resurrexisse, quem nesciebat oportere resurgere. Quid ergo vidit?
quid credidit? Vidit scilicet inane monumentum, et credidit quod
dixerat mulier, eum de monumento esse sublatum. Nondum enim sciebant
Scripturam, quia oporteret eum a mortuis resurgere. Et ideo quando
id ab ipso Domino audiebant, quamvis apertissime diceretur;
consuetudine audiendi ab illo parabolas, non intelligebant, et aliquid
aliud eum significare credebant. Sed ea quae sequuntur in sermonem
alium differamus.
|
|